IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Juxta hoc quoero, quoe sit pana iterandum, etc. Haec quaestio ex occasione poenae rebaptizantium, qua fiunt hinc inde irregulares, tam baptizans quam baptizatus, si scienter id faciant, movet aliam quaestionem satis prolixam, nempe quid fiat quando ignorantia in culpa sit ? et quae ignorantia excuset a peccato et poena? Applicat autem Doctor illam regulam communem, quam communiter sequuntur Canonistae et Jurisperiti, nempe , ignorantiam facti, non Juris, excusare. Unde si dubitetur cum fundamento, an persona sit baptizata, vel simpliciter supponitur non baptizata, ut si infans, qui defertur ad Ecclesiam, fuerit alias domi baptizatus, et hoc vel ex malitia, vel ex negligentia, non indicetur Parocho; hic habet ignorantiam facti, quia non tenetur scire, quid domi factum sit circa infantem, sed potius supponere scientiam legis et consuetudinis in parentibus, earumque observantiam, ac proinde infantem ad se delatum non esse baptizatum. Si dubius etiam est Baptismus, ita ut dubium sit omnino fundatum, tunc baptizans cum forma capituli De quibus, baptizare potest, nempe adjecta conditione, si non es baptizatus, etc. ut praescribit Alexander III. dicto capitulo de Baptismo, et ejus effectu, quod supra ex variis Canonibus probavimus. Perinde ergo dicendum est hic, et in qualibet Censura, quae propter peccatum incurritur, quando quis excusatur a peccato, etiam excusari a poena ex peccato incursa. Haec autem irregularitas statuta est est propter peccatum iterandi Sacramentum.
Circa ignorantiam Juris, docet Doctor non excusari a culpa aut poena, quia non censet dari ignorantiam in hoc casu, quae sit probabilis et fundata, quia nempe inter rudimenta doctrinae Christianae pervium est, non posse iterari Baptismum. Et quidquid sit de ignorantia canonis Ecclesiastici, saltem cognoscitur jus divinum, vel est debitum cognoscendi in quolibet Christiano adulto, qui tenetur ad doctrinam de Baptismo ; et quoniam supposita scientia hujus juris, dat operam rei illicitae, etiam ligatur poena canonica, quae transgredientibus jus divinum imponitur, quod est principium vulgare Canonistarum . In hac re variae sunt sententiae, quibus non immoror, remittendo lectorem ad scholium, quod praedictas sententias breviter et clare comprehendit. Id certum quidquid sit in foro interno, in externo non admitti ignorantiam Juris, nisi probetur, quia praesumptio hujus fori, stat pro lege publica magis, quam pro privata dispositione hujus aut illius. Haec quaestio forsitan, si tractatus et tempus permittat, infra disseretur in suis principiis, quae hic incidenter veniunt, totum negotium consistit in eo, ut probetur dari ignorantia probabilis Juris, quae excuset a peccato, et consequenter a paena, quae vix in proposito quoad principalem casum fingi potest. Interim videantur auctores citati, et Summistae verbo Ignorantia, lex, poena, etc. Quaestio etiam fusius tractatur in materia de actibus humanis et peccatis. Quod autem asserit Doctor irregularitatem occultam dispensari forte posse ab
Episcopo, jam ex Jure Trident. sess. 24. cap. 6. id conceditur.