CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qud vocatur justitia generaliter?
In hoc libro quinto Moralium de justitia est intendendum. Haec enim moralis est, eo quod in operationibus et passionibus est. Operationes ex passionibus oriuntur : quia, sicut dicit Aspasius, passiones movent ad operationes. Non enim esset qui plus vellet in lucro et minus in damno, nisi ad hoc moveret cupiditas rerum fortunae subjacentium. Sed justitia principaliter est in operationibus, eo quod per operationes et non per passiones ad rempublicam refertur et ad politicum : et in o perationibus ejus medium quaeritur, et non in passionibus. Non enim judicat politicus in quantum mesidicus est, hoc est, medii conjectator de eo qui majorem vel minorem cupiditatem habuerit, sed de eo qui in opere plus vel minus accepit : passio enim communis non est, sed operatio solum ad communitatem habet relationem. Mesidici autem politici communia est diligere et non propria. Patet igitur quod haec virtus speciale aliquid habet : aliae enim cardinales et quaedam adjunctae plus in passionibus sunt in operationibus. Ista enim in operibus est, secundum.
quod medium est, et non est in passionibus, nisi in quantum passiones causae sunt operationum.
Adhuc alitem bene aliarum virtutum in passionibus est : et sigurn ejus, quod est bene in operatione. In ista autem e contra est : bene enim in operationibus est, non autem in passionibus, nisi secundum quod relatae sunt ad opei alioues ut operationum incitamenta. Unde haec virtus magis est similis arti quam aliae morales in hoc quod bene ipsius in opere operato est magis quam in operante, sicut in arte est. In aliis autem, sicut in secundo dictum est, bene magis est in operante quam in operato opere. Hujus autem causa est duplex. Una quidem, quia virtus haec non tota in appetitu consistit, sed potius in ratione proportionate, judicante, et determinante quid cui debitum sit, quod appetitus facere non potest. Secunda est, quia conjectatio medii ejus semper in altero est, et non in operante. Aliter autem conjectans quam mesidicus, non per appetitum, sed per rationem judicabit. In aliis autem virtutibus conjectatio medii semper in operante est.
Haec igitur causa est, quod inter morales ultima ponatur. Minus enim de more habet et plus de ratione quam aliqua aliarum moralium. Et non est causa quam dicunt quidam, quod sicut dignissima ponatur in fine : sed potius quia multiplicitatem habet, ex eo . quod rationis relatae ad morem, ex principiis virtutum quae simpliciter morales sunt, determinari non potuit : sed alia principia ponere oportet : et ideo extra morales determinanda fuit : et quia sine more non est, propter hoc cum aliis moralibus erat conjungenda, ut iste liber quasi continuatio quaedam sit moralium ad intellectuales. Quare autem cardinalis vel principalis virtus sit et qualiter, in principio a nobis determinatum est.
De justitia igitur et injustitia opposita in hoc libro a nobis intendendum cst, duo principaliter quaerere interl dentes.
Primum quidem, circa quales operationes sunt justitia et injustitia ei opposita. Secundum autem, qualis medietas sit justitia, et quale medium sit justum, et quorum medium sit, et inter quae extrema. Intentio autem nostra est procedere secundum eamdem methodum quae in his quae praedicta sunt, habita est, hoc est, quod typo et figuraliter et non subtiliter procedamus. Subtilem enim processum materia non admittit, eo quod moralia omnia a nobis sunt per voluntatem et liberum arbitrium. Liberum autem arbitrium stans causa non est, nec habens ordinem necessitatis.
Dicamus igitur quid volumus dicere quando dicimus justitiam, accipientes id quod ab omnibus dicitur ordinantibus quamcumque urbanitatem. Dicta enim
illorum considerantes videmus ex intellectu dicti,quod omnes politici justitiae nomine talem volunt et intendunt habitum determinando dicere, a quo illi qui habent eum, ex facultate perfecta operativi fiunt justorum, et a quo in effectu justa operantur, et volunt justa per appetitum : ita quod justitia in quantum habitus est, det facultatem : et in quantum bonum in extremo est, justam perficiat operationem : et in quantum forma voluntatis est, faciat velle justa. Sicut enim dixit Socrates ex forma voluntatis et appetitus judicium Unis est et electio. Eodem autem modo sciemus etiam de injustitias. Injustitiam autem vocant politici habitum operativum, a quo pravi injusta faciunt et injusta volunt. Ex quo. igitur haec determinatio omnium est, et ex iuelicio sapientium typo procedendum est. Propter hoc et nobis tractantibus de istis primum ante omnia ut in typo quo procedere intendimus, haec qiue ab Antiquis dicimini , supponantur, ut in loto tractatu sequenti his tamquam suppositionibus utamur.
