De plenitudine gratiae christi.
Primo autem videndum est de plenitudine gratiae ipsius. Circa quod considerandum est, quod nomen gratiae a duobus assumi potest. Uno modo ex eo quod est gratum esse: dicimus enim aliquem alicuius habere gratiam quia est ei gratus. Alio modo ex eo quod est gratis dari: dicitur enim aliquis alicui gratiam facere, quando ei aliquod beneficium gratis confert. Nec istae duae acceptiones gratiae penitus separatae sunt. Ex eo enim aliquid alteri gratis datur, quia is cui datur, gratus est danti vel simpliciter vel secundum quid.
Simpliciter quidem quando ad hoc recipiens gratus est danti, ut eum sibi coniungat secundum aliquem modum. Hos enim quos gratos habemus, nobis pro posse attrahimus secundum quantitatem et modum quo nobis grati existunt. Secundum quid autem, quando ad hoc recipiens gratus est danti, ut aliquid ab eo recipiat, non autem ad hoc ut assumatur ab ipso. Unde patet quod omnis qui habet gratiam, aliquid habet gratis datum; non autem omnis qui habet aliquid gratis datum, gratus danti existit.
Et ideo duplex gratia distingui solet: una scilicet quae solum gratis est data, alia quae etiam gratum facit. Gratis autem dari dicitur quod nequaquam est debitum. Dupliciter autem aliquid debitum existit: uno quidem modo secundum naturam, alio modo secundum operationem.
Secundum naturam quidem debitum est rei quod ordo naturalis illius rei exposcit, sicut debitum est homini quod habeat rationem et manus et pedes. Secundum operationem autem, sicut merces operanti debetur. Illa ergo dona sunt hominibus divinitus gratis data quae et ordinem naturae excedunt, et meritis non acquiruntur, quamvis et ea quae pro meritis divinitus dantur, interdum gratiae nomen vel rationem non amittant: tum quia principium merendi fuit a gratia, tum etiam quia superabundantius dantur quam merita humana requirant, sicut dicitur rom.
VI, 23: gratia dei vita aeterna.
Huiusmodi autem donorum quaedam quidem et naturae humanae facultatem excedunt, et meritis non redduntur, nec tamen ex hoc ipso quod homo ea habet, redditur deo gratus, sicut donum prophetiae, miraculorum operationis, scientiae et doctrinae, vel si qua talia divinitus conferuntur.
Per haec enim et huiusmodi homo non coniungitur deo, nisi forte per similitudinem quandam, prout aliquid de eius bonitate participat, per quem modum omnia deo similantur. Quaedam vero hominem deo gratum reddunt et ei coniungunt, et huiusmodi dona non solum gratiae dicuntur ex eo quod gratis dantur, sed etiam ex eo quod hominem faciant deo gratum.
Coniunctio autem hominis ad deum est duplex. Una quidem per affectionem, et haec est per caritatem, quae quodammodo facit per affectionem hominem unum cum deo, secundum illud I corinth.
VI, 17: qui adhaeret deo unus spiritus est. Per hoc etiam deus hominem inhabitat, secundum illud Ioan. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Facit etiam hominem esse in deo, secundum illud I Ioan. IV, 16: qui manet in caritate, in deo manet et deus in eo. Ille igitur per acceptum donum gratuitum efficitur deo gratus qui usque ad hoc perducitur quod per caritatis amorem unus spiritus fiat cum deo, quod ipse in deo sit, et deus in eo: unde apostolus dicit I corinth.
XIII quod sine caritate cetera dona hominibus non prosunt: quia gratum deo facere non possunt, nisi caritas adsit. Haec autem gratia est omnium sanctorum communis.
Unde hanc gratiam homo christus discipulis orando impetrans, dicit, ioan.
XVII, 21: ut sint unum, scilicet per connexionem amoris, sicut et nos unum sumus.
