In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et metire templum Dei, " id est, Ecclesiam. 1 ad Corinth. III, 17 : Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
" Et altare, " id est, eminentiores in Ecclesia, vel saeculo renuntiantes, " et adorantes in eo, " id est, templo, scilicet, Patrem in spiritu et veritate . Vel, per templum intelligitur Ecclesia, per altare paenitentes et carnem mortificantes, per adorantes contemplativi et spirituales. Quasi diceret: Praedica unicuique secundum suam capacitatem et statum, simplicibus simplicia. I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo lac vobis polum dedi, non escam. Majoribus majora. I ad Corinth. ii, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos.
Vel, aliter : " Metire templum, " id est, Ecclesiam triumphantem. Psal. xxviii, 9 : In templo ejus omnes dicent gloriam.
" Et altare, " id est, Christum, super quem oblationes Ecclesiae offeruntur. Exod. xx, 24 : Altare de terra facietis mihi.
" Et adorantes in eo, " id est, omnes fideles. Et nota, quod inter adorantes et templum ponitur Christus, ad signandum quod Ecclesia militans per Christum conjungitur triumphanti, et e converso. Unde etiam dicitur mediator.
Sensus ergo est : " Metire templum, " id est, contemplare bonorum gaudia, et aliis predica, " et altare, " id est, Christum, praedicando quae de eo sunt credenda, " et adorantes in eo, " id est, multitudinem fidelium, quae est ex omni gente congregata. Vel, " Adorantes in eo, " id est, ostende qualiter fideles debent adorare.
" Atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud. "
Hic dicuntur tria. Primo, quod falsi fratres de Ecclesia ejiciendi sunt. Secundo, quod non est eis praedicandum, ibi, " Et ne metiaris. " Tertio, redditur causa horum, ibi, " Quoniam datum est. "