Gregorius in evang.. Praevidens salvator ex passione sua discipulorum animos turbandos, eis longe ante et passionis suae poenam et resurrectionis suae gloriam praedicit; unde dicitur assumpsit autem iesus duodecim et ait illis: ecce ascendimus hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis. Beda. Praevidens enim quosdam haereticos futuros, qui christum dicerent legi prophetisque docuisse contraria, ostendit quod per prophetarum praesagia suae passionis et posterioris gloriae sit celebrata perfectio. Chrysostomus in matthaeum. Seorsum autem de passione cum discipulis confert: non enim oportebat hunc sermonem pluribus divulgari, ne turbarentur.
Hoc autem praedicebat discipulis, ut exercitati per expectationem facilius sustinerent.
Cyrillus. Et ut sciant quoniam passionem praenovit, et spontaneus ad eam accessit; ne dicerent: qualiter in manus hostium incidit qui nos promittebat salvare? unde seriatim ordinem passionis enarrat, subdens tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur.
Chrysostomus. Hoc Isaias praedixerat dicens: obtuli scapulas meas ad verbera, genas meas ad alapas, et faciem meam non diverti a sputorum dedecore. Sed et crucis patibulum praedixit propheta cum ait: tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est. Unde et hic subditur et postquam flagellaverint, occident eum. Sed et resurrectionem eius David praedixit dicens: non derelinques animam meam in inferno. Unde hic subditur et tertia die resurget. Isidorus.
Admiror autem dementiam quaerentium cur christus ante triduum resurrexit: si enim resurgeret tardius quam praedixerat, impotentiae esset; celerius vero est summae virtutis indicium. Si quem enim cum spoponderit suo creditori post triduum persolvere debitum, eadem die satisfacientem viderimus; non fallacem, sed potius ut veridicum eum mirabimur. Dicam etiam quod non dixit se post tres dies resurrecturum, sed die tertia. Habes parasceven, habes sabbatum usque ad solis occasum; et post sabbatum resurrexit.
Cyrillus. Discipuli autem nondum noverant exquisite quod prophetae praedixerant; sed postquam resurrexit, aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas; unde sequitur et ipsi nihil horum intellexerunt.
Beda. Quia enim discipuli, eius vitam maxime desiderabant, eius mortem audire non poterant: et quoniam non solum hominem innocentem, sed et deum verum sciebant, hunc nullatenus mori posse putabant; et quia parabolas eum saepe loquentem audire consueverant, quoties aliquid de sua passione dicebat, ad aliud allegorice referendum esse credebant; unde sequitur erat autem verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Iudaei vero, quia in eius necem conspiraverant, quod de passione sua loqueretur dicens: oportet exaltari filium hominis, intelligebant; unde dixerunt: nos audivimus ex lege, quia christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: oportet exaltari filium hominis?