IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a)Ad primum. Haeretici negant imprimi characterem in Baptismo, aut Ordine, aut Confirmatione, ita Witclefus apud Waldensem tom. 2. de Sacramentis, cap. 109. quem sequuntur alii hujus temporis, Ut Calvinus in Antidoto sess. 7. can. 9. Kemnitius in 2. part. examinis, et alii. Contrarium definitum est capitulo Majores, de Baptismo, in Florentino in Decreto fidei, de Sacramentis, et in Tridentino sess. 7. de Sacramentis in genere, can. 9. quam sententiam sequuntur omnes Scholastici post Florentinum et Tridentinum ; est definita de fide.
Sed inter Scholasticos in dubio versatur, an fuerit haec veritas explicita in Scriptura aut Patribus ? Aliqui non ita sincere Doctorem nostrum exponunt, quin etiam laxant ejus sententiam,sicut et Gabrielis, Durandi, Cajetani locis citatis a Scholiaste ad initium quaestionis. Sotus dicit eum tenuiter de charactere sensisse, et quasi sub persona aliorum illum impugnare, sed non advertit textum; nam illa fuit sententia aliquorum, ut per Baptismum non reciperetur aliquid intrinsecum, aliter quam Ecclesia, verbi gratia, recipit in sua consecratione, quorum sententiam allegat Alensis 4. part. quoest. 8. m. 8. art. 1. g 1. et ejusdem sententiae fuisse videtur Gulielmus Parisiensis in tractatu de Baptismo, qui prolixe in hoc versatur, cujus verba hic subjiciam, ut primum offeramus Soto, aliquos anteriores fuisse in ea sententia, de qua Doctorem traducit, quoad intelligentiam Patrum: Sed jam (inquit Gulielmus) consenserunt sacri Doctores in hoc, quod proeter gratiam, proeter totum decorem virtutum, et honorem, sine quibus Deo non placetur, imprimatur character, licet non declaraverint, nec fecerint scire quid ipse character sit, specie, etsi tamen dicant ipsum esse in genere qualitatum, non tamen nobis, qualem efficiat animam baptizati, vel ipsum baptizatum. Et infra: Sed et hoc dixerunt proprium effectum esse characteris istius, scilicet distinguere baptizatos a non baptizatis; et infra: Ipsi autem characterem hujusmodi Baptismi vocant Sacramentum Baptismi, etc. Postquam autem probavit non esse qualitatem variis rationibus, tandem concludit esse quamdam sanctitatem, quam recipit baptizatus, talem qualem Ecclesia et vasa consecrata recipiunt, servata proportione, cujus rationes adducit etiam Richardus dist. 5. art. 2. quoest. 1.
Caeterum nullus antiquiorum Doctore censuit hanc sententiam esse de fide, non obstantibus iis auctoritatibus, quas citant, aut Scripturae, aut Patrum, in ejus favorem, ut probent characterem esse effectum immediatum et realem, impressum in anima per modum qualitatis, ut bene etiam advertunt moderni Scriptores, quia quantum ad ipsas Scripturas varie a Patribus accommodantur et intelliguntur. Inter omnes autem, primus mihi fuisse videtur noster Doctor, inter Scholasticos, qui hanc veritatem characteris, tanquam effectus distincti a gratia, et impressi in anima per Sacramentum, reduxit ad certitudinem fidei, ex definitione Ecclesiae, ejusque declaratione, conjungendo definitionem capituli Ad abolendam, quo definitur in Ecclesia Romana esse veram doctrinam de Sacramentis, qum eo quod definitur in capitulo Majores, de Baptismo, circa veritatem explicitam characteris.
