CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ostensis igitur his praeambulis. Et praemitto unum , videlicet posito quod infinitas intensiva non repugnet esse in entibus, quia hoc demonstrative sciri non potest, sed tantum per quasdam persuasiones, ut patet a Doctore arguendo ad quartam viam, tunc rationes Doctoris concludunt infinitatem de primo effectivo. Ex hoc praesupposito patet, qualiter multi reprehendentes Doctorem, et nitentes solvere rationes quas facit de infinitate primi effectivi, et credentes ipsum velle demonstrative et absolute hoc probare via naturali, non ita perfecte intelligunt sensum Doctoris. Stante ergo illo praesupposito, quod infinitas non repugnat in entibus, probatur ipsa infinitas, primo ex parte efficientis, et arguit sic : Primum movet motu infinito: ergo habet potentiam infinitam. Hoc dictum Aristotelis 8. Physic. text. comment. 78. et 12. Metaphysic. text. comment. 41. et 42. diversimode exponitur.
(b) Haec ratio coloratur, etc. quia aeque oportet ipsum esse in actu , patet, quia perfectio agentis non est ex hoc quod actu agit, sed ex hoc quod habet potentiam ad agendum, et in hoc ista opinio bene dicit, nec improbatur a Scoto stante hoc. Probatur consequentia , si primum potest movere motu infinito (actu enim non movet motu infinito, ut probat Philosophus 8. Physic. text. comm. 78.) ergo si ex se et non virtute alterius movet motu infinito; ergo in virtute sua habet totum effectum simul et independenler, et sic habet in virtute sua infinitos effectus: patet, quia habet in virtule sua omnem effectum, natum causari per infinitum motum et per infinitum tempus, tales sunt infiniti, quia generatio perpetua est et infinita, si motus primi mobilis est infinitus. Si ergo primum habet in virtute sua infinitum effectum id est, infinitos effectus per motum producendos, et sic successive in infinitum, sequitur quod primum erit infinitum ; et sic patet ratio hujus opinionis, si tamen sic intelligat per infinitum effectum infinitos effectus successive per motum producendos , ut tenet opinio immediate sequens. Si vero intelligat per infinitum effectum, ipsum motum infinitum duratione , tunc Doctor improbat illam consequentiam , scilicet quod non sequitur, potest movere motu infinito, id est, motu durante in infinitum; ergo est infinitae virtutis , non sequitur, quia duratio major non facit rem perfectiorem; ergo primum ita erit perfectum producendo effectum durantem tantum per horam, sicut si produceret ut durantem perpetuo. Nihil ergo concluditur, nisi quod primum moveris diutius movet et ex se, sed ex hoc non concluditur infinitas ipsius, nisi dicatur quod si ex se movet motu infinito quod erit aeternus, et quia aeternus, ideo infinitus ; sed hoc est probandum , scilicet quod per aeternitatem possit coneludi infinitas intensiva.
(c) Secunda declaratio consequentiae. Contra secundam expositionem, scilicet de effectibus infinitis , patet quod non concludit, quia virtus quae potest producere effectum perfectum ut duo in uno tempore, potest in alio producere similem effectum , et per consequens tanta est perfectio in producendo unum in uno tempore, sicut producendo mille aequalis perfectionis, cum primo in mille temporibus: perfectio enim agentis attenditur in hoc quod potest producere perfectiorem effectum , et quanto perfectiorem intensive tanto agens perfectius; modo in individuis ejusdem speciei non est ordo essentialis, non enim unum est essentialiter perfectius alio, ut patet per Philosophum 3. Metaph. text. comm. 11. Sed infinitas non est nisi in individuis ejusdem speciei inter quae est ordo accidentalis, sed non in speciebus, quia non possunt esse infinitae species, nec actu, nec potentia, quia una essentialiter est perfectior alia; ergo in infinitum perfectior erit infinita intensive, et per consequens non causata, quia repugnat infinito posse causari. Haec patent subtiliter a Doctore in 2. lib. Metaphysicae suae.
