In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum de facto fuerit collata animae Christi summa gratia possibilis conferri creaturae.
Alens. 3. p. q. 12. m. 3. D. Thom.3. p. q 7. art. 11 . et hic g. 1. art. 2. D. Bonav. art, 1. q. 2.
Richard. art. 1. quaest. 2. Gabr. q. 1. Suar. 3. p. tom. 1. disp. 22. sect. 2. Vasq. ibi disp. 46. 47.
Secundo quaeritur de facto, an isti animae fuerit collata summa gratia, quae potuit creaturae conferri ? Quod non, quia 1. de Trinit. dicit Augustinus quod Beatus est, qui habet quidquid vult, et nihil mali vult. Hoc non tantum intelligitur de velle actuali, quia tunc aliquis Sanctus in via posset esse beatus pro aliquo instanti, quia pro illo potest habere quidquid vult, et tunc nihil actualiter mali vult ; ergo intelligitur de posse velle, ut scilicet habeat quidquid potest recte velle. Potest autem Michael recte velle habere tantam gratiam, quantae natura ejus est capax, quia velle liberum semper est rectum, quando conformatur voluntati naturali, quae semper est recta ; voluntas autem naturalis Michaelis est ad tantam gratiam, quantae natura ejus est capax. Natura autem animae Christi non est ita excellens, nec per consequens tantae gratiae capax ; ergo ipsa de facto modo non habet tantam gratiam, quantam habet Michael, si Michael est beatus.
Praeterea, non est ponenda tanta gratia in anima Christi, nisi quanta requiritur ad beatitudinem illius animae ; sed perfecte beatificatur, si tota inclinatio ejus naturalis terminetur. Potest autem perfecte terminari, etsi non habeat summam gratiam creabilem, cum non habeat summam inclinationem ad illam, cum non habeat summam naturam. Exemplum hujus, aqua quietaretur, etsi non esset in centro, quia non habet summam gravitatem.
Praeterea, summa natura non est facta ; ergo nec summa gratia. Antecedens probatur, quia quaecumque natura facta, possibile est alteram excellentiorem fieri, quia illa posset esse finita. Consequentia probatur, quia ordo universi magis consistit in speciebus quam individuis, quia magis attenditur perfectio universi secundum species quam secundum individua ; ergo convenientius videtur esse factam summam naturam, quae differret ab aliis naturis secundum speciem, quam supremam gratiam esse factam, quae differret ab aliis gratiis secundum numerum tantum.