Ut hinc ergo respondeamus etiam aliis, qui eum incaute locutum fuisse asserunt advertendum est ipsos non attigisse scopum Doctoris, aut discursus intentum. Doctor ergo supponit communem sententiam, ut patet argumento ad oppositum et ex resolutione propria, quam insinuamus, g Autem hic intelligendum est,etc. explicat quid nominis et rei ac proprietates ejus. Tandem adducit opinionem illam Gulielmi Parisiensis, pro qua citantur a Marginatore quidam Juristae in cap. Quod quidam dicunt, 1. quoest 1. et cujus mentionem faciunt Alensis et Richardus, quam etiam secutus est Durandus. Subjicit ejus conclusionem, et mox, g Ad istam conclusionem arguitur, etc. adducit argumenta plura in favorem ejus, inquirendo necessitatem characteris, non rei, sed probationis necessariae, et convincentis, sive ab auctoritate, sive a ratione: et quaerit de auctoritate explicita, sive in specie, quae sine tergiversatione doceret characterem esse explicite, ita ut ad alios effectus Sacramenti, sive ad ipsum Sacramentum, sive ad praeparatoria ad Sacramentum, sive ad signum Crucis aut alia, quaecumque diversa a charactere commode referri aut exponi non posset a negante characterem. Ejusmodi autem deficiente auctoritate, quaerit an ex alia veritate ex creditis, quae ad materiam fidei, sive de Baptismo et aliis Sacramentis, quae imprimunt characterem, sive ad alias veritates fidei, spectaret; ex qua certa consecutione concluderetur necessitas characteris in specie.
Hic scopus ejus manifeste patet ex g Ad quoestionem potest dici aliter, etc. ubi recapitulando summarie praemissa in favorem praedictae sententiae, concludit quod neque a ratione propter quid, neque a posteriori possit ejus necessitas ostendi. Loquitur autem de ratione necessaria evidenti (quae desumitur a causa efficiente finali aut alia intrinseca), universali aut particulari vel experientia ; tandem subjungit : Licet etiam ex creditis manifeste, sive quoe sunt explicite de substantia fidei, etc. non possit probari, etc. Quae clausulae sunt aequivalentes, nempe credita manifeste, et ea quae sunt explicita de substantia fidei, et non sunt intelligenda universaliter, sed secundum limitationem subsequentem in contextu et ex scopo discursus, quia loquitur juxta formam rationum in praemissis adductarum, quae desumuntur ex Scriptura et Patribus ; subsequitur ipsa limitatio : Sive quoe continentur in Scriptura, sive quoe manifeste per Sanctos elicita ex creditis non possint probari, etc. Ad haec duo membra, de quibus ipse tantum loquitur, et ex quibus hactenus disseruit, quantum ad praesens institutum, reducit manifeste credita et ea quae sunt de substantia fidei, nempe ad Scripturam explicitam, et ad ea quae deducunt Patres ex Scriptura explicita ; et hoc manifeste quoad utrumque, ita ut veritas sententiae alioquin non possit subsistere.
Ex his apparet primo Doctorem nulla ratione intendere veritatem characteris non contineri in Scriptura et Patribus, aut traditione, ut perperam ei imponunt adversarii, sed intendere, quod haec veritas non ita continetur in Scriptura et Patribus manifeste et explicite, quin auctoritates possint commode a negante characterem, in sensu etiam congruo, explicari, ut convinci non possent. Secundo sequitur quod illae clausulae male sumantur a modernis, ut disjunctae, quoad sententiam, et disparatae, quasi vellet dicere, quod neque ex creditis neque ex iis quae sunt de substantia fidei, neque ex Scriptura, neque ex iis, quae eliciuntur manifeste ex Scripturis, probetur character, cum tamen infra probet characterem ex definitione et declaratione Ecclesiae, tanquam ex creditis. Sequitur tertio falsitas interpretationis adhibitae ab eisdem modernis, quia non intendit Doctor non contineri hanc veritatem in Scriptura aut Patribus, ut dictum est, sed negat contineri cum illa limitatione, qua ex Patribus, aut Scriptura, tantum quoad manifestam sententiam, et convincentem, ut res omnino sit certa, seclusa Ecclesiae definitione et declaratione probetur.
