In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum in Baptismo imprimatur character?
Mens. 4. p. q. 19. m. 6. D. Bonavent. hic 1. p. art. 1. q. 4. Rich. d. 5. a. 2. per totum. D. Thom. 3. p. q. 63. a. 6. et per totum. Palud. d. 4. g. 1. Suar. 3. p. tom. 3. d. 11. Coccius in Thesauro 2. tom. lib 5. art. 3. lates Bellam. lib. 1. de Bapt. cap. 12.
Ad primum (a) arguitur quod non, quia Circumcisio non impressit characterem: ergo nec Baptismus. Consequentia patet, quia Circumcisioni successit Baptismus in remedium contra eumdem morbum; ergo utique competebat similis vel idem effectus. Antecedens probatur, quia iste character Circumcisionis fuisset ejusdem rationis cum charactere Baptismali, et tunc sequeretur, quod circumcisus non fuisset baptizandus, quia duo accidentia ejusdem speciei vel rationis non possunt esse in eodem. Consequens est falsum, sicut patet supra 3. dist. q. 4.
Praeterea, fides distinguit fidelem ab infideli, et charitas filium perditionis a filio regni, secundum Augustinum 15. de Trinit. cap. 19, et ista sunt nobilissima in anima, et tamen non imprimunt aliquem characterem distinctivum; ergo multo fortius nec Baptismus.
Praeterea, character si imprimatur non est substantia, qui advenit post esse perfectum; nec est accidens per se vel necessario inhaerens, quia non causatur ex principiis subjecti, ergo esset accidens per accidens; sed omne tale est separabile et contingenter inest ; ergo character est separabilis et delebilis ab anima, cujus oppositum tenent omnes ponentes characterem in anima.
Contra, Dionysius de Ecclesiastica Hierarch. cap. 2. Praeterea, Damascenus lib 4. cap. 1. Praeterea. Baptismus est Sacramentum initerabile ex praecedenti quaestione ; ergo imprimit aliquem effectum indelebilem, quia si omnes ejus effectus possent deleri, ipsum posset iterari; sed nullum effectum indelebilem habet, nisi characterem ; ergo, etc.