REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum virtutes morales sint in voluntate ?
Alens. 3. p . q. 29. m. I. art. 4. et quaest. 78. m. 3. D. Thom. I. 2. quaest. 56. art. 4. et 5. et hicquaest. 2. art . 4. D. Bonavent. art . I. quaest . 3. Richard. art. I. quaest, I. Dnrand. quaest . I. Gabr. quaest . I. Major. d. 36. quaest . I. et 2. Alm. hic et 3. tract. mor. cap . 6. Vasq. I. 2. disp. 87. qui omnes tenent cum Scoto contra D. Thom. Vide Radam 3. tom. controver. 15. art. I.
Circa distinctionem trigesimam tertiam quaeritur: Utrum virtutes morales sint in voluntate, ut in subjecto ? Quod non, per Philosophum primo Ethicorum, cap. ull. qui dicit intellectuales virtutes esse in parte rationali animae, morales in irrationali. Ubi dicit Commentator quod in eo quod est medium inter phantasticam et rationalem, debent poni virtutes ; hujusmodi non est voluntas, sed appetitus sensitivus ; igitur, etc.
Item, 3. Ethicorum, cap. 9. ponit Philosophus prudentiam, fortitudinem et temperantiam in appetitu sensitivo, quae sunt praecipuae de decem virtutibus moralibus ; si ergo voluntas esset proprium subjectum moralium, hoc non esset verum, quia voluntas perfectibilis est nobibiliori perfectione sibi propria.
Item, I. Politic. cap. 3. dicit quod anima dominatur appetitui inferiori principatu politico, vel civili; sed dominatur corpori principatu despotico, vel dominativo, latine loquendo. Sumitur ex hoc quod appetitus ille potest moveri contra imperium rationis ; ergo ut faciliter et delectabiliter secundum dictam rationem recte faciat, necesse est ponere in eo habitus, vel virtutes, quibus faciliter obediat rationi, et voluntas illo sicut instrumento utatur.
Item, temperantia et fortitudo perficiunt irascibilem et concupiscibilem, sicut patet ex actibus eorum ; ista non sunt in voluntate, sed in appetitu sensitivo, quia istae conditiones accidentales objecti, quas respiciunt, scilicet bonum arduum et delectabile, per se non distinguunt objectum ejus ; igitur nec potentias in voluntate ; sed in sensitivo sunt distincta propter organa.
Item, virtutes Theologicae videntur sufficienter perficere illam partem animae, qua definimus, quia una est circa bonum, alia circa verum ; igitur, etc.
Dices, verum est circa verum primum, et bonum ultimum, circa quod perficitur circa principium, et circa conclusionem ; igitur virtutes, quae sufficiunt ad perficiendum intellectum et voluntatem circa primum bonum et primum verum, non sufficient respectu aliorum.
Contra 2. Ethicorum, cap. 6. Virtus est habitus electivus ; electio autem est appetitus consiliativus, aut consilium ; appetitivus saltem est appetitivus cum ratione ; igitur praesupponit rationem ; igitur est voluntatis.
Item, virtutes sunt maxima bona, secundum Aristotelem primo Rhetor. cap. 9. Similiter est bonum honestum et decretum contra bonum utile et delectabile, et ideo maxima bona secundum Aristotelem sunt secundum id in quo excedit homo brutum, quia tendit in honestum, ut distinguitur a brutis, sicut arguit Philosophus 1. Ethicorum, cap. 1. homo cum sit felix, felicitas est in eo quo distinguitur ab aliis.
Item, bonum hujusmodi est laudabile ; igitur est in potestate nostra ; ergo in voluntate.
Item, primo Politic. cap. ult. dicit Philosophus quod necesse est in principante ponere virtutem, ut in bono principe, sicut in subjecto, ut recte subjiciatur ; et hoc applicat ad partem superiorem et inferiorem in anima nostra.