In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Atrium autem, " id est, peccatores, a quod est foris templum, " id est, extra Ecclesiam merito, qui per atrium signantur, quia atrium adhaeret Ecclesiae, et tamen extra est : sic mali Christiani adhaerent per fidem, et tamen per peccatum extra manent. Item, atrium terra sancta est, et tamen ponuntur ibi cadavera : sic isti per baptismum sanctificati, et tamen peccatis pleni.
" Atrium autem, quod est foris templum, ejice foras. " Haymo : Quomodo potest foras ejici, quod interius non est ? Responsio. Hoc genus locutionis tale est, quale illud Psalmistae, Psal. lxviii, 29 : Deleantur de libro viventium, id est, non scribantur in eo. Ita etiam hic.
"Atrium ejice foras, " id est, noli computare intus. Vel, " Ejice foras, " id est, praedicaejiciendosforas et damnandos. Vel, " Ejice foras. " Glossa, excommu- nicando ostende esse foras. Haec ejectio signata est in ejectione ancillae . Ad Galat. IV, 30 : Ejice ancillam et filium ejus.
" Et ne metiaris illud. " Nota : Dicit eum ratione significati, non significantis. Quasi diceret : Subtrahe eis beneficium praedicationis omnino, sicut dicit Glossa.
" Quoniam datam est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. "
Hic redditur causa.
Et dicuntur tria. Primo, quod reprobi qui sunt in Ecclesia sociabuntur gentibus in ultimis temporibus. Secundo, quod tum eis opprimunt Ecclesiam quadraginta duobus mensibus, ibi, " Et civitatem sanctam. " Tertio promittitur Ecclesiae ad consolationem, duorum Prophetarum testimonium sive adventus, ibi, v. 3 : " Et dabo duobus testibus. "