Gregorius in evang.. Quia carnales adhuc discipuli non valebant capere verba mysterii, venitur ad miraculum: ante eorum oculos caecus lumen recipit, ut eos ad fidem caelestia facta solidarent; unde dicitur factum est autem cum appropinquaret iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Theophylactus.
Et ne incessus domini esset inutilis, in via fecit caeci miraculum, hoc documentum discipulis suis dans, ut in omnibus simus proficui, et nihil sit in nobis otiosum. Augustinus de quaest.
Evang.. Possumus de appropinquantibus iericho sic intelligere, ut iam inde egressi, prope tamen adhuc essent ad eam civitatem: quod quidem minus usitate dicitur; sed tamen videri posset hoc dictum, quoniam matthaeus, egredientibus eis ab iericho dicit illuminatos duos caecos, qui iuxta viam sedebant. De numero quidem nulla esset quaestio, si alter evangelistarum de uno tacuisset, unius reminiscens: nam et marcus unum commemorat, cum et egredientibus eis ab iericho dicit illuminatum; cuius et nomen dixit et patrem, ut intelligamus eum fuisse potissimum, alterum ignotum, ut merito ille notus etiam solus decenter commemoraretur.
Sed quoniam quae sequuntur in evangelio secundum Lucam, aptissime ostendunt illud quod ipse narrat, adhuc venientibus ipsis iericho factum esse, nihil aliud restat intelligere, nisi bis esse factum hoc miraculum; semel in uno caeco, cum adhuc veniret in illam civitatem; iterum in duobus, cum inde egrederetur: ut illud unum Lucas, alterum matthaeus enarret.
Cyrillus. Multus autem erat populus circa christum, et caecus eum quidem non noverat, sentiebat autem effectum, et rapiebat per affectum quod non hausit aspectus; unde subditur et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Et oculati quidem secundum opinionem loquebantur; sequitur enim dixerunt autem ei, quod iesus Nazarenus transiret. Caecus vero vera clamabat: alia docetur, et alia praedicat; nam sequitur et clamavit dicens: iesu fili David, miserere mei. Quis te docuit haec, o homo? num perlegisti libros privatus luminibus? unde igitur nosti luminare mundi? vere dominus illuminat caecos. Cyrillus. In Iudaismo autem nutritus non ignoravit quod de progenie David deus secundum carnem nasceretur; et ideo ei ut deo loquitur, dicens miserere mei. Hunc imitentur qui in duo dividunt christum: hic enim christum tamquam deum adit, et filium David eum nominat. Mirentur autem instantiam confessionis eius: quidam enim eum confitentem fidem compescebant.
Sequitur et qui praeibant increpabant eum ut taceret. Sed per inhibitiones huiusmodi non impediebatur eius audacia. Novit enim fides omnibus repugnare et in omnia triumphare: utile enim est pro cultu divino pudorem deponere: nam si causa pecuniae sunt impudentes nonnulli, pro animae salute non decet bonam induere impudentiam? unde sequitur ipse vero multo magis clamabat: fili David, miserere mei. Sistit autem christum vox invocantis in fide, et invocantes in fide respicit; et ideo merito vocat caecum, et accedere iussit; unde sequitur stans autem iesus iussit illum adduci ad se, ut scilicet qui prius fide eum tetigerat, appropinquaret et corpore. Appropinquantem caecum dominus interrogat; nam sequitur et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens: quid tibi vis faciam? dispensative interrogat, non quasi ignorans; sed ut scirent astantes quod non petebat pecuniam, sed divinam efficaciam, ut a deo; unde sequitur at ille dixit: domine, ut videam. Chrysostomus. Vel quia calumniatores veritatis Iudaei possent dicere, ut in caeco nato: non est hic, sed similis eius; voluit ut caecus prius ostenderet defectum naturae, et tunc cognoscat gratiae maiestatem. At ubi petitionis modum caecus explicuit, tunc cum summa maiestate praecepit ei ut videret: unde sequitur et dixit illi iesus: respice: quod redundabat in crimen perfidiae Iudaeorum: quis enim prophetarum talia dixit? aspice tamen quid assumat medicus ab eo cui collata est sanitas; sequitur enim fides tua te salvum fecit. Pro fide enim venduntur beneficia; diffunditur enim gratia quam suscepit fides. Et sicut ab aliquo fonte hi quidem parvis vasis modicum aquae hauriunt, hi vero maioribus multum, fonte non distinguente mensuras; et secundum fenestras quae aperiuntur magis vel minus, splendor solis infunditur; ita secundum capacitatem intentionis hauritur gratia. Vertitur autem vox christi in lucem languentis; erat enim verbum verae lucis; unde sequitur et confestim vidit.
