MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum scientiae quadriviales fuerint in 11 Virgine ?
Post haec quaeritur de scientiis quadrivialibus, utrum fuerunt in beatissima
Virgine ?
Et videtur, quod non :
1. Quidquid enim est plenum gratia, nihil habet impertinens ad gratiam : beatissima Virgo fuit plena gratia, et scientiae quadriviales sunt impertinentes ad gratiam: ergo beatissima Virgo non habuit scientiam quadrivialem.
2. Item, Nullus sanctorum laudatur de hujusmodi scientiis.
3. Item, Hieronymus cum studuisset in Cicerone, et in raptu cujus conditionis esset requireretur, respondit: " Christianus : " et dictum est ei: " Non es Christianus, sed Ciceronianus. "
4. Item, Sancti hujusmodi scientias appellant curiosas.
5. Item, Philosophus dicit, quod in mathematicis non est bonum : quia neque motus, neque operatio.
6. Item, Ibi nihil est utilitatis, neque delectatio : quia de talibus cogitatio est mentis perfectae ad creaturas inclinatio, et consequenter delectationis quae est in Deo interruptio et diminutio.
Ex his igitur videtur, quod beatissima Virgo non scivit mathematicas scientias.
Sed contra :
1. Ipsa luit perfectissima secundum affectum : ergo et secundum intellectum : Sed dilexit omnia diligibilia : ergo cognovit omnia cognoscibilia.
2. Item, Bonum additum bono, facit ipsum magis bonum, ut supra.
3. Item, Dicitur de Abraham, quod sciverit hujusmodi scientias, et per eas ditatus est: ergo beatissima Virgo eas scire debuit, cui bonum non defuit quod in aliis fuit
QUAESTIO GV.
Utrum sciverit Musicam ?
Post haec quaeritur specialiter de musica.
Et videtur, quod in beatissima Virgine fuerit ejus cognitio.
1. Nam tam in veteri lege quam in nova fuerunt cantores et usus cantus ad cultum Dei : cantus autem recte scitur per musicam : ergo ad cultum Dei pertinet scientia musi- cae : ergo fuit in beatissima Virgine. 2. Item, Quidquid perfectissimo auditui fuit delectabilius ad audiendum, illud maxime harmonicum fuit : sed auditus
Filii Dei nobilissimus auditus fuit, vox matris sibi ad audiendum delectabilissima : ergo summe harmonica : ergo beatissima Virgo effectum musicae habuit in summo .''