Narrabo. Consequenter ostendit divini auxilii fructum. Et primo ostendit hoc quantum ad ipsum christum. Secundo quantum ad alios, ibi, edent pauperes. Circa primum duo facit. Primo proponit duplicem fructum; scilicet praedicationis et laudis. Secundo explicat utrumque, ibi, qui timetis.
Circa primum ponit duplicem fructum de liberatione christi. Primus fructus christi fuit praedicatio per universum mundum. Dicit ergo, salva me ex ore leonis etc. Quia salvatus et liberatus de faucibus eorum. Narrabo nomen tuum fratribus meis, idest apostolis: et hoc fecit post resurrectionem.
Sunt autem apostoli fratres sui, et per naturam assumptam, et per gratiam vocationis ad apostolatum: Rom. 8: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui... Quos praedestinavit hos et vocavit.
Sed numquid non narravit ante passionem nomen dei? cum ipse dicat, joan. 17: pater manifestavi nomen tuum hominibus etc..
Dicendum quod sic: sed plenius post passionem et resurrectionem. Primo quidem narravit discipulis ore proprio, quando aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, Luc. Ult.. Secundo dando eis spiritum Paraclitum: joan. 16: cum venerit Paraclitus ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Et jo. 14: cum venerit Paraclitus quem mittet pater etc. Ille docebit vos omnia. Sed plenissime narrabit quando manifestabit divinitatem suam in judicio: joan. 14: manifestabo ei meipsum: Luc. 21: tunc videbunt filium hominis venientem cum potestate magna et majestate. Tunc enim in filio cognoscent patrem: joan. 14: in die illa cognoscetis, quia ego in patre, et pater in me, et ego in vobis. Et hoc ipsi soli filio convenit, ut ipse dicit Matth. 11: nemo novit patrem nisi filius.
Secundus fructus liberationis christi fuit laus divina; unde dicit, in medio ecclesiae laudabo te: isa. 42: laus ejus ab extremis terrae. Sed dicit, in medio ecclesiae: quod Augustinus sic exponit, dicens primo sic. Illud dicimus esse in medio, quod est in manifesto. In veteri testamento deus laudabatur in occulto, idest in mysteriis; sed in novo laudatur in publico, quia in nuda veritate: 2 Cor. 3: nos autem revelata facie gloriam domini contemplantes, per amotionem velaminum.
Aliquando dicimus esse in medio illud quod est intimum.
Intimi in ecclesia sunt viri perfecti, qui specialiter laudant deum in corde. In medio ecclesiae laudabo te, idest in doctoribus et viris perfectis.