Glossa. Quia discipuli audita domini passione contristati erant, ne aliquis passionem christi necessitati ascriberet, non humilitati, subiungit factum, in quo christi libertas et humilitas demonstratur: unde dicitur et cum venissent capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: magister vester non solvit didrachma? Hilarius in Matth..
Dominus didrachma solvere postulatur, idest denarios: hoc enim omni Israel lex pro redemptione corporis et animae constituerat in ministerio templi servientium. Chrysostomus in Matth..
Cum enim primogenita Aegyptiorum interfecit deus, tunc tribum levi pro eis accepit. Deinde quia primogenitis qui erant apud Iudaeos, minor huius tribus numerus erat, pro deficientibus in numerum, siclum iussit inferri, et ex tunc tenuit consuetudo ut primogenita vectigal hoc inferrent. Quia igitur primogenitus erat christus, videbatur autem discipulorum primus esse Petrus, ad eum accedunt.
Et, ut mihi videtur, non in unaquaque civitate hoc expetebant: ideoque in capharnaum adeunt christum, quia eius patria existimabatur. Hieronymus. Vel aliter.
Post augustum caesarem Iudaea facta est tributaria, omnes censi capite ferebantur: unde et ioseph cum maria cognata sua professus est in bethlehem. Rursus, quoniam dominus nutritus erat in Nazareth, quod est oppidum Galilaeae subiacens capharnaum urbi, ibi deposcitur tributum; et pro signorum magnitudine hi qui exigebant, non audebant ipsum repetere, sed discipulum conveniunt. Chrysostomus in Matth.. Et neque hunc cum multa vehementia, sed mansuetius: neque enim incusantes, sed interrogantes dixerunt magister vester non solvit didrachma? Hieronymus.
Sive malitiose interrogant utrum reddat tributa, an contradicat caesaris voluntati.
Chrysostomus in Matth..
Quid igitur Petrus? ait: etiam. Et his quidem dixit quoniam solvit; christo autem non dixit, erubescens fortassis pro his ei loqui. Glossa. Vel aliter. Et Petrus respondit etiam; idest, ita est quod non solvit. Voluit autem Petrus domino intimare, quod Herodiani peterent censum; sed dominus praevenit eum: unde sequitur et cum intrasset in domum, praevenit eum iesus, dicens: reges terrae a quibus recipiunt tributum vel censum, idest redditum de capite, a filiis suis, an ab alienis? Hieronymus. Ante quidem quam Petrus suggerat, dominus interrogat, ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quae absente se gesta sunt.
Sequitur at ille dixit: ab alienis. Dixit illi iesus: ergo liberi sunt filii. Origenes in Matth.. Sermo iste duplicem habet sensum. Secundum unum enim filii regum terrae liberi sunt apud reges terrae; extranei autem extra terram liberi non sunt propter eos qui deprimunt eos, sicut Aegyptii filios Israel. Secundum alterum autem, propter hoc ipsum quod aliqui sunt alieni a filiis regum terrae, sed sunt filii dei; liberi sunt qui manent in verbis iesu, et cognoverunt veritatem, et veritas liberavit eos a servitute peccati. Filii autem regum terrae liberi non sunt; quoniam qui facit peccatum, servus est peccati.
Hieronymus.
Dominus autem noster et secundum carnem et secundum spiritum filius erat regis; vel ex David stirpe generatus, vel omnipotentis patris verbum; ergo tributa quasi filius regis non debebat. Augustinus de quaest. Evang.. Dicit enim in omni regno liberos esse filios, idest non esse vectigabiles. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni ipsius, sub quo sunt omnia regna terrena. Chrysostomus in Matth.. Si autem non erat filius, inaniter hoc exemplum induxit. Sed dicet aliquis: filius est, sed non proprius; est ergo alienus; et si hoc exemplum non habet veritatem: ipse enim de propriis filiis disputat, ad quorum differentiam alienos vocat qui non ex parentibus substantialiter nati sunt. Intende autem qualiter et hinc christus certificat eam cognitionem quae Petro revelata est a deo, per quam dixit: tu es christus filius dei vivi. Hieronymus.
Quamvis ergo liber esset, quia tamen humilitatem carnis assumpserat, debuit omnem iustitiam adimplere: unde sequitur ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare. Origenes in Matth..
