Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Quartae conclusionis praeambula, primum ens intelligere semper distincte, necessario et prius naturaliter, quam alia a se sint Prima et tertia pars patent, quia suum intelligere est idem sibi. Secunda patet, quia est perfectionis distincte cognoscere. Quarta patet, quia est causa per cognitionem omnium aliorum a se.
Quarta conclusio (a) principalis praeambula de intellectu et voluntate Dei ad infinitatem probandam sit ista : Intellectus primi intelligit semper, et distincto actu et necessario, quodcumque intelligibile, prius naturaliter quam illud sit in se. Prima pars probatur, scilicet quod possit intelligere quodcumque intelligibile sic. Hoc enim est perfectionis in intellectu, pos se distincte et actu cognoscere quodcumque intelligibile. Imo hoc posse est necessarium ad intel lectus rationem, quia omnis intellectus est totius enti s communissime sumpti, ut declarabitur in dist. 3. Nullam autem intellectionem potest habere intellectusp rimi non eamdem sibi, ex proxima conclusione: ergo cujuslibet intelligibilis habet intelligere actuale et distinctum, et hoc idem sibi, et ita semper et necessario.
Secunda pars, videlicet de prioritate probatur sic : Quia quidquid est idem primo, est necesse esse, sicut patuit prius, sed esse aliorum intelligibilium non est necesse esse; necesse autem esse ex se est prius natura omni non necessario.
Aliter probatur, quia esse cujuslibet alterius a se, dependet ab ipso sicut a causa, et ut causa est alicujus causabilis, necessario includitur cognitio ejus ex parte causae ; ergo illa cognitio illius prius est naturaliter ipso esse cogniti. Utraque etiam pars conclusionis probatur aliter, quia artifex distincte cognoscit omnia agenda antequam fiant, aliter non perfecte operaretur, quia cognitio est mensura juxta quam operatur: ergo Deus omnium producibilium a se habet notitiam distinctam actualem vel saltem habitualem priorem eis.
Contra istam instatur (b) de arte, quia ars universalis sufficit ad universalia vel singularia producenda ; ergo, etc.
Potest dici, quod hoc est propter imperfectionem cognitionis artificis creati. Vide in Theoremat. propositione 3. et super 7. Metaphysic. quaest. 15.