Hae autem propositiones in materia doctrinali diversissimae sunt,nempe non contineri in Scriptura et Patribus, absolute loquendo, et non contineri in Scriptura aut Patribus explicite; nam prima facit sensum falsum et erroneum, qui admitti nequit, nempe non contineri in Scriptura et Patribus, absolute loquendo, veritatem characteris, quia sic negatur veritatis revelatio, aut eam posse reduci ad objectum fidei, sive quoad revelationem Scripturae in se, aut in alio, ex quo sequatur, sive quoad revelationem traditionis non scriptae, quam ex Patribus et Ecclesia tantum licet mutuare, ac proinde nullo fundamento Concilia posteriora, ut Florentinum et Tridentinum definivisse contrarium, nam quoad primum, nisi contineatur in Scriptura, non subsistit fundamentum ex hoc capite eam definiendi ; si non contineatur in Patribus, et continuo Ecclesiae usu, et per manus tradito sensu, nequit etiam subsistere, ut traditio non scripta, per regulas obvias cognoscendae traditionis, quas colligere licet ex Augustino, quia. deficiente memoria traditionis, non subsistit argumentum ex ipsa traditione, aut revelatio in ea fundata.
Hanc autem propositionem nulla ratione dicit Doctor, ut ex toto discursu et limitatione apposita evidenter apparet. Secunda autem propositio est Doctoris, et verissima, quam admittunt etiam antiqui Theologi, qui conveniunt in hoc omnes. Licet enim asserant characterem modo quo intendit Ecclesia, non dicunt tamen id esse evidens, tanquam materiam fidei, quae explicite ex Scriptura, aut traditione colligatur, ita ut oppositum asserens convincatur, at auctoritas aliter explicari non possit (seclusa omni alia interpretatione Ecclesiae) tanquam spectans ad materiam fidei ; neque moderni, qui praesumunt Doctorem nutare, ab hoc discordant: tollatur namque definitio et declaratio Ecclesiae, quid reliqui ipsis manere potest, quantum ad certitudinem conclusionis, quam hoc solo fundamento tanquam certam tenent, praeter argumentum probabile et dialecticum, de quo in proposita quaestione non agit Doctor, sed de argumento certo, ex auctoritate aut ratione. Prosequamur ulterius scopum Doctoris ex sequentibus.
Asserit Doctor primo, non repugnare characterem inesse animae, prout Theologi eum describunt, aut Deum producere talem in anima. Et subdit: Sed ne omnino frustra, et sine necessitate ponatur, oportet aliquam auctoritatem habere, cui innitatur, qui ponit eam, et tunc facile
erit solvere, quoe objiciuntur, etc. Ex his patet Doctorem primo quaerere de auctoritate, in qua quiescere debet investigatio, ut certo constet dari in reipsa characterem quem non repugnare dicit. Secundo, argumenta in contrarium adducta non solum non esse necessaria, sed esse facilis solutionis. Non solet autem Doctor noster adhaerere rationibus. quae de facili solvuntur, quales existimat eas esse, quas ipse vel alii adducunt pro contrario ; unde colligitur eum dissertive. procedere inquirendo fundamentum, ad quod subsistat determinate communis sententia, et certum.
Subjungit inter auctoritates Sanctorum ad propositum adductas ab aliis multas, non esse expressas, nempe in hoc sensu, quem praetendit, certo probantes conclusionem ; tamen aliquae allegantur non concludentes ex Augustino, nempe quoad certitudinem, quam investigat, licet probent obscure et dialectice seu probabiliter, quibus ipse respondet, tanquam non convincentibus ex contextu Augustini. Tandem reducit certitudinem ad auctoritatem Ecclesiae ejusque declarationem.
