PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Sedebat secusviam, mendicans, "
Tria dicit : primo, quod " sedebat: " in tenebris licet fuerit, tamen sedens et a peccato quiescens non impingit : et significat eos, qui ulterius peccatis non indulgent, et in trislilia sunt suarum tenebrarum. Tob. v, 12: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video. Et ideo ab Angelo con- fortari meruit, ibidem, v. 13 : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris. Qui autem in tenebris vagantur, impingunt, et offendunt, ei cadunt. Joan. XI, 10 : Si ambulaveril in nocte, offendit.
Secundum autem, quod " secus viam, " non longe sedit : quia lumini et praeceptis Dei appropinquavit. Quasi diceret illud Job, xxxviii, 2t : Indica mihi per quam viam spargilur lux, dividitur aeslus super terram.
Sedit autem " secus viam, " juxta sanctorum semitam. Non quidem in via, sed prope. Scivit enim quod ibi fulge-. ret lux sanctitatis et exempli Sanctorum, de quo si acciperet, illuminaretur. Proverb. IV, 18 : Justorum semila quasi lux splendens, procedit et crescit iisque ad perfectam diem. Joan. VIII, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vilae, dicit Dominus. Aliqui autem caeci fugiunt, et elongant se a via lucis, et semita lucentium : et ideo numquam illuminantur. Job, XXIV, 13: Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semilas ejus.
" Mendicans. "
Ecce mendica paupertas illius. Componitur autem mendicus, a manu, et dico, dicis, quasi manu dicens se pauperem, quia extendit manum ad accipiendum. Et hoc proprie competit caeco : qui cum nescit ubi, et quando accipiat, semper habet manum extentam ad accipiendum. Hoc modo mendicus fuit Lazarus, qui quaerere non poterat, sed jacens, manum danti extendebat . Hic aulem mendicus causas suae paupertatis et caecitatis dolens, manum quaerens auxilium extendebat. I ad Timolh. II, 8 : Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. De his dicitur, Matth. v, 3, secundum vcram litteram :
Beati mendici spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum . Qui autem non mendicat sic, illuminationem non accipit : quia palmas ad accipiendum non extendit. De forti muliere enim dicitur, Proverb. XXXI, 20 : Manum suam operuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Horum sic mendicantium defensor et illuminator est Dominus, et indignatur laedentibus eos. Psal. CVIII, 15, 16 et 17 : Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, et persecutus est hominem inopem, et mendicum et compunctum corde mortificare.
" Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Dixerunt autem ei, quod Jesus Nazarenus transiret. "
Hic tangit quartum, scilicet, caeci in interrogando sollicitudinem, et solertiam.
Circa hoc autem dicuntur tria : excitans enim ad interrogandum, fuit auditus turbae : excitans autem, interrogavit quid esset ? Et tertio, responsum turbae de transitu illuminatoris accepit.
De primo igitur dicit : " Et cum audiret turbam praetereuntem. " Turba autem multitudo fuit quaerentium, et sequentium Dominum : quorum quidam miracula videre venerant, ut curiosi : quidam aulem curari, ut infirmi : quidam autem doceri verbis ejus, ut studiosi: quidam vero imitari vestigia ejus, ut pii et virtuosi : quidam vero ministrare sibi de facultatibus suis, ut devoti : quidam autem refici ab eo cupientes, ut otiosi : quidam autem capere in sermone eum volentes, ut insidiosi : quidam autem gratam et dulcissimam faciem ejus videre desiderantes, ut amici. Et ideo cum multas causas sequendi habuerit, multi fuerunt, et fuit magnus strcpitus transeuntium.
De his qui miracula videre voluernnt, dicitur, Joan, VI, 2 : Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa^ quae faciebat super his qui infirmabanrQ lur.
De his autem qui curari venerant, dicitur, Luc. IV, 40 : Omnes qui habebaiia infirmos variis languoribus, ducebant illos ad Jesum, et curabantur.
