CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De laudibus justitiae generalis.
Haec autem justitia generalis sola inter virtutes virtus perfecta est. Sola enim ad bene operandum perfectum facit hominem : sed. non est perfecta in his quae simpliciter accipiuntur ad alterum non relata. Propria enim quae communia esse non possunt, non respicit lex : et in his non est homo perfectus, nisi ad seipsum. Est autem homo non tantum homo per naturam, sed etiam animal conjugale et civile : propter hoc virtute quae perficit eum. in seipso, perfectus non est, sed virtute quae perficit ipsum in quantum civilis est. Divinius enim, est civile bonum quam oeconomicum, et divinius est oeconomicum quam proprium. Perfecta autem vilius ad divinissimum perficit bonum, quia ab illo contrahit perfectionis rationem. Per hoc autem quod perfecta est, multoties et multis videtur praeclarissima esse virtutum. Claret enim in bono secundum se ad minus per opera in ordinatione domus et per adjutorium concivis quod impendit, et claret in domo reipublicae per ordinationem legis : propter quod et praeclarissimi viri qui etiam ad immortales deos translati sunt, sicut in.Politicis dicit Aristoteles, in justitia generali claruerunt.
Ex hoc iterum ulterius sequitur, quod admirabilissima sit, et quod neque hesperus neque lucifer matutinus ita sit ad- mirabilis in claritate sicut justitia. Admirabile enim est altum, quod multa ambit et illuminat: et hoc non invenitur nisi in bono justitiae generalis : propter quod ortus ejus, ortum significat perfectum luminis in republica quod est lumen felicitatis, sicut ortus luciferi ortum significat solis, et occasus ejus occasum significat luminis felicitatis : nec occidit nisi felicitas occumbat, sicut hesperus occumbit post occasum solis. Propter quod etiam proverbium quod Euripides primo et Theonguides post eum induxit de justitia generali, dicere consuevimus. Est autem Istud: " Malo bene honestus paucis cum pecuniis habitare, quam ditari injuste pecunias possidens. " Non enim bene honestus est, qui se et sua ad rempublicam non refert : honor enim in altero est : et inhoneste ditatur, qui in contributione ad rempublicam pertinentem, minus damni eligens condigne non tribuit ut privata passione suas divitias non minuat.
Ex. hoc autem ulterius accipitur, quod justitia generalis cum quodam modo omnis virtus est, eo quod in ipsa omnis virtutis opus est debito legis informatum. Propter quod Michael Ephesius dicit, quod " justitia generalis perficitur ex omnium virtutum congregatione. " Congregationem autem dico non eam quae est in uno subjecto, sicut est homo vel anima, sed eam. quae est in una forma justitiae generalis quae forma legalis communicatio est, quae etiam forma participata ab aliis virtutibus quodam modo omnes facit esse species istius vel supposita speciebus subjecta. Sicut igitur et omnis virtus est, et perfecta maxime virtus in eo quod perfectae virtutis in opere usus est. Perfecta autem ideo est, quia qui habet ipsam ut habitum non tantum ad seipsum, sed etiam ad alterum quemlibet potest uti virtute secundum opus. Multi enim in propriis quidem virtute uti possunt et habent facultatem. In his autem quae ad alterum sunt, uti virtute non possunt. Et hoc signum est, quod propria plus honorant, et ad alterum nocive se
habent, communia ad privata referentes : per quod fit signum improbae libidinis ad proprium bonum : et propter hoc optime videtur habere illud dictum Biantis qui fuit unus de septem sapientibus Apollinis, et dixit, quoniam principatus virum ostendit : vir enim in natura hominis perfectum quid significat. Non enim vir sexu dicitur tantum., sed ab animi strenuitate et perfectione : propter quod Aristoteles ad Alexandrum regem dixisse refertur:
Indue mente virum,Macedo puer,arma capesse.
Principatus autem nomen officii publici est quia in publicis sive communibus viri perfectio secundum veritatem consideratur. Princeps enim in eo quod princeps, ad alterum et in communicatione reipublicae habet officium.
Ex hoc iterum ulterius elicitur, quod justitia alienum bonum esse videtur : hoc enim alii debitum : et hoc habet sola inter omnes virtutes. Hoc autem ideo est, quod justitia ad alterum est, et generaliter alii conferentia operatur. Operatur enim conferentia vel principi rempublicam diligenti, vel operatur conferentia ipsi communitati in qua respublica statum habet.
Pessimus igitur quidem est, qui et ad seipsum et ad amicum concivem malitia utitur : si tamen usus est et non abusus. Optimus autem est ille, qui non ad seip- sum tantum virtute utitur, sed ad alium secundum ordinem reipublicae conjunctum sibi. Hoc enim opus difficillimum est et optimum : propter quod et optimus est qui illo uti potest.
Ex hoc iterum ulterius elicitur, quod haec justitia generalis non quaedam pars virtutis est, sed tota virtus. Diximus enim quoniam considerato in justo perfectum posse confert ad operandum, et quaelibet aliarum virtutum etiam specialis justitia pars potentialis est ipsius. Generalis autem totum virtutis est potestativum. Et injustitia huic contraria quae perfectionis tantae est privativa, non est pars quaedam malitiae, sed tota malitia, si malitia completa sit secundum omnia quae ad communitatem referri possunt. Hoc enim modo et non alio malitia justitiae quae tota virtus est, contrariatur. Quid autem differt virtus et justitia haec, quam ad omnem et totam perfectam virtutem esse diximus, ex his quae dicta sunt, facile manifestum est. Est enim quidem virtuti eadem secundum subjectum et materiam circa quam virtus est. Esse autem quod specificae formae est actus, non est idem. Justitia enim est virtus in esse ad alterum per legis ordinationem ordinata. Simpliciter autem et absolute virtus est, secundum quod in passionibus privatis et operationibus est talis habitus secundum se consideratus qui qualem facit habentem et opus ejus tale reddit. Haec igitur sex sunt privilegia justitiae generalis.