Breviter, inquit, sicut habetur extra, de hoereticis, Ad abolendam, sentiendum est de Sacramentis Ecclesioe, sicut sentit Romana Ecclesia; Romana autem Ecclesia videtur sentire characterem imprimi in anima in Baptismo, sicut dicit Innoccntius III. extra, de Baptismo, et ejus effectu, cap. Majores, etc. ut habetur in littera; et subdit: Etsi prima auctoritas posset expo ni, vocando characterem Christianitatis ipsum Baptismum, tamen secunda, etc. Revocat ergo Doctor hanc conclusionem ad minimum, ad certitudinem Theologicam et Catholicam, quidquid enim sit: an Innocentius definiat characterem esse, saltem exponit sententiam Ecclesiae Romanae. De fide autem est ex dicto c. Ad abolendam,de haereticis,specialiter in niateri
Sacramentorum, nullum errorem admittere, et veritatem docere Sacrosanctam Ecclesiam Romanam, quae est columna veritatis, contra quam portae inferi non possunt praevalere, quod supponit dictum capitulum, ac proinde ut haeretici excommunicantur, quicumque aliter docent de Baptismo, aut aliis Sacramentis, aut sentiunt, quam illa praedicat et observat. Haec est autem certitudo, quam Doctor negat haberi ex Scriptura aut Patribus, et qua posita, liberum non est aliter sentire de charactere, quam Ecclesia docet. Non negat autem simpliciter Scripturam et Patres non docere characterem, sed tantum negat auctoritates ipsorum determinate exprimere hanc veritatem ea certitudine, ut aliter sentire non liceret, vel ipsas auctoritates explicare in alium sensum diversum.
Qui sensus ejus patet,tam ex scopo ejus, et discursu praemisso in hoc paragrapho, tam ex responsione ad primam rationem, quam ipse adducit in favorem sententiae Parisiensis, et est talis: Quod nihil debeat poni frustra et sine necessitate in creditis, quoe non apparent secundum fidem ; Scriptura autem non exprimit characterem esse necessarium in Baptismo, nec Sancti explicite, etc. ubi explicite sumit, prout exprimit sententiam determinatam, quae in alium sensum torqueri aut interpretari non posset, et infert necessitatem assensus, salva fide.
Ad hoc argumentum respondet: Respondeo, inquit, quod etsi non possit illud evidenter necessario probari ex creditis, etc. nempe prout determinantur in Scriptura et Patribus, quia in hac limitatione et praecisione loquitur argumentum de creditis, quam limitationem in hac responsione servans, opponit sic credita, ad creditum ex definitione et auctoritate Ecclesiae.
Ex quibus patet eum absolute non negare hanc veritatem contineri in Scriptura et Patribus, sed negat eam contineri in creditis ex Scriptura cum sola Patrum interpretatione, tanquam necessario et evidenter probatam, aut per sententiam explicitam et cogentem propositum ; agit enim de creditis propositionibus explicitis, quae sunt de substantia fidei, et inferunt necessitatem salva, fide, assensus. Et subjungit contineri inter credita, quae Ecclesia proponit et declarat, cujus auctoritas in hoc potior est quam Patrum aut Doctorum, quia ipsa habet assistentiam Spiritus sancti ex promissione Dei, ut errare non possit in fide aut moribus, aut intelligentia Scripturae.
Tamen, inquit, ponendi necessitas est hoec, quia Ecclesia ponit, et congruentioe sunt, quales prius adductoe sunt, nec valet argumentum negativum, si nec Dionysius, nec Damascenus; ergo nullus; sufficit enim auctoritas Ecclesiae, quia Augustinus de moribus Manichaeorum, Evangelio non crederem, nisi crederem Ecclesioe. Constat ergo eum referre hanc veritatem simpliciter inter credita, et primus inter Scholasticos hanc certitudinem ejus exposuit et dogmatizavit, quam postea definivit Tridentinum et Florentinum contra Novatores.
Ex quibus excluditur popularis, et non fundata interpretatio sententiae ejus, quam adhibent moderni, et quae ex nulla clausula totius discursus et quaestionis praesentis haberi potest, quia et argumenta, in favorem sententiae Parisiensis facta, assertionem Doctoris non continent, neque ita formata sunt in ea generalitate, et modo dicendi, ut inferrent characterem in Scriptura et Patribus non contineri, sed cum ea limitatione, quam adjunxit, nempe ut veritatem explicitam de substantia fidei, vel necessario et evidenter ex tali deducta, aut in expressa sententia Patrum contenta, quae aliter intelligi nullo modo posset; ac proinde ut supra notavimus,ex ipso dicit argumenta ad oppositum, ostenso fundamento necessario et certo conclusionis, esse facilis solutionis, prout ipse doctissime solvit, supposita definitione seu declaratione Ecclesiae, quae hanc veritatem characteris determinate proponit.