Non enim, eumdem modum habent processus tractandi in scientiis et potentiis et habitibus, In scientiis enim et potentiis una eadem scientia et potentia videtur esse contrariorum. Sicut medicina in scientiis, vel geometria, vel musica, una est contrariorum, scilicet sani, musici et immusici, curvi et recti : et in potentiis ut in rhetorica et aliis quae non ex necessitate procedunt, una est scientia accusationis et defensionis. Sicut enim dicit Aristoteles, tales scientiae et potentiae sunt plurium amborum velut finium. In habitibus qui sunt formae in modum naturae rationi consentaneam, habitus quilibet non est nisi unius operativus : et ideo licet habitus contrarius sit habitui, tamen nullus habitus contrarius unus et idem acceptus secundum se operativus est contrariorum : puta sanitas quae est habitus corporis unus in se habitus est, et a sanitate per se et secundum substantiam non fiunt contraria, sed solum sana. In secundo enim de Generatione et Corruptione probatum est, quod unum et eodem modo se habens, semper facit idem. Cujus signum est : quia dicimus hominem sane ambulare quando ambulat utique ut sanus existens, et nullum signum in ambulatione videtur esse infirmitatis. Forma enim ut natura movens, unum facit cujus principium in ipsa est, et faciendo nec potest non facere illud, nec contrarium facere illud. Sicut calidum et album non potest non facere calidum et album, nec etiam frigidum facere vel nigrum, Natura enim obligata est ad unum, et illud de necessitate facit, non potens non facere illud, nec valens facere contrarium. Adhuc autem in omnibus talibus scientiis et potentiis ad operationem ejus quod secundum naturam habitus operatur, nec requiritur voluntas. Non enim medicus unus sanat sive velit illum sanare sive non, nec rhetor unus persuadebit. Injustitia autem justa nunquam operabitur nisi velit : bene enim virtutum omne in voluntate est.
Multoties quidem igitur contrarius habitus per diffinitionem quidem cognoscitur a contrario habitu diffinito : multoties etiam cognoscitur a subjectis in quibus est per principia per quae inducitur in subjecto. Nunquam tamen contrariorum est operativus : et si cognoscitur a contrario, cognoscitur per diffinitionem quae est sicut conclusio. Si autem cognoscitur a subjectis, cognoscitur a diffinitione quae est docens quid et propter quid. Talis enim diffinitio constituitur ex principiis inducentibus eum in subjecto. Hujus extremum est : quia si AdminBookmark quae est bona dispositio carnis, per diffinitionem sit manifesta, statim contraria ejus AdminBookmark quae mala dispositio carnis est, per oppositam diffinitionem erit manifesta : sicut si albedo disgregativa visus sit, erit nigredo visus congregativa. Ex subjecto autem., sicut si albedo sit diffusio luminis in superficie clara lumen incorporante sed non obtencbrante, erit nigredo privatio diffusionis luminis : ex hoc quod superficies lumen recipiens obtenebrat ex sui caecitate et opacitate. Eodem modo autem ex bene habentibus principiis in. carne erit - AdminBookmark : et ex hac AdminBookmark quamvis
non fiant, tamen consequitur ut sint in carne bene. Verbi gratia, si enim AdminBookmark per diffinitionem dicatur esse densitas carnis, in. qua pars carnis juxta partem stans repellit contrarium : est necessarium quod AdminBookmark sit raritas carnis, quae propter sui laxitatem et partis ad partem distantiam, superflua contraria a se repellere non potest : et sic bene habens in AdminBookmark in subjecto, id est, id quod bene factivum est densitatis : et in AdminBookmark per oppositum contrarium est benefactivum AdminBookmark . Quamvis enim contrariorum contrariae sint diffinitiones et contraria principia : tamen potentiae contrariorum et contrariae sunt et contrariorum operativae : et quia contraria non sunt in eodem secundum idem, ideo unum et idem in natura, vel in eo quod modum naturae habet, contraria operari non potest : quod non est in potentiis animae vel scientiis :
in his enim unum et idem contrariorum est secundum seipsum. Voluntas enim boni et mali est, et ratio veri et falsi : similiter et scientiae et potentiae quae sunt in potentiis animae. Potentias autem dicimus, quae non stant in uno, sed tremunt inter opposita, sicut illae quae ex necessariis non procedunt. Scientia autem dicitur, quae per principia necessaria stat, sive ad verum, sive ad falsum. Contrariorum enim sunt tam potentiae quam scientiae. Hoc autem modo scientiae et potentiae non proprie dicuntur habitus : quia in modum naturae non sunt ad unum. Habitus autem dicuntur virtutes : quia, sicut Tullius dicit, in modum naturae sunt consentaneae rationi, et sunt ad unum, et non possunt ad illud non esse, nec possunt esse contrarii : et si aliquando dicantur habitus potentiae et scientiae tales, oportet quod secundum elargatam significationem accipiatur, secundum quod habitus dicitur quaecumque forma perficiens potentiam ad operationem.