Alia vero coniunctio est hominis ad deum non solum per affectum aut inhabitationem, sed etiam per unitatem hypostasis seu personae, ut scilicet una et eadem hypostasis seu persona, sit deus et homo.
Et haec quidem coniunctio hominis ad deum est propria iesu christi, de qua coniunctione plura iam dicta sunt. Haec etiam est hominis christi gratia singularis quod est deo unitus in unitate personae: et ideo gratis datum est, quia et naturae facultatem excedit, et hoc donum merita nulla praecedunt. Sed et gratissimum deo facit, ita quod de ipso singulariter dicatur: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui, Matth..
Hoc tamen interesse videtur inter utramque gratiam, quod gratia quidem per quam homo deo unitur per affectum, aliquid habituale existit in anima: quia cum per actum amoris sit coniunctio ista, actus autem perfecti procedunt ab habitu, consequens est ut ad istum perfectissimum habitum, quo anima deo coniungitur per amorem, aliqua habitualis gratia animae infundatur. Esse autem personale vel hypostaticum, non est per aliquem habitum, sed per naturas, quarum sunt hypostases vel personae. Unio igitur humanae naturae ad deum in unitate personae non fit per aliquam habitualem gratiam, sed per ipsarum naturarum coniunctionem in persona una.
Inquantum autem creatura aliqua magis ad deum accedit, intantum de bonitate eius magis participat, et abundantioribus donis ex eius influentia repletur, sicut et ignis calorem magis participat qui ei magis appropinquat. Nullus autem modus esse aut excogitari potest, quo aliqua creatura propinquius deo adhaereat, quam quod ei in unitate personae coniungatur.
Ex ipsa igitur unione naturae humanae ad deum in unitate personae, consequens est ut anima christi donis gratiarum habitualibus prae ceteris fuerit plena, et sic habitualis gratia in christo non est dispositio ad unionem, sed magis unionis effectus, quod ex ipso modo loquendi, quo evangelista utitur in verbis praemissis, manifeste apparet, cum dicit: vidimus eum quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis. Est autem unigenitus a patre homo christus, inquantum verbum caro factum est. Ex hoc ergo quod verbum caro factum est, hoc effectum est ut esset plenum gratiae et veritatis.
In his autem quae aliqua bonitate replentur vel perfectione, illud magis plenum esse invenitur ex quo etiam in alia redundat, sicut plenius lucet quod illuminare potest alia. Quia igitur homo christus summam plenitudinem gratiae obtinuit quasi unigenitus a patre, consequens fuit ab ipso in alios redundaret, ita quod filius dei factus homo, homines faceret deos et filios dei, secundum illud apostoli ad Galat. IV, 4: misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Ex hoc autem quod a christo ad alios gratia et veritas derivantur, convenit ei ut sit caput ecclesiae. Nam a capite ad alia membra, quae sunt ei conformia in natura, quodammodo sensus et motus derivatur.
Sic a christo et gratia et veritas ad alios homines derivantur: unde ad ephes.
I, 22: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, quae est corpus eius.
Dici etiam potest caput non solum hominum, sed etiam Angelorum, quantum ad excellentiam et influentiam, licet non quantum ad conformitatem naturae secundum eandem speciem. Unde ante praedicta verba apostolus praemittit quod deus constituit illum, scilicet christum, ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum, potestatem et virtutem et dominationem.
Sic igitur secundum praemissa triplex gratia consuevit assignari in christo.
Primo quidem gratia unionis, secundum quod humana natura nullis meritis praecedentibus hoc donum accepit ut uniretur dei filio in persona. Secundo gratia singularis, qua anima christi prae ceteris fuit gratia et veritate repleta. Tertio gratia capitis, secundum quod ab ipso in alios gratia redundat: quae tria evangelista congruo ordine prosequitur.
Nam quantum ad gratiam unionis dicit: verbum caro factum est. Quantum ad gratiam singularem dicit: vidimus eum quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis. Quantum ad gratiam capitis subdit: et de plenitudine eius nos omnes accepimus.