De his qui doceri volebant, dicitur, Joan. VI, 69 : Ad quem ibimus ? verba vitse aeternae habes.
De sequentibus dicitur, Matth. VIII, 19 : Sequar te quocumque ieris.
De ministrantibus dicitur, Luc. VIII, 2 et 3 : Mulieres aliquae... ministrabant ei de facultatibus suis .''
De quaerentibus refectionem, quam pluries exhibuit lassis, dicitur, Joan, VI, 26 : Quaeritis me : non quia vidistis si- I gna, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
De insidiosis dicitur, Matth. XXII, 15 : Abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperenl eum in sermone.
De his autem qui visu ejus non pote rant satiari, dicitur, Joan. XII, 21 : Domine, volumus Jesum videre.
Hanc ergo turbam praetereuntem audivit cum Domino. Hoc enim maxime valuit ad illuminationem, ut luminosorum turbam Sanctorum observaret, et audiret.
De omnibus enim hujusmodi dicitur, Joan. VIII, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in lenebris. Psal. lxxxviii, 16 et 17 : Domine, in lumine vullus tui ambulabunt, et in nomine luo exsultabunt tota die, hoc est, plena luce sive illuminatione. Hanc ergo turbam audivit aure inferiori, potius quam exteriori, sciens dictum esse, Apocal. II, 7 et seq. : Qui. habet aurem, audial.
" Interrogabat, etc. "
Interrogans enim addiscefe quaerit. Jerem. VI, 16 : Interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona. Eccli. VI, 35 : In multitudine presbyterorum prudentium sla, et sapientiae illorum ex corde conjungere : ut omnem narrationem Dei possis audire. Item, ibidem, v. 28: Investiga sapientiam, et manifestabitur tibi.
Interrogavit igitur " quid hoc esset. " Sic interrogabant, Exod. XVI, 13, refectionem et illuminationem de coslo accipientes, cum manna missum esset a Patre luminum, a quo omnebonum descendit, sicut dicitur, Jacob. i, 17, dicentes : Mahnu, hoc est, Quid est hoc ? Joan. IX, 36 : Quis est, Domine, ut credam in eum ? Jam enim iste eaecus, quasi manu palpans, incipit attrectare si forte illuminatorem inveniat. Act. xvii, 27 et 28 : Quaerere Deum, si forte attredent eum, aut inveniant et quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.
" Dixerunt autem ei, quod Jesus Nazarenus transiret."
Praetereuntes jam de illuminatoris transitu caecum intus illuminaverunt. Cantic. III, 3 : Num quem diligit anima mea vidistis ? aestimandum enim est quod isto tempore ad praesentiam illuminatoris suspensus fuit : et ideo statim I ut aliquem audivit, quaesivit.
Congruis autem nominibus illuminator describitur, nomine proprio, et nomine patriae. Proprio, quia " Jesus, " qui Salvator interpretatur, qui salute sua lumen est, quod in tenebris lucet ad tenebrarum dissipationem, sicut dicitur, Joan, I, 5. Qui salvans omnes, qui in tenebris fuerunt, dicit de se, Joan. IX, 39 : In judicium ego veni in hunc mundum : ut qui non vident, videant: et qui vident, caeci fiant.
Nomen autem patriae est " Nazarenus, qui florens, vel floridus interpretatur, qui semper floret in omnem salutis odorem, et in omnem gratiae spem, et in omnem conversationis et pulchritudinis honestatem.
De primo horum dicitur, Genes. XXVII, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Et ideo odore suo trahit caecum.
De secundo dicitur, Eccli. XXIV, 25 : In me omnis spes vitae et virtutis. Et ideo generatur spes virtutis visivae et vitae, quae est in lumine.
De terlio dicitur, Cantic. II, 1: Ego flos campi. Et ideo fiduciam habet eaecus reflorere in flore Nazareni.
Hic ergo nuntiatus est " transire, " quia semper transit beneficia impendendo. Act. x, 38 : Hic pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. IV Reg. IV, 9 : Animadverto quod vir Dei sanclus est iste qui transit per nos frequenter.