Non ergo incaute locutus est, neque veritatem characteris, ut dixit Soto, tenuiter asseruit, neque in dubium revocavit, sed firmissimo fundamento asseruit contra negantes, licet modum discurrendi et probandi aliorum non probavit, tanquam necessarium et cogentem, quia neque in aliquibus recte fundatum, neque in reliquis cogentem negantes,ac proinde recurrit ad Ecclesiae auctoritatem, non per modum opinionis toleratae, aut humanae, aliquid asserentis, sed declarantis veritatem fidei, quae declaratio ex dist. 25. tertii quoest, unica, responsione ad 2. in fine, supponit revelationem per doctrinam traditam ac proinde quae continetur in Scriptura et Patribus secundum traditionem ; quod perinde de veritate characteris asserendum est ex principiis ejus praedicto loco, et in quoestione prima prologi, et 1. dist. ii. quoest, i. responsione ad 2. argumentum Groecorum, quod est tale, nempe Spiritum sanctum procedere a Filio, non esse scriptum in Evangelio , ergo, etc. Cujus responsionem, quia perinde confutat haereticos hujus temporis, qui negant hanc veritatem characteris, visum est ad propositum integram transcribere, et quia Doctoris sensum in quaestione praesenti, optime declarat.
Ad rationem illam de Evangelio dico, inquit, quod Christum descendisse ad inferna, non docetur in Evangelio, et
tamen tenendum est sicut articulus fidei, quia ponitur in symbolo Apostolorum ; ita multa alia de Sacramentis Ecclesiae non sunt expressa in Evangelio, et tamen Ecclesia tenet illa esse tradita certitudinaliter ab Apostolis, et periculosum esset errare circa illa, quoe non tantum ab Apostolis descendunt per scripta, sed etiam per consuetudinem universalis Ecclesioe tenenda sunt. Nec Christus in Evangelio docuit omnia pertinentia ad dispensationem Sacreamntorum; dixit enim discipulis suis in Joanne: Adhuc habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo, cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Multa igitur docuit eos Spiritus sanctus, quoe non sunt scripta in Evangelio, et illa multa quoedam per Scripturam, quoedam per consuetudinem tradiderunt. Similiter diversa Symbola diversis temporibus sunt edita, contra diversas hoereses de novo orientes, quia quando insurgebat nova hoeresis, necessarium erat declarare veritatem, contra quam erat illa hoeresis, quoe veritas etsi prius erat de fide, non tamen erat prius tantum declarata, sicut tunc contra errorem illorum, qui eam negabant, etc. Haec Doctor, quae recte proposito accommodantur, et est doctrina universalis et Catholica. Ipse ergo reducens veritatem characteris ad Ecclesiae definitionem et auctoritatem, supponit esse revelatam, ac proinde contineri in Scriptura aut traditione, quam Ecclesia semper conservavit per omnes aetates, et potissimum per Doctores et Patres. Ex quibus habetur scopus Doctoris, et resolutio hujus quaestionis, quae in duobus consistit: Primum est certum et necessarium fundamentum hujus veritatis haberi ex determinatione Ecclesioe, quae est manifesta. Secundum est veritatem ipsam fuisse revelatam, ac
proinde contineri in Scriptura et Patribus, licet non manifeste, ut ex his solis, seclusa Ecclesiae definitione et deelaratione, sit manifesta et omnino certa, quamvis revelata, donec proposita ut talis, fuit manifeste ab Ecclesia ; et huc spectant argumenta Doctoris pro opinione opposita.
