Erue. Hic exponit in speciali a quibus petit defendi. Et primo contra mortem. Secundo contra tentationem mortis, ibi, de manu canis. Dicit ergo, conspice ad defensionem meam, et o deus, erue animam meam, quam ipsi quaerunt, a framea, idest a gladio qui fremit agitatus.
Sed contra. Christus non fuit occisus a gladio, sed lancea; et lancea etiam fuit percussus post mortem.
Sed dicendum, quod gladius sua acuitate dividit: Heb. 4: acutior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem: et ideo quia mors dividit animam a corpore, et patrem a filio et e contra, et fratrem a fratre, dicitur gladius: Zach. 13: framea, idest mors, suscitare super pastorem meum: et ab hac eruitur in resurrectione. Vel framea est lingua adversariorum: Psal. 56: lingua eorum gladius acutus. Vel hic loquitur christus pro membris, quorum plures sunt occisi gladio: Act. 12: occidit autem Jacobum fratrem joannis gladio.
Et de manu canis. Hic orat contra tentationes: et tripliciter describit hic eos irrationabiles et hoc facit sub similitudine canis, qui latrat antequam percipiat contra quem debeat latrare, propter subitam iram ejus, sic Judaei antequam scirent quare latrarent contra christum, clamabant: Phil. 3: videte canes, videte malos operarios: et supra, circumdederunt me canes multi. Hoc maxime pertinet contra Judaeos, qui contra christum latrantes clamabant, crucifige crucifige. Luc. 23.