" Et clamavit dicens : Jesu, fili David, miserere mei. "
Hic ostenditur istius mendici caeci instantia in quatuor, scilicet, in vocis exaltatione : in, ad eum a quo petit, devotione : in petitionis supplicatione : in eo quod repulsus, non cessat a petitione.
De primo dicit: " Et clamavit dicens : " quod intentionem significat cordis. Psal. CXIX, 1 : Ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Baruch, iii, 1 : Domine, omnipotens Deus Israel, anima in angustiis, et spirilus anxius clamat ad te.
" Jesu, fili David. "
Ostendit ad eum, a quo petit, devotionem : vocans eum Jesum, ut ex officio et nomine recordetur salvalionis Matth. I, 21 : Vocabis nomen ejus Jesuipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Non enim vacuo nomine Jesus vocatur : sicut dicitur, Eccli. XLVI, 1 et 2 : Magnus secundum nomen suum, maximus in salutem gentis suae,
" fili David, " secundum carnem. Ad Romnn. I, 3 : Qui factus est ei ex semine David secundum carnem.
Imitatione vero est filius David, qui eliam in inimicos misericors fuit quaerentes animam ejus, sicut in Saul, et Absalom. Et ideo vocat eum filium David. Jerem, xxin, 5 : Suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit. Matth, xv, 22 : Miserere mei, Domine, fili David.
Tertio etiam vocat eum filium David : quia ad ipsum pertinet collapsa regni restituere. Amos, ix, 11 : Suscitabo labernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperluras murorum ejus. Luc. l, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus. Ex hoc ergo excitat Chrislum, ut restituat in eo quod ruinosum est.
Haec ergo est causa quod dicit: " Fili David. "
" Miserere mei. "
Ecce petitionis supplicatio. Miseriae enim caecitatis (quae omnibus major est miseriis) debetur misericordia. Decus enim naturae aufert caecilas, lumen vitae, et pulchritudinem omnis creaturae : et ideo maxima est miseria.
Faciei enim decus est oculorum luminositas. Thren, i, 6 : Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus.
De lumine autem vitae hujus dicitur, Job, xxix, 3 : Ad lumen ejus ambulabam in lenebris.
Hoc etiam lumen est manifestatio omnis creaturae spiritualis et corporalis. Psal. xxxv, 10 : In lumine luo videbimus lumen.
Carens igitur his, omnibus est miserabilibus miserabilior. Ergo, " miserere mei, " miseriam meam attendens, et mi- seriam meam tuam faciens. Psal. lxv, -20 : Non amovit orationem meam et mi- 1 sericordiam suam a me.
Sic igitur dicit: " Miserere mei. "
" Et qui praeibant, increpabant eum ut faceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. "
Hic tangitur, quod adversatus a praetereuntibus non destitit.
Et dicit tria, scilicet, quod adversabantur sibi turbae per increpationem, quod ex hoc ad clamoris incitabatur ingeminalionem, et quod reiterabat misericordiae rationem.
De primo dicit : " Et qui praeibant, " ante Dominum. Et illi significabant legis duritiam. Similiter eliam qui praeibant, significanl eos qui peccata sua praecedentia considerantes, indignum reputabant eum misericordia : et " increpabant eum, " et taciturnilatem imponebant : quia di- I cebant, quod iniquitas sua taciturnilatem imponebat eidem. Thren. in, 44 : Opposuisti nubem tibi, ne transeal oratio. Isa. Lix, 2 : Iniquitates vestrae divi- -. serunt inter vos et Deum vestrum, et peccata veslra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret. Chrysostomns etiam dicit, quod prae euntes, Praelatos significant, qui non permittunt pauperes venire ante faciem dominorum dicentium illud Exodi, xxm, 15 : Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et illud Matthaei, xxn, 12 : Quomodo huc intrasli, non habens veslem nuptialem ?