Consequens quoque est intelligere quoniam quoties exurgunt quidam qui per iustitiam tollant nostra terrena, reges huius terrae eos transmittunt, ut exigant a nobis quae sunt ipsorum; et suo exemplo prohibet dominus aliquod scandalum fieri etiam huiusmodi hominibus, sive ne amplius peccent, sive ut salventur. Filius enim dei, qui nullum opus fecit servile, quasi habens formam servi quam propter hominem suscepit, tributum et censum dedit. Hieronymus.
Quid primum in hoc loco mirer nescio: utrum praescientiam, an magnitudinem salvatoris: praescientiam, quod noverat habere piscem in ore staterem, et quod primus ipse capiendus esset; magnitudinem atque virtutem, si ad eius verbum stater in ore piscis creatus est; et quod futurum erat, ipse loquendo fecerit. Ipse ergo christus propter eximiam caritatem, et crucem sustinuit, et tributa reddidit: nos infelices qui christi censemur nomine, et nihil tanta dignum facimus maiestate: pro illius honore et tributa non reddimus, et quasi filii regis a vectigalibus immunes sumus. Hoc etiam simpliciter intellectum aedificat auditorem, dum audit dominum tantae fuisse paupertatis ut unde tributa pro se et apostolo redderet, non habuerit.
Quod si quis obicere voluerit, quomodo Iudas in loculis portabat pecuniam, respondebimus: rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem tribuit exemplum. Chrysostomus in Matth..
Vel ideo non ex repositis iubet dare, ut ostendat quod maris et piscium dominetur. Origenes in Matth..
Vel quoniam iesus non habuit imaginem caesaris (princeps enim huius saeculi nihil habebat in eo), propterea non ex proprio sed ex mari imaginem caesaris accepit.
Non autem suscepit ipse staterem, neque fecit eum sibi possessionem, ne sit aliquando imago caesaris apud imaginem invisibilis dei. Vide etiam christi prudentiam: qualiter nec retinuit tributum, nec simpliciter iubet dari; sed prius ostendit se non esse obnoxium, et tunc dat: quorum unum fecit, scilicet dare tributum, ut illi, scilicet exactores, non scandalizentur; hoc autem, scilicet ut ostendat se liberum, ut non scandalizentur discipuli.
Alio vero loco contemnit Pharisaeorum scandalum, quando de escis disputabant; docens nos scire tempora secundum quae oportet non contemnere eos qui scandalizantur, et secundum quae oportet contemnere.
Gregorius super Ezech..
Considerandum enim est quia inquantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur. Chrysostomus in Matth..
Sicut autem stupescis de christi virtute, ita admirare Petri fidem, quoniam rei tam difficili obedivit. Ideoque de fide eum remunerans, copulavit eum sibi in tributi datione; quod fuit abundantis honoris: et hoc est quod dicitur invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te. Glossa. Consuetudo enim erat ut unusquisque pro se didrachma redderet.
Stater vero est pondus duorum didrachmatum.
Origenes in Matth.. Mystice autem in agro consolationis (sic enim interpretatur capharnaum) consolatur omnem discipulum, et liberum filium esse pronuntiat, et dat ei virtutem piscandi primum piscem, ut ascendente eo, consolationem accipiat Petrus super eum quem piscatus est. Hilarius in Matth..
Cum autem primum piscem admonetur Petrus inquirere, ascensuri ostenduntur et plures. Beatus ille primus martyr stephanus, primus ascendit, et staterem in ore continuit; in quo didrachma novae praedicationis tamquam duo denarii habebantur: dei enim gloriam et dominum christum in passione contuens praedicabat.
Hieronymus. Vel iste piscis primus captus, est primus Adam, qui per secundum Adam liberatur: et id quod in ore eius, hoc est in confessione, fuit inventum, pro Petro et domino redditur. Origenes.
Cum etiam videris avarum hominem ab aliquo Petro correctum, quod abstulit de ore eius verbum pecuniae; dices eum ascendisse de mari, idest de fluctibus sollicitudinum avaritiae, ad hamum rationalem; et comprehensum atque salvatum ab aliquo Petro, qui eum docuit veritatem, ut pro statere habeat imaginem dei, idest eloquia eius. Hieronymus. Et pulchre illud ipsum quidem datur pretium; sed divisum est: quia pro Petro quasi pro peccatore pretium reddebatur; dominus autem noster peccatum non fecit. Ostenditur autem similitudo carnis, dum eodem et dominus et servus pretio liberantur.