(d) Si quis autem alius probat infinitatem specierum. Pro intelleclione hujus litterae declaro unum, videlicet si omnia corpora caelestia possent redire ad uniformitatem, puta caelum stellarum inceperit moveri in primo gradu Arietis et sic consequenter omnia corpora inferiora in eodem gradu, tamen quia corpora inferiora perficiunt cursum suum transeundo circulum obliquum diversimode, ut patet, quia Sol in uno anno, Luna in uno mense et sic de aliis. Et si omnia ista corpora simul possent redire, ita quod in principio Arietis omnia conjungerentur non possent esse infinitae species, quia secundum Ptolemaeum redirent omnes effectus priores, quia redeunte eadem causa redit idem effectus. Si vero isti motus essent incommensurabiles, id est, quod corpora ista nunquam simul conjungantur, puta in principio Arietis, ergo erunt infinitae conjunctiones, puta, quia Sol tantum perficit cursum suum in uno anno, et Saturnus in triginta annis, potest conjungi cum Saturno in eodem signo, gradu, et minutis toties quod contingit pertransire Zodiacum, ita quod aliquando conjungitur in principio Arietis, aliquando in Cancro et sic de aliis Planetis, et sic patet quomodo possunt esse infinitae conjunctiones specie distinctae, et sic causarent infinitos effectus specie distinctos.
(e) Ultima probabilitas. Probatio stat in aliquibus praesuppositis. Primo, quod causa aequivoca est essentialiter perfectior effectu, ut probat subtiliter Doctor in 4. d. 12. Secundo , quod effectus perfectior aequivoce productus requirit necessario causam perfectiorem. Tertio, quod species sunt sicut numeri, ut patet 8. Mel. text. com. 10. ita quod una species semper addit gradum perfectionis ad aliam,
non enim possunt esse duae species aequalis perfectionis. Si ergo una causa quantum in se est potest producere mille species, erit perfectior illa quae tantum potest centum, quia quaelibet requirit specialem perfectionem in causa ; ergo si aliqua potest simul producere infinilas, quantum in se est, erit actu infinita. Licet enim sit impossibile esse infinitas species, nec actu, nec potentia, ut probat Doctor in 2. Metaph. propter incompossibilitatem talium effectuum, tamen si principium potest in quantum in se est illas producere, erit aeque infinitum , quia ista impossibilitas non erit ex parte primi effectivi, sed ex parte effectuum ; sed primum effectivum est hujusmodi, hoc tamen Doctor ista ratione non probat. Vult ergo quod consequentia ista: Primum movet motu infinito, ergo est infinitum, aliquo modo teneat, specialiter tenet, quia primum potest producere infinita simul quantum in se est, quorum quodlibet requirit specialem perfectionem in causa productiva.
(f) Ex istis potest propositum sic ostendi. Haec ratio tenet supponendo unum, scilicet causabilia licet simul non possint poni, si tamen sint talia quod virtualiter contineantur in aliqua causa, ita quod quodlibet causabilium requirat specialem perfectionem in causa, et infinita talia possint in causis contineri. Sed hic forte est dubium, scilicet quod infinita causabilia, quorum quodlibet requirit specialem perfectionem in causa, possint contineri in aliqua una causa vel in pluribus. Et si sint talia causabilia, licet actu non possint esse simul, tunc ratio Doctoris concludilet stat in hoc: valet quod continentia virtualis vel eminentialis est perfectior, vel saltem aeque perfecta continentia formali. Ex hoc enim Sol dicitur perfectior, quia virtualiter continet calorem quam si formaliter esset calidus,et sic perfectius est primo effectivo, quod virtualiter contineat causalitatem omnis causae secundae quam si formaliter haberet illam ; cum ergo primum effectivum, ex quo est eminentissimum et simpliciter independens, et omnis causa secunda in agendo dependeat ab illo, ut supra patuit, sequitur quod omnis causalitas secunda virtualiter vel eminenter continetur in primo effectivo, et causalitates causae secundae sunt infinitae saltem successive ; ergo continens illas virtualiter erit infinitae virtutis, quia perfectio agendi sumitur ex hoc quod agens potest, et non ex hoc quod actu agat, ut patet a Doctore 7. g. quodlib. et sic stat ratio Doctoris. (g) Si objicitur. Doctor facit unam instantiam, probando quod licet primum virtualiter et eminenter contineat causalitatem omnium secundarum causarum, non tamen sequitur quod simul possit producere infinita causabilia, quia oportet probare quod sit totalis causa omnium illorum, quod tamen non probatur: diceretur enim quod licet homo dependeat a primo effectivo ut a causa prima, non tamen ut a causa totali, quia ad productionem hominis requiritur etiam alia causa maxime proxima, quia homo dependet ab homine ut a causa proxima.