Unde, ut supra diximus ex ipso, dicit aliquam auctoritatem esse necessariam, ut ex ea probetur necessitas characteris ne frustra asseratur. Et subdit auctoritates Sanctorum multas non esse expressas, quae aliter non possunt interpretari, quo sensu auctoritates Augustini, quae magis ad propositum faciunt, dicit non esse concludentes, scilicet necessario quoad sensum determinatum, ex quo sequeretur conclusio tenenda pro certo et de fide, quam certitudinem omnino intendit Doctor; nam investigat eam ex creditis, cum sit veritas supernaturalis, vel ex iis quae necessario ex creditis sequantur, et discurrit ex Scriptura et Patribus ad hunc finem: elicita enim ex fide, seu ex creditis, ad eumdem habitum spectant per ipsum in 3. dist. 35. quoest, unica, unde in praesenti utrumque refert ad substantiam fidei, quae ex Scriptura aut Patribus, aut definitione expressa Ecclesiae habetur, requirit tamen auctoritatem modo dicto expressam. Unde in 1. dist. 16. quoest. 1. g Ad tertium forsan diceret aliquis, responsione ad tertium, quod est tale : Consequentioe Sanctorum et Doctorum supponenda sunt esse necessarioe, etc. Ad tertium, inquit, forsitan diceret aliquis, quod proecise propter rationem solubitem, a quocumque fiat, non est tenendum aliquid esse de substantia fidei, nec forsan propter conclusionem talis rationis, quatenus proecise est per illam conclusa, sic arguens se exponeret morti, nec aliquis secundum rectam rationem se deberet exponere ;
oportet igitur habere majorem auctoritatem, ad hoc, ut aliquid teneatur esse de fide, quam quod Sanctus aliquis sic arguat ; soepe enim quis arguit, quod omnino non asserit, licet illud quod Sanctus authenticatus ab Ecclesia, quantum ad doctrinam asserit esse tenendum, sit certum, tamen auctoritates dubioe possunt exponi, etc.
Si ergo Doctor veritatem fidei ex fundamento certo investigat, non est quod a Soto aut Waldensi, vel aliis reprehendatur, quasi vim abstulerit traditioni, aut Scripturae, aut testimoniis Patrum ad probandum hanc veritatem, quod omnino falsum est. Haec enim ab aliis allata non negat habere suam efficaciam, sed ulterius progreditur, ut ultimum fundamentum et necessarium investigaret, quo veritas haec necessario sit credenda, tanquam de substantia fidei, quod non attigerunt antiquiores Theologi, qui ex sententiis non necessario concludentihus procedunt, aut etiam male applicatis.
Quiquid sit de intento Patrum, aut veritate contenta, aut certe dubiis sententiis peto in aliis veritatibus circa hoc ipsum mysterium an omnia a principio fuerint ita manifesta ut haereticum esset ea negare ? Quid de Cypriano dicemus existimante non fuisse Baptismum validum ab haereticis collatum, aut extra Ecclesiam ; certum tamen est hanc veritatem fuisse ex traditione Apostolica magis notam, quam imprimi characterem per Baptismum, ut superius cum Doctore dictum est, quoest. 7. non omnino tamen Scriptura, aut traditio habet vim obligandi. donec accedat interpretatio Ecclesiae, ut patet ex multis definitionibus ab Ecclesia, prout necessitas et casus occurrit interpretandi, propositis. Inter ipsas traditiones Apostolicas, aliquae pertinent ad exercitium auctoritatis ; aliae vero ex divina ordinatione et revelatione statutae sunt, inter quas Ecclesia Spiritu sancto illuminata discernit.
Futilis etiam est illa eorum impugnatio objecta, quod in cap. Majores, de Baptismo, res tum non sit recens inventa, sed memoria hominum antiquior. Urgeant haec contra haereticos, nihil enim ad nos spectant, ut patet ex dictis. Verba etiam Gabrielis, tanquam a Doctore dicta profert Sotus, quasi asseruerit non esse tutum, propter auctoritatem Ecclesiae negare characterem, hoc nullibi Doctor ; determinat enim rem hanc tanquam de fide certam, nec ergo recte assequuntur mentem Doctoris, nec recte allegant. Haec interim sufficiant pro declaratione quaestionis, et sententia vera Doctoris, in quibus primarium scopum et tractatum ipsius quaestionis comprehendimus: superest ut reliqua suo ordine perstringamus.