REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
In Deo est unus actus dilectionis omnium ex parte sua aequalis, sed inaequalis respectu objectorum, super qua? transit, vel volitorum ipsis, vel quod ordinem volendi. Primo vult Deus se. Secundo, propinquiora sibi, nempe electos. Tertio, bona gratiae ad finem electorum necessaria. Quarto, reliqua omnia sensibilia, de quibas vide Doct. supra dist. 19. et 1. d. 41.
Ex his patet tertium, quod est propositum, quod in Deo est unus actus diligendi omnia, quia est unum objectum, quod est ratio diligibilitatis sui, et ratio diligendi omnia quocumque modo diligibilia sunt. Est tamen unum objectum primum et necessarium, aliud contingens, quod nullo modo causat actum distinctum ab actu perfectissimo et primo. Nam si unum intelligeret, vel vellet actu uno, et aliud alio, respiciendo ea sicut objecta principalia, sic vilesceret ejus intellectus, quia tunc actus ejus ab extrinseco aliquo essentialiter perficeretur.
Ex quo quarto concluditur, quod iste actus elicitus est ex charitate, scilicet habitu uno. Sicut enim ratio potentiae non dicit imperfectionem formaliter, nec ratio actus, ut dependet a potentia, dicit imperfectionem, sic licet potentia plus posset cum habitu quam per se, et sic faciliori modo dicit imperfectionem in potentia, tamen esse idem habitui realiter non est imperfectionis. Sic habitus charitatis est formaliter charitas, et tunc iste actus unus est ab illo habitu uno, et uno objecto, qui Deus est.
Ex quibus quinto patet non esse inaequalitatem ex parte dilectionis suae, ut consideratur in se, vel in ordine ad suum principium, sed. tantum ut in ordine ad volita, super quae transit, non tantum quia illa volita sunt, vel inaequalia bona sunt eis volita, sed etiam secundum quemdam ordinem transit super illa. Vult enim Deus ex charitate primo bene esse sibi, tanquam fini omnium ; secundo, vult alium velle sibi bonum esse. In isto instanti potest poni praedestinatio. Ex eodem enim habitu potest velle mihi omnia necessaria ad diligendum se, et ex consequenti illa efficere in me. Nam post volitionem finis, primum immediatissime volitum videtur illud quod propinquissime ad finem ordinatur in omni rationabili voluntate, et ideo illud per quod ad finem devenitur immediatius ; et tertio omnia quocumque modo ad haec necessaria, et sic post praedestinationem.
Deinde est collatio gratiae et aliorum supernaturalium, quibus immediate attingimus finem, et postea iste mundus sensibilis, et alia visibilia, quae sunt propter hominem, sicut propter illud, quod prius et immediatius est volitum in ordine ad communem finem omnium, et sicut illud quod propinquius fini ultimo dicitur finis ejus, quod remotius ab eo. In omnibus tamen his gradibus, unus est actus, qui est diligere omnia inaequaliter, non absolute, sed ut transit in objecta ; non quidem aequaliter, sed secundum quod aliqua immediatius ordinantur ad finem, ideo non aequaliter diligit omnia, loquendo de actu, ut transit in objecta, quia non transit in omnia objecta uniformiter, quia primo vult se, secundo vult velle se, et tertio vult omnia homini necessaria ad hoc volendum.
Ad primum, patet quod habitus aliquid dicit perfectionis, scilicet firmiter et faciliter, et sic potest poni charitas in voluntate divina non tanquam distans ab actu ad quem ordinatur, vel a potentia, in qua fundatur ; quodlibet enim eorum, cum sit formaliter infinitum, includit aliud per identitatem.
Ad aliud, dicendum quod etsi non omnia sint diligibilia ex charitate et amore concupiscentiae, qua quis vult sibi et alteri illa bona, tamen sunt ex charitate diligenda dilectione conveniente eis.
Ad tertium, figurativus sermo est: Deus irascitur, sed tamen ira est in voluntate, et potest esse in nobis ordinatus actus voluntatis propter veram parvipensionem, est tamen appetitus vindictae, quae figura est Metonymia. Tamen ira non est nisi appetitus sensibilis, quia non est nisi accensio sanguinis circa cor, ideo tantum appetit vindictam illi qui vere eum vilipendebat, unde velle punire est irasci ; amor autem excludit odium. Unde si Deus odiret aliquem, annihilaret ipsum ; sed Deus, cui irascitur, vult esse, cum vult punire illam parvipensionem, tamen naturam diligit illorum, quibus irascitur, quia si odiret eos, statim non essent.
Ad aliud, eligere Dei est praeacceptare istos illis, et praeacceptatio est supposito gradu omnium. Unde eligere istum, est praeacceptare istum ad aliquod bonum supernaturale, et sic Deus non diligit omnia aequaliter, sed ad bonum sibi competens. Unde non sequitur, aequaliter diligit, ergo aequaliter bene facit, quia licet actus diligendi sit in se unus, tamen respicit extrinseca quae sunt inaequalia.
Ad aliud, non omnia aequaliter, id est, non ad aequalia diligit, tamen ex aequali affectu potest majus et minus bonum diligi ; haec potest homo, cum hoc tamen, quod Deus ex aequali actu diligit, non tamen aequaliter bene facit, quia diligibile est extrinsecum.