Respondet dicens primo , quod hoc nihil obstat, quia si causa prima haberet simul, unde esset totalis causa, etc. Posset etiam formari ista ratio, sicut et ratio prima de infinitis effectibus solo numero distinctis, quod si aeque perfecte potest simul producere infinitos, sicut quemlibet seorsum quod erit infinitum, ut infra patet respondendo ad objectiones Achilini et Francisci Mayronis 1. Sent. d. 2. quaest. 8. vide ibi: Id est, quod prima causa inquantum prima si includeret in se formaliter omnem causalitatem causae secundae, esset formaliter causa totalis omnium, quia haberet in se causalitatem ignis, hominis et hujusmodi, tamen non esset perfectior quam nunc ut est prima causa, id est, ut continet virtualiter omnem causalitatem secundam, id est, ut sit illud in cujus virtute omnis causa secunda agit.
(h) Tum etiam, quia ille secundae causae, etc. Sensus est, si enim causae secundae requirerentur ad majorem perfectionem habendam in causando, tunc sequeretur quod effectus qui distantius causatur a prima causa, id est, ad quem possibiles secundae causae concurrunt esset perfectior, quod est falsum , imo effectus qui esset immediate a prima causa, secundum viam Philosophorum esset perfectissimus, quia effectus imperfectus non potest immediate esse a prima causa, nam imperfectio est a causis secundis, ut patuit supra. Philosophi enim volunt, quod primum effectivum agat quidquid agit de necessitate naturae ; ergo producit effectum perfectum quantum potest, et sic ab ente perfectissimo agente secundum totam virtutem suam non potest immediate esse imperfectio effectus: et si aliquis effectus est imperfectus, erit a secunda causa et non a prima, videlicet quod quamvis ille effectus sit a prima causa sicut a secunda, imperfectio tamen tantum secundae causae attribuitur.
(i) Tum etiam, quia totae perfectiones causarum secundarum. Pro intelligentia hujus litterae pono tale exemplum, quod ad causandum puta G, requirantur istae causae specie distinctae, scilicet A ut prima, B ut secunda, et sic deinceps, C tertia, etc. et quod in B sit formaliter perfectio causandi ut quatuor, puta ad causandum G calidum ut quatuor, sit calor in B ut quatuor, et in C sit calor ut tria ; si totus iste calor ponatur formaliter in A, videlicet calor ut septem, quid erit perfectius, an habere in virtute sua totum ipsum calorem, et esse id in cujus virtute B et C agunt, quam tantum habere in se formaliter illum calorem ? Certum est, quod primum arguit majorem perfectionem, quia ut sic non tantum erit causa aequivoca respectu G et respectu B, quae semper est perfectior effectu, sed etiam erit illud in cujus virtute B et C agunt, sed si poneretur formaliter in A, tunc A, ratione illius caloris, esset tantum causa univoca, et hoc est quod dici Doctor.
Sed aliqui in hoc passu dicunt rationes Doctoris per viam efficientiae non concludere infinitatem intensivam de primo effectivo. Tum, quia ad concludendam talem infinitatem oporteret concludere quod infinitae species sint possibiles, et quod virtualiter contineantur in primo, quia quaelibet species requirit aliam et aliam perfectionem in agente. Sed Philosophi negarent infinitatem specierum esse possibilem, neque simul, neque successive.
Si diceretur, quod si darentur infinita individua in actu, puta infiniti homines, tunc essent infinitae perfectiones in actu, et aequivocae continerentur in primo effectivo, et sic posset concludi infinitas primi effectivi.
Unus Doctor satis subtilis respondet quod perfectio individuorum, aut mensuratur penes distantiam a non gradu speciei, et tunc conceditur antecedens et negatur consequentia. Aut mensuratur penes distantiam a non gradu perfectionis, et tunc conceditur consequentia, scilicet quod primum esset infinitae virtutis ; negatur antecedens, scilicet si infiniti homines existerent, infinitae perfectiones essent.
Sed quidquid sit de ista responsione, dubium nullo modo evacuatur, quia effectus aequivocus de necessitate arguit perfectionem in causa, loquendo de effectu absoluto ; et posito quod duo homines sint aequales in perfectione, et quod tanta perfectio requiratur in productione unius quanta in productione alterius, et sic eadem Virtus ut octo quae requiritur ad productionem unius, est sufficiens ad productionem alterius, et sic eadem esset ratio producendi etiam infinitos homines. Sed difficultas stat in hoc, an major perfectio requiratur in agente quando producit duos effectus simul aeque bene et aeque perfecte, sicut si tantum unum produceret quia si duos potest producere simul aeque bene sicut et quemlibet seorsum, sequitur quod simul posset producere infinitos aeque bene, sicut unum illorum, et quod hoc sequatur, alias probavi exponendo quaest. 10. dist. 3. secundi. Sed hoc videtur inconveniens, et sic patet quod responsio hujus Doctoris non evacuat difficultatem. Et ex hoc patet responsio illorum minus quam sufficiens, quod licet posset producere infinitos effectus successive, ergo et simul ; et tamen non esset infinitae virtutis, quia si calori apponerentur successive in infinitum calefactibilia, causaret infinitos calores successive ; ergo quantum est ex parte sua, et simul causaret, patet quia causato primo calore, non advenit sibi nova perfectio ad causandum secundum calorem.
