In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et datus est mihi. " In quo notatur, quod scientia datur a Deo. Sapient. IX, 4 : Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam.
" Calamus, " id est, scientia sacrae Scripturae, quae per calamum bene intelligitur, quia sicut calamo scribitur, sic per Scripturam sacrae scientiae et praedicationem ejus, in corde hominis fides et amor Dei cum caeteris virtutibus inferuntur. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Psal. xliv, 2 : Lingua mea calamus scribae. Scriba est Spiritus sanctus : lingua Praedicatoris est calamus, qua loquitur Spiritus sanctus. Matth. x, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Et sicut non laudatur calamus de bona littera, sed scriptor : sic non debet laudari de bona praedicatione Praedicator, sed Spiritus sanctus. Item, comparatur calamo propter mensuram : quia sermo Scripturae debet esse secundum capacitatem auditorum. Ezechiel. xl, 3 : Calamus mensurae in manu ejus. Item, propter rectitudinem. Proverb. viii, 9 : Rectisunt sermones mei intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam.
Iste autem calamus non est inanis, sed " similis virgae. " Glossa : " Sceptro, quia reges constituit. " Proverb. viii, 13 : Per me reges regnant, etc.
Nota : Virgae dicitur similis, quia promittit regnum observantibus. Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Item, propter flexibilitatem in omnibus bonis expositionibus. II ad Timoth. III, 16 : OmnisScriptura divinitus inspirata utilis est, etc. Item, propter officium regendi. Hac enim suas oves regunt Praelati. Psal. xliv, 7 : Virga directionis virga regni tui. Item, propter officium corrigendi. Proverb. XXII, 15 : Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae, etc. Item, propter auctoritatem praedicandi.
" Et dictum est mihi : Surge, "
Scilicet, ac praedicationis officium, et ne jaceas in viis peccatorum.
" Et metire templum Dei, etc. "
Hic tangitur de discretione praedicandi. Et primo dicitur, quod bonis est praedicandum. Secundo, quod malis est subtrahendum, ibi, v. 2 : " Atrium autem. "