In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum possibile fuerit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae ?
DD. citati q. 1. et 2. Leuchet. Tartaret. Vorillon. Philip. Faber. Pitigianis, Orando hic : Quantum ad id quod tenet Doctor q. 4. sig. Ad tertiam quaestionem, intensionem fruitionis iidem est de visione) non provenire praecise ex gratia, sed etiam ex perfectione potentiae. Idem tenent Richard. 4. d. 49. art. 2. q. 8. et art. 3. 5. 2. Durand. d. 14. q. 1. Palud. q. 1. Major hic quaest. 1. fin. Cajet. 3. p. q. 10. art. 4. et communis. Scotist. Oppositum tenent Suar. 3. p. q. 10. art. 4. ubi Med. et alii Thomistae, et i.p.q. 12. art. 6. Vasq. 1. p. d. 47.
Tertio quaeritur, utrum possibile fuerit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae ? Quod non, sic probatur ; voluntas elicit actum merendi, ergo et fruendi, quia alias non secundum actum ejusdem potentiae mereretur aliquis, et frueretur ; voluntas autem animae Christi non potest habere summam rationem activi in eliciendo actum merendi, quia non potest habere summam virtutem activam, quae consequitur ipsam naturam intellectualem liberam ; ergo non potest summe frui.
Praeterea, si tanta gratia esset data Angelo, quanta est data animae Christi, cum ista voluntas Angeli sit perfectior, causalitas ejus activa esset perfectior quam causalitas activa voluntatis animae Christi, et reliqua causa partialis esset aequalis utrobique ; ergo tam hoc, scilicet voluntas Angeli cum tanta gratia, posset in majorem actum fruendi,
quam voluntas animae Christi cum tanta gratia, quia una causa partiali existente aequali, si reliqua est major, potest sequi perfectior effectus.