Quod oportuit christum esse perfectum in gratia et sapientia veritatis.
Quia vero, sicut iam dictum est, humanitas christi se habet ad divinitatem eius quasi quoddam organum eius, organorum autem dispositio et qualitas pensatur praecipue quidem ex fine, et etiam ex decentia instrumento utentis, secundum hos modos consequens est ut consideremus qualitatem humanae naturae a verbo dei assumptae.
Finis autem assumptionis humanae naturae a verbo dei, est salus et reparatio humanae naturae. Talem igitur oportuit esse christum secundum humanam naturam ut convenienter esse possit auctor humanae salutis.
Salus autem humana consistit in fruitione divina, per quam homo beatus efficitur: et ideo oportuit christum secundum humanam naturam fuisse perfecte deo fruentem. Principium enim in unoquoque genere oportet esse perfectum. Fruitio autem divina secundum duo existit, secundum voluntatem, et secundum intellectum: secundum voluntatem quidem deo perfecte per amorem inhaerentem; secundum intellectum autem perfecte deum cognoscentem.
Perfecta autem inhaesio voluntatis ad deum per amorem est per gratiam, per quam homo iustificatur, secundum illud Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam eius. Ex hoc enim homo iustus est, quod deo per amorem inhaeret.
Perfecta autem cognitio dei est per lumen sapientiae, quae est cognitio divinae veritatis. Oportuit igitur verbum dei incarnatum perfectum in gratia et in sapientia veritatis existere; unde Ioan. I, 14, dicitur: verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis.