IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit ignorantiam juris non excusare rebaptizantem ab irregularitate, bene tamen excusat ignorantia facti, et in universum tenet ignorantiam canonum non excusare a censum ; quod docent Gabr. hic q. 2. art. 3. dub. 8. Gord. lib. 2. q. 27. Govarr. cap. alma mater 1. p. g 10. num. 11. citans multos, Adrian. 4. de clavib. q. 3. Sed forte haec sententia intelligi debet tantum de canone Pontiflcio, propter cap. ut animarum, de constit. 6. probabile tamen est, et satis commune, ignorantiam probabilem cujuscumque canonis excusare ab ejus poena et censura. Vide Sayr. de censur. lib. 1. cap. 18. Suar. tom. 5. d. 4. s. 9. Sanchium lib. 9. d. 32. Scotus etiam infr. d. 13. q. 2. num, 10. ait ignorantiam culpabilem non excusare a censura, vult ergo inculpabilem excusare. Adde etiam ignorantiam solius censurae ab ea excusare secundum probabilem opin. ita Govar. Suar. et Sanchius citati, Nav. cap. 27. num. 16. Soto d. 22. q. 12. fin. Heuriq. lib. 13. cap. 21. quod notare volui propter confessarios non habentes auctoritatem absolvendi a censuris, nam si viderint affuisse ignorantiam facti, canonis vel censurae, tute absolvunt, quia censura non est incursa. Vide Sanchium 2. in Decal. cap. 8. num. 5. Suar. tom. 4. d. 29. s. 2.
Loquendo de scientia vel ignorantia facti,hoc est, ut si ignoretur istum fuisse baptizatum, et nunc iterum baptizari, dico tunc, quod si illo modo scienter est iteratio, tam suscipiens quam conferens est irregularis, sicut habetur Extrav. de apostatis, ex litterarum. Sed differentia est si publice fiat, vel in occulto, quantum ad hoc quod facilius dispensatur in una irregularitate, quam in alia,quia in una, ut privata, forte per Episcopum, in alia non, nisi per Papam ; patet ibi, et intelligitur si sit iteratio absolute. Si enim propter aliquod dubium verisimile, non trufatice utatur quis circa alium forma hujus capituli, de quibus est dubium, non est irregularis.
Si autem fiat ista iteratio ignoranter, dicitur quod suscipiens, licet ignoranter, est irregularis. Probatur per illud de corneo. dist. 4. qui bis, ubi dicitur : Qui bis ignoranter baptizati sunt, non indigent pro eo poenitere, nisi quod secundum canones ordinari non possunt, nisi magna necessitas cogat. Patet quod illud capitulum loquitur de ignorantia facti;si enim esset de ignorantia juris, oporteret poenitere ; nec illud quod subditur, nisi magna necessitas, tollit quin talis sit irregularis ;illud enim additur propter hoc,quod in tali necessitate dispensandum esset cum eo. Isto modo dicerent Canonistae.
Sed non videtur esse majoris ponderis secundum rationem de baptizato quam baptizante, quia secundo baptizans, ignorans illum esse baptizatum prius, non est irregularis.Non enim tenetur quicumque Sacerdos facere strictam inquisitionem,an vetula baptizavit parvulum in domo. Nunc autem non magis videtur ille puniendus, qui secundo baptizatur, et ignoranter,quam qui secundo baptizat, imo minus, quia ille videtur quaerere salutem suam, ne sit in dubio, neque etiam auctoritas hujus capitis qui bis videtur satis certa. Nullus enim potest infligere irregularitatem toti Ecclesiae, nisi caput totius Ecclesiae; illud autem caput,sicut intitulatur, accipitur ex poenitentiali Theodori, qui fuit Episcopus Cantuariae ; ergo inquantum est hujus auctoris, nullum robur habet infligendi poenam irregularitatis. Ergo oportet dicere, quod quodcumque capitulum incorporatum in corpore Decretorum a Gratiano confirmatum sit a Papa, vel multa capitula ibi posita non ligant totam Ecclesiam ; unde autem possit doceri, quod omnia illa capitula, ibi compilata, Papa confirmat, non est manifestum; nec etiam eo modo quo est manifestum de omnibus capitulis positis in Decretalibus. Ibi enim in prooemio Gregorius IX. scribens Doctoribus in jure Canonico mandat, quod contenti sint in scholis et in judiciis hac compilatione. Et Bonifacius VIII. in prooemio sexti libri mandat, quod de constitutionibus editis a tempore Gregorii IX. usque ad tempus suum, illae solae habeant robur, quae ibi insertae sunt.
Et si dicas, licet Theodorus non potuerit condere jus, tamen innuit Papam condidisse, cum dicit secundum canones. Respondeo, hoc deberet glossator apponere, quia haec glossa est necessaria: sed nulla ponitur, ostendendo ubi sit canon super hoc editus. Et hic sicut in multis locis apparet inutilis occupatio glossatorum in jure Canonico, qui multiplicant concordantias et auctoritates ad unum vocabulum, et postea in fine nihil ad propositum, et alibi ubi est verbum maximi ponderis, a quo dependet sententia totius capituli, transeunt sicco pede. Sic apparet de Bernardo in multis decretalibus, ubi ponitur illud verbum sub interminatione anathematis, verbi gratia, de sagittariis disputans, an ista verba exprimant sententiam latam, vel per eam fiat comminatio, et mittit et remittit. Posset ergo dici quantum occurrit, quod ignorantia facti, dummodo non trufatica, vel crassa, sed probabilis sit, totaliter excusat conferentem a poena illa, et suscipientem. Universaliter enim poena canonica non incurritur, nisi a latore canonis inferatur: ubi ergo non invenitur ex vi verborum inflicta, tunc simpliciter est dicendum quod nulla est. Non enim verba constitutionum paenalium sunt amplianda, sed restringenda, juxta illam maximam juris.
Quantum ad ultimum principale de charactere quaero tria. Primo : utrum in Baptismo imprimatur character ? Secundo, quid sit, utrum sit aliqua forma absoluta? Tertio, in quo sit, an sit in esse animae, vel in potentia, et in qua potentia?