Quoniam. Hic ostenditur quid eis annuntietur, scilicet virtus christi, secundum quod loquitur in persona christi orantis. Aliquando enim non vult quis preces exaudire, quando scilicet ipsum pro quo petitur, non vult videre, vel quando non vult videre rogantem; aliquando etsi vult videre rogantem, non tamen vult exaudire petitionem: et hoc excludit quantum ad primum, cum dicit, non sprevit, quasi negligendo, neque despexit deprecationem pauperis, idest humilitatem ejus qui non habet spem in temporalibus, idest christi. Secundum ostendit: nec avertit faciem suam a me; quasi non acceptando me: Psal. 68: ne avertas faciem tuam a puero tuo etc.. Tertium cum dicit, et cum clamarem ad eum exaudivit me; quia judex admisit quod petii pro me et pro meis: joan. 16: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis: jonae 2: clamavi, et exaudisti vocem meam. Et nota quod ante passionem tria dicit se fuisse passum. Dicit enim fuisse abjectum, ego sum vermis etc.. Derelictum, quare me dereliquisti? item dicit se non exauditum, clamabo per diem et non exaudies: et quare? quia tunc dicebat, verba delictorum, idest pertinentia ad infirmitatem carnis secundum quam potius temporalia quaeruntur; nunc autem quia per resurrectionem ad hoc genus adduxit humanam naturam ut quaereret spiritualia, dicit contrarium. Quia supra dixit, ego sum vermis etc. Hic dicit, non sprevit me etc.. Supra dixit, dereliquisti me, hic dicit, neque avertit faciem suam a me. Supra dixit, clamabo per diem, hic dicit, dum clamarem ad eum, exaudivit me.