In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Joannes templum metiens audit praedicaturos duos testes, quos bestia a mari ascendens occidet;at illi resurgentes in caelum ascendunt, ac terraemotu occiduntur septem millia hominum, et ad cantum septimi Angeli viginti quatuor seniores Deo gratias agunt.
I. Et datus est mihi calamus similis virgae, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo.
2. Atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
3. Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.
4. Hi sunt duae olivae, et duo candelabra, in conspectu Domini terrae stantes.
5. Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum : et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.
6. Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum : et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.
7. Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.
8. Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae voca- tur spiritualiter Sodoma, et aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. 9. Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus, corpora eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent poni in monumentis. I0. Et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et iucundabuntur, et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos qui habitabant super terram. II. Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. I2. Et audierunt vocem magnam de caelo, dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in caelum in nube : et viderunt illos inimici eorum. I5. Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia : et reliqui in tiajouim sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli. I4. Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito. I5. Et septimus Angelus tuba cecinit: et factae sunt voces magnae in
caelo, dicentes : Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Amen.
16. Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes :
17. Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui est, et qui eras, et qui venturus es, quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.
18. Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.
19. Et apertum est templum Dei in caelo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terraemotus, et grando magna.