Qui. Exequitur utrumque. Et primo primum.
Secundo secundum, ibi, apud te. In primo proponit totam praedicationem novi testamenti, quomodo narratur nomen domini. Et primo ostendit ad quid inducuntur homines in novo testamento. Secundo quid eis narretur, ibi: quoniam non sprevit: ad tria inducuntur homines in novo testamento: videlicet ad confessionem oris, ad quaerendam gloriam dei, et ad deum timendum. Quantum ad primum dicit, qui timetis deum laudate eum. Est autem duplex timor; unus filialis qui timet deum offendere, et timet ab eo separari, et exhibet ei reverentiam; et hic est ex caritate. Alius autem est timor servilis, qui timet solum poenam; et hic non est ex charitate: joan. 4: charitas foras mittit timorem. Vetus lex fuit timoris; sed nova est lex amoris. Vos ergo qui timetis dominum, idest qui impletis legem ex timore, laudate eum, quia nihil laudat quis quod non diligit; quasi dicat: confitemini ei ex amore: psalm. 116: laudate dominum etc.. Quantum ad secundum dicit, universum semen Jacob magnificate eum: 1 corinth. 10: sive manducatis, sive bibitis, sive aliud facitis, omnia in gloriam dei facite. Et dicit universum semen Jacob etc.; quia filiis Jacob, idest Judaeis lex veteris testamenti fuit data, in qua promittitur gloria humana; sed in novo testamento promittitur gloria dei. Et dicit, universum, ut includat filios promissionis qui computantur in semine, ut dicitur Gal. 3, scilicet gentiles. Quantum autem ad tertium dicit, timeat eum omne semen Israel, timore reverentiae qui est cum dilectione: Deut. 10: et nunc Israel, quid dominus deus tuus petit a te, nisi ut timeas eum, et ambules in viis ejus? Israel idem est quod Jacob.