At caecus et ante beneficium fidem ostendit fervidam, et post beneficium benevolentiam observavit; sequitur enim et sequebatur illum magnificans deum. Cyrillus.
Ex quo patet quod a duplici caecitate liberabatur, corporali scilicet et intellectuali: neque enim glorificasset ut deum nisi vere vidisset; sed et aliis factus est occasio glorificandi deum; sequitur enim et omnis plebs ut vidit, dedit laudem deo. Beda. Non solum pro impetrato munere lucis, sed et merito fidei impetrantis.
Chrysostomus. Hic autem necesse est quaerere cur christus daemoniacum quidem curatum sequi volentem prohibet, caecum autem illuminatum sequentem non prohibet? sed neutrum irrationale puto: illum enim mittit praeconem, ut ex sua consistentia benefactorem praedicet: erat enim excellens miraculum, videre furiosum sanae mentis effectum: caecum vero permittit sequi, quando hierosolymam ascendebat per crucem perfecturus altum mysterium, ut recentem habentes miraculi mentionem, non existimarent eum infirmitate potius quam misericordia pati.
Ambrosius. In hoc autem caeco typus populi gentilis est, qui sacramento dominico recepit amissi luminis claritatem. Nihil autem interest utrum in uno caeco medicinam, an in duobus accipiat; quoniam ex cham et Iaphet, Noe filiis, originem ducens, in duobus caecis, duos generis sui praetendebat auctores. Gregorius in evang..
Vel caecum est genus humanum, quod in parente primo claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur. Iericho autem interpretatur luna, quae dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat.
Dum igitur conditor noster appropinquat iericho, caecus ad lumen redit: quia dum divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit. Qui ergo aeternae lucis claritatem nescit, caecus est. Si autem tantum redemptorem credidit, qui dixit: ego sum via, iuxta viam sedet: si vero credidit, et exorat ut aeternum lumen recipiat, iuxta viam sedet et mendicat.
Illi autem qui iesum venientem praecedunt, designant carnalium desideriorum turbas, tumultusque vitiorum, qui priusquam iesus ad cor nostrum perveniat, dissipant cogitationem nostram, et in ipsa nos nostra oratione conturbant. Ipse vero magis clamabat: quia quanto graviori tumultu cogitationum premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus.
Cum autem adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, iesum aliquatenus transeuntem sentimus; cum vero orationi vehementer insistimus, deus in corde figitur, et lux amissa reparatur. Vel transire humanitatis est, stare divinitatis. Caecum igitur clamantem dominus transiens audivit, stans illuminavit: quia per humanitatem suam vocibus nostrae caecitatis compatiendo misertus est, sed lumen nobis gratiae per divinitatis potentiam infundit.
Ad hoc autem requirit quid velit, ut cor ad orationem excitet: peti enim hoc vult quod et nos petere et se concedere praenoscit.
Ambrosius. Vel interrogavit caecum, ut crederemus nisi confitentem non posse salvari. Gregorius. Caecus autem a domino non aurum, sed lucem quaerit; et nos non falsas divitias, sed lucem quaeramus, quam videre cum solis Angelis possimus; ad quam lucem via fides est; unde recte caeco dicitur respice: fides tua te salvum fecit. Qui videt et sequitur, quia bonum quod intelligit operatur.
Augustinus de quaest. Evang..
Si autem iericho lunam, et ob hoc mortalitatem interpretamur, morti propinquans dominus Iudaeis solis lumen evangelii iusserat praedicari; quos significavit ille unus caecus quem Lucas commemorat: a morte autem resurgens, atque descendens, et Iudaeis et gentibus; quos duos populos significare videntur duo caeci commemorati a matthaeo.