DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XIV.
Gutta.
Est autem gutta generale nomen. Sed hic dicitur gutta, quae alio nomine dicitur emoniaca, et lacrymas stillat in arenis. Sed arenis inhaerens, inutilis est : non arenosa vero curat omnes duritias : quod bene competit justitiae, quae omnia adaequat, unicuique reddens quod suum est. Et justitia Virginis diligenter considerata, corda dura emollit, et plenitudo iustitiae redundat ab ea per exemplum,
Meddid.it enim Gabrieli Dei nuntio discretam responsionem dicens : Quomodo fiet istud ? Deo laudem dicens : Magnificat anima mea Dominum , etc. Homini sufficientem instructionem, dicens, Joan. II, 5 : Quodcumque dixerit, vobis, facite.
Item, Gutta, quia curat quamlibet duritiam, signat humiliationem cordis, quae hominem annihilat. Unde Abraham, Genes. xviii, 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Per duritiam enim significatur resistentia, sed humilis nulli resistit. Jerem. x, 17 : Congrega de terra confusionem tuam, id est, de corpore tuo materiam confusionis, ut humilieris. Michaeae, VI, 14 : Humiliatio tua, id est, causa humiliationis tuae, in medio tui, id est, in ventre pleno sordibus,