Respondeo, quod quamvis in causatione secundi caloris non adveniat calori causanti, nec requiratur nova perfectio, tamen si posset causare duos calores simul aeque perfecte sicut et unum illorum, dico quod requireretur major virtus, et sic si non esset impeditus cum sit agens naturale, aeque bene causaret infinitos sicut et unum illorum. Sed quia experimentaliter videmus quod non ita aeque bene simul causat duos, amoto quocumque impedimento sicut unum illorum, signum est quod major virtus requiritur, et si infinitos aeque bene, infinita virtus requiritur. Nec judicio meo, ad evitandum infinitatem non valent istae instantiae de Sole, si duraret in infinitum causaret effectus infinitos, et cum habeat totam virtutem simul, virtualiter continet illos simul. Et similiter intellectus noster potest partialiter producere infinitas intellectiones successive, et semper remanet eadem virtus ; ergo simul virtualiter continet illas, et tamen non est formaliter infinitus.
Patet responsio ex supradictis quod tantum continet illos successive, et si contineret duos aeque bene et aeque perfecte sicut unum illorum, esset majoris perfectionis, et sic non oporteret recurrere ad vitandas istas instantias, quod secunda causa in alio et in alio instanti habet aliam et aliam virtutem a Deo, ut patet per Augustinum 8. super Genesim, et de hoc vide Scotum in 2. dist. 1. et 2. et quaest. 12. quodlib. Et sic respectu alterius et alterius effectus, erit alia et alia virtus, sed sic non erit de primo effectivo ; sed patet ex supradictis, quod si eam eadem virtute posset producere infinitos effectus successive, non tamen sequitur quod simul. (j) Juxta istam viam. Hic Doctor adducit rationes quorumdam ad demonstrandum infinitatem primi effectivi, et probant sic primo : Primum effectivum habet virtutem creativam ; ergo est infinitae potentiae, patet consequentia, quia inter extrema creationis, scilicet esse et non esse est distantia infinita.
(k) Sed hoc antecedens. Pro ista littera nota quod hoc antecedens, scilicet quod Deus potest creare, id est, de nihilo aliquid facere, si exponatur sic, quod potest facere aliquid de nihilo, ut ly nihil praecedit duratione ipsum esse, tunc est tantum creditum, quia Philosophi simpliciter negarent aliquid de novo posse fieri ex nihilo. Nam quidquid de novo fit, quod non sit sempiternum nec necesse esse, de necessitate erit a secunda causa, concurrente tamen prima, et secunda causa semper praesupponit materiam in sua actione.
Si dicatur quod anima intellectiva est immediate a Deo et de nihilo, et de novo producitur, ut patet per Philosophos ; ergo vere creatur.
Dico quod non vere creatur, quia anima intellectiva non alia actione producitur in esse quam producatur totum compositum ut alias exposui in 2. et diffusius exponetur in 4. dist. 43. ubi ista materia copiose pertractatur a Doctore. Aut exponitur sic, ut ly nihil praecedit esse in aliquo instanti naturae tantum, non durationis, tunc secundum Avicennam hoc antecedens non erit creditum, quia secunda intelligentia est sic causata a prima, et sic non esse ipsius in aliquo instanti naturae praecessit esse, intelligendo tamen de instanti naturae privative, non positive, ut habet exponi infra dist. 8. quaest, ult. et clarius declarat Doctor in 2. d. 1. quaest. 2. Nam si in instanti naturae positive non esse praecederet esse, sequeretur quod etiam praecederet duratione, ut alias exposui supra dist. 3. tertii Sent. Sed hoc non sequitur accipiendo tantum privative, et sensus est, quod si in instanti A, intelligentia secunda non haberet esse, non esse quantum est ex se praecederet ipsum esse, accipiendo ergo hoc antecedens sic : Aliquid producitur de non esse ad esse, ergo creatur ; negatur consequentia, quia creare proprie requirit extrema mutationis, id est, quod mutetur de non esse prius duratione ad esse posterius duratione, et quando non esse non praecedit duratione ipsum esse, ibi nulla est mutatio sive novitas. Hoc etiam patet de filio Dei, nam non esse ejus prius origine praecessit esse ejus, quia tamen non praecedit prius duratione, ideo non dicitur mutari, nec creari.