Propter quod alia divisio est habitus quam scientiae vel potentiae. Habituum, enim alius est corporalis, alius animalis : fortitudo enim est habitus anum alis : similiter autem et visus : corporalis autem sanitas et AdminBookmark Scientiarum autem et
potentiarum talium quae dictae sunt, nulla corporalis est. Est autem etiam in hoc processu attendendum, quod ut in multum sive in pluribus consequitur, si unum contrariorum multipliciter dicitur, et reliquum multipliciter dici : non tamen consequitur in omnibus : quia sicut dicitur in Topicis , amare multipliciter dicitur, secundum animalem scilicet et corporalem actum. Secundum animalem quidem, secundum quod dicitur quod amor est transitus voluntatis in affectu boni ad alterum. Secundum corporalem autem, secundum quod amare dicitur amplexari vel osculari vel coire. Et ta- men odire non multipliciter. Non enim secundum corporalem, sed secundum animalem actum tantum dicitur. Et sicut involuntarium multipliciter dicitur, voluntarium autem tantum uno modo. Voluntarium enim non perficitur nisi ab eo cujus principium est inter conscientem singularia tamquam ab una forma : eo quod ignorante singularia non totum principium operativum est intra. Nullus enim appetitus operatur nisi per formam scientiae quae est in ipso : et ideo voluntarium si secundum perfectam rationem accipiatur, non a multis, sed ab uno determinatur. Ab uno autem dico, quod a duobus ad unum ordinatis ad unam et eamdem perficitur operationem. Hoc autem modo unum dictum,non multum, vel multiplex est in essentia : sed in potentiis multiplex est tantum, sicut animal rationale mortale.
Quia tamen in pluribus sequitur, quod si unum contrariorum est multiplex, et reliquum : ideo in hac scientia sufficit procedere ex hoc principio. Secundum hoc igitur si justum est multiplex, sequitur injustum multiplex esse, et e converso. In hac tamen multiplicitate attendendum est, quod utrumque multipliciter videtur dici, scilicet justitia et injustitia: et secundum aliquem modum videntur aequivoce dici. In talibus autem quando aequivocatio secundum formas a quibus imponitur nomen, propinqua est univocationi oportet ipsorum aequivocationem latentem esse, sicut in his in quibuscumque secundum rationem nominis respicitur ad unum secundum rem, sicut in sano quod dicitur de diaeta et exercitio et urina et animali. In his enim respectus ad unum est, quod est animal, quamvis modus inspiciendi non sit unus : et talia proprie non aequivoca, sed analoga dicuntur. In quibus autem formae multum
distant a quibus nomina imponuntur quae ideae Graece nuncupantur, non latet aequivocatio : et illa dicuntur casu et fortuna aequivoca. Puta sicut quando aequivoce vocatur clavis epiglottis, quae est sub collis animalium claudens cannam tempore cibi, ne aliquid de cibo incidere possit, et aperiens tempore vocationis ut in libero sano vox formetur : et quando dicitur clavis instrumentum quo serae ostiorum clauduntur et rapiuntur. Harum enim formae valde remotae sunt et statim manifestant aequivocationem. Sicut etiam quando dicitur canis coeleste, latrabile, et marinum. Supponentes igitur probatum, quod si unum contrariorum multipliciter dicitur, et reliquum, id est, toties dicitur injustus et injustitia. Ex hoc enim sciemus quoties dicitur justitia et justus. Quamvis enim per habitum privatio cognoscatur : tamen in moribus cum privatio sit omnifariam, habitus autem ex una sola et tota causa, privatio quoad nos notior est quam habitus in his quae fiunt a nobis. Vitium enim per modum privationis est, virtus per modum habitus.