IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum sit poena constituta reiteranlium Baptismum ?
Richard. hic a. 4. q.2. Palud. q. 4. Solus d. 3. q. un. a. 9. Anton. 3. p. tit. 14. cap. 13.g 12.Covar. var. clem. si furiosus p. 1. princ. Nav. c.f.29. n. 246. Suar.3. p. 3. tom. d. 31. s. 6. Sanohius 2. in decat. c. 8. Gor. lib. 2. q. 27.
Juxta hoc (a) quaero,quae sit poena iterantium Baptisma? Respondeo, iterari potest Baptisma,vel iterum conferendo,vel iterum suscipiendo, et sive sic, sive sic aut scienter aut ignoranter. Et quidem si ignoranter, de ignorantia potest distingui ignorantia juris vel ignorantia facti. Sed ad propositum non oportet, quod ignorantia juris in facto illo, sive in suscipiente, sive in conferente excuset. Aut enim potest intelligi ignorantia juris divini prohibentis Baptismum iterari, et patet quod ignorantia talis praecepti non excusat a peccato, nec a paena infligenda a Deo pro peccato; aut intelligitur ignorantia juris canonici infligentis poenam, et nec ista ignorantia excusat, quin poena illa incurratur. Quando enim super aliquo, quod est ex jure divino illicitum, additur poena canonica, ut illud amplius evitetur, non est necessarium ad hoc, ut incurratur illa poena, aliqua scientia juris canonici, sed sufficit quod teneatur scire praeceptum divinum ; sed si illud transgrediatur, incurrit poenam canonicam, etiamsi nesciat a jure canonico poenam esse inflictam. Hoc enim modo percutiens clericum, cum faciat contra praeceptum divinum de charitate fraterna, etsi nesciret excommunicationem latam a canone super tali facto, tamen incurreret eam ; et occidens hominem, licet nesciret canonem punientem homicidam poena irregularitatis, tamen irregularis esset, et eadem est ratio in omnibus istis, quia talis dat operam rei illicitae, de qua re debet scire, quod sit illicita ; et si nesciat, nullo modo debet illam exequi, quousque consulat peritos, per quos possit scire illam esse illicitam. Sic ergo non oportet distinguere in proposito, nisi de iteratione scienter facta vel ignoranter.