Quod malum est causa per accidens.
Ex eisdem etiam patet quod malum, etsi non sit causa per se, est tamen causa per accidens.
Si enim aliquid est causa alicuius per se, id quod accidit ei, est causa illius per accidens: sicut album quod accidit aedificatori, est causa domus per accidens.
Omne autem malum est in aliquo bono. Bonum autem omne est alicuius aliquo modo causa: materia enim est quodammodo causa formae, et quodammodo e converso; et similiter est de agente et fine. Unde non sequitur processus in infinitum in causis, si quodlibet est alicuius causa, propter circulum inventum in causis et causatis secundum species diversas causarum.
Malum igitur est per accidens causa.
Adhuc. Malum est privatio quaedam, ut ex praedictis patet. Privatio autem est principium per accidens in rebus mobilibus, sicut materia et forma per se. Malum igitur est alicuius causa per accidens.
Praeterea. Ex defectu causae sequitur defectus in effectu. Defectus autem in causa est aliquod malum. Non tamen potest esse causa per se: quia res non est causa per hoc quod est deficiens, sed per hoc quod est ens; si enim tota deficeret, nullius esset causa. Malum igitur est alicuius causa non per se, sed per accidens.
Item. Secundum omnes species causarum discurrendo, invenitur malum esse per accidens causa.
In specie quidem causae efficientis quia propter causae agentis deficientem virtutem sequitur defectus in effectu et actione.
In specie vero causae materialis, quia ex materiae indispositione causatur in effectu defectus.
In specie vero causae formalis, quia uni formae semper adiungitur alterius formae privatio.
In specie vero causae finalis, quia indebito fini adiungitur malum, inquantum per ipsum finis debitus impeditur.
Patet igitur quod malum est causa per accidens, et non potest esse causa per se.