" Ipse vero multo magis clamabat. "
Ecce quod increpatio silentii facit eia? moris ingeminationem. Thren. i, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus. Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Psal, xxi, 3 : Deus meus, clamabo per diem,.et non, hoc est, forsan non exaudies : et nocte, et non ad insipientiam mihi. Imo ad sapientiam : quia ex hoc tuam impetrabo miserationem.
" Fili David, miserere mei. "
" Fili, " inquam, " David, " ad peclu desiderabilis, vide miseriam te adspicere non vuleulis. Eccle. 1, 8 : Non saturatur oculus visu. Cantic. II, 14 : Ostende mihi faciem tuam... Facies enim tua decora. Isa. lxvi, 14 : Videbitis, et gaudebit cor vestrum. I Petr, i, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Quia igitur oculus nullus visu iaciei tuae satialur : quia etiam tua facies est decora : et quia Angeli desiderant faciem tuam videre : non permittas me manere in hac miseria. Quia, sicut dixisti, Luc. x, 23 : Beali oculi, qui vident quae vos, Apostoli, "ui-delis. Ego aulem te non videam adspeclu Iam desiderabilem.
" Fili David." Tu etiam es manu fortis : et ideo, sicut dixisti, Isa. lxiii, 1 : Propugnalor es ad saloandam. Salva ergo me miserum. Quia sicut dicit pater tuus David, Psal. IX, 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Matth. XXI, 9 : Hosanna filio David ! benedictus qui venil in nomine Domini. Hosanna autem idem est, quod salva, obsecro.
Et hoc est : " Fili David, miserere mei. "
" Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
Dicens : Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
Et Jesus dixit illi : Respice, lides tua te salvum fecit.
Et conlestim vidit, et sequebalur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. "
Hic agitur de perfectione miraculi.
Et dicuntur hic quinque : qualiter scilicet Dominus substitit ex misericordia, qualiter jussit caecum adduci ex eompassione, qualiter quaesivit ut notam faceret contentionem, qualiter caecus suam coram omnibus exposuit petitionem, qualiter Dominus miraculi operatus est perfectionem.
Dicit igitur : " Stans autem Jesus. " Stetit, qui praetereundi fixit gressum, et ad misericordiam exspectavit. Isa.xxx, 18 : Exspectat Dominus ut misereatur vestri. Psal. XXXIX, 2 : Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
" Jussit caecum adduci ad se. "
Quia per seipsum venire nescivit. Manibus autem jussit adduci eum, manibus scilicet se sequentium : significans quoniam caecus laicus manu clerici debet adduci ad Dominum. Matth, XXI, 2, dicitur hoc idem sub alia metaphora de asino : Soloile, et adducile mihi. Et ideo ducens caecum debet esse videns per cognitionem intellcctus : et esse cum Domino, amore affectus : et sequi Dominum, imitatione effectus. Psal. xc, 12 : In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntale tua deduxisti me, et cum gloria suscepisli me.
" Et cum appropinquasset, "
Caecus scilicet ad Jesum per contritionem, et cordis devotionom. Jacob. IV, 8 : Appropinquale Deo, et appropinquabit vobis. Psal. XXXIII, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies veslrae non confundentur.
" Interrogavit illum, dicens. "
Non ut ignorantem instrueret, sed potius ut palam devotionem suam et defectum contueretur. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autemconfessio fit ad salutem. Haec enim confessio valuit aedificationi proximorum. Josue, VII, 19 : Da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, scilicet peccatum tuum, atque indica mihi quid feceris. Job, XXXVIII, 3 : Inlerrogabo te, et responde mihi.
" Quid tibi vis faciam? "
Attende magnam dantis beneficium liberalitatem. Quid, vel quantum det, in voluntate constituit petentis. Et ideo dicit : " Quid tibi vis faciam ? " IV Reg. ii, 9 : Postula quod vis ut faciam tibi, antequam lollar a te. Sapient. XVI, 21 : Deserviens \uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.
