DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XII.
Galbanus.
Secundum Isidorum galbanus est succus ferulae, Alii dicunt, quod galbanus vel galbanum nascitur in Syria similis herbae quae ferula dicitur, et emittit guttam similem resinae quae vulnera sanat, et serpentes fugat. Super Exodum, xxx, 34, dicit Glossa, quod galbanum est succus ferulae, et nascitur in Syria optimum, cartilaginosum est, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes. Est autem ferula herba quae propter semina in folliculis contenta, strepitum magnum facit, quando movetur : sed paraui laedit, si quid ea percutitur. Habet etiam ferula similitudinem faeniculi, sed stipitem grossiorem et longiorem.
Alii dicunt, quod galbanum gutta est cujusdam fruticis, a quo scilicet frutice erumpit liquor, qui condensatur circa fruticem, et fit galbanum : in quo signatur temperantia beatae Virginis. Frutex corpus humanum, a quo in aestate, id est, in charitatis fervore , liquor puritatis erumpit, id est, amor temperantiae : quia charitate existente in anima, temperantia fit in carne : et condensatur haec gutta circa stipitem, id est, carnem: in quo notatur perseverantia in hac virtute.
Galbanus signat humilitatem : quia sanat apostemata.
Signat spem : quia valet contra frigidas passiones: et spes curat timorem malum, desperationem, et similia, quae sunt frigidae animae passiones. Christus enim qui solus est proprie dator virtutum, et beata Virgo quae orando nobis ab eo imperat virtutes, dant odorem sanctis, quasi galbanus, id est, spem qua perseverent in adversis et excludant timorem malum, et similia. Spes enim prudens est negotiatrix, quae posse humanum mutat in posse Dei. Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Per virtutem enim spei habetur perseverantia, quae quasi mittit in possesionem etiam adhuc pendente lite : quia nescit homo utrum amore an odio dignus sit .