Hoc est ergo quod dicit : " Quid tibi vis faciam ? " Ac si dicat : Jam video dovotionem tuam, jam intueor fidem, jam considero spem, jam sentio charitatem. Petitio tua in tua sit voluntate et optione.
" At ille dixit, "
Caecus scilicet, Domino : " Domine, ut videam. " Non tam extra, quam intus. Visio enim tota merces est. Et videre Deum beatitudo est. Isa. lxvi, 14 : Videbitis, et gaudebit cor vestrum : et ossa vestra quasi herba germinabunt. Haec visio cognitio Dei est, de qua dicitur, Joan. XVII, 3 : Haec est vita aelerna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Chrislum. Genes. xxxn, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. In his consistit petitionis determinatio.
" Et Jesus dixit, "
Verba pacifica et consolatoria respondens. Zachar. I, 13 : Respondit Dominus... verba bona, verba consolatoria. Eccli. IV, 8 : Declina pauperi sine tristitia aurem tuam,... et responde illi pacifica in mansuetudine.
" Respice. "
Tangitur hic perfectio miraculi in tri- " bus : in verbo curante, in causa interius obstaculum removente, et in effectu miraculum comprobante.
Dicit igitur : " Respice, " hoc est, potentiam perfectam respiciendiaccipe. Isa. xxxv, 5 : Aperientur oculi caeeorum, et aures surdorum patebunt. Matth. XI, 5 : Caeci vident...,surdi audiunt. Luc. XXI, 28 : Respicite, et levate cupita vestra, quoniam appropinquabit redemptio veslra." Fides tua te salvum fecit, "
Quantum ad obstaculi inferioris remotionem. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Luc vn, 50 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. Fides est lumen, interius cor a tenebris caecitatis emundans. Et haec oculum exteriorem videre facit. Matth, v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
" Et confestim vidit, "
Quia nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Vidit autem sicut dixit Simeon, Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Eccle. XI, 1 : Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. Ecce miraculi perfectio.
" Et sequebatur illum, etc. "
Haec est miraculi sequela, et utilitas duplex : in eo in quo miraculum est perfectum, et in aliis videntibus effectum ipsius.
De primo dicit duo : unum. in operis devotione, aliud autem in laude.
De primo dicit : " Et sequebatur illum. " Unde Ghrysostomus dicit, quod bonum munus obtulit Christo, quia seipsum obtulit ad sequendum. Jerem. XVII, 16 : Non sum turbalus, te pastorem sequens. Joan. x, 4 et 5 : Cum propriasoves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. Alienum aulem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. Quem enim alium sequi deberet quam curatorem suum. Quinimo dicit cum Naaman Syro : Vere seio quod non sit alius Deus in universa ierra, nisi tantum in Israel .
" Magnificans, " hoc est, magna laude extollens " Deum. " Eccli. XLII, 33 : Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude. Psal. XXXIII, 4 : Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
" Et omnis plebs, etc. "
Ecce aedificatorum ad fidem generalis laudatio. Dicit: " Et omnis plebs, " quia Pharisaei ex invidia non laudaverunt. Psal. CXI, 10 : Peccator videbit, et irascetur : dentibus suis fremet, et tabescet:desiderium peccatorum peribit. Plebs autem simplicium videns miraculum, benedixit Dominum. Joan. XII, 12 et 13 : Turba multa quae venerat ad diem festum... clamabant Domino : Benedictus qui venit in nomine Dominii
Dicit autem : " Ut vidit, " scilicet miraculum : quia hoc ad fidem, et ad laudem excitavit. Sicut, Exod. xv, 1 : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est. Deuter, XXXII, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera." Dedit laudem Deo. " Apocal. XIX, 5 : Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni. Laudabant igitur Deum in omnibus operibus suis. Psal. CII, 22 : Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Yel, laudabant pro fide, quae sic ex insperato miraculum impetravit. Psal. CL, 2 : Laudate eum in virtutibiis ejus : laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.