IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Variae acceptiones characteris, ac ejus definitio secundum Theologos et proprietates consequentes.
Hic (a) intelligendum est, quod quaestio an est nihil manifestum praesupponit, nisi quod dicitur per nomen, sicut patet ex quaestione de definitione Sacramenti in communi dist. 1. Primo ergo supponetur significatum hujus nominis character, secundum quod hic est quaestio de eo. Secundo, inquiretur de principali, an aliquid tale sit in anima per susceptionem Baptismi.
De primo transferendo verbum ex verbo, character significat idem quod figura; et sic accipitur ad Hebr. 1. ubi nos habemus, figura substantioe, ponitur character in Graeco. Et hoc modo dicimus characteres, figuras quibus litterae scribuntur: et hoc modo dicimus characteres in incantationibus et hujusmodi, quasdam figuras protractas ; et hoc modo accipitur in Apocalyps. character bestiae, figura in fronte, vel in manu, quae significat ipsam pertinere ad familiam bestiae. Generalius autem accipitur c haracter pro signo ; et hoc modo Baptismus potest dici character, quia signum quoddam est. Forma etiam verborum in Sacramento aliquo potest dici character, sicut Magister loquitur de charactere dist. ista, ut dictum est quaestione praecedenti.
Sed his omnibus praetermissis de charactere, ut loquimur in proposito, Theologi concipiunt communiter per characterem quoddam spirituale impressum a Deo suscipienti Sacramentum non iterabile. Ex ista ratione nominis sequuntur aliquae proprietates characteris, quarum duae sunt communes sibi, et cuilibet formae, scilicet quod est forma assimilativa alii habenti, et quod est forma distinctiva a non habente. Et aliae speciales, quarum una est, quod est signum rememorativum Sacramenti suscepti: alia, quod est signum conformativum Christo, cujus Sacramentum suscipitur, et etiam obligatorium ei, eo modo quo suscipiens Sacramentum obligatur per ejus susceptionem.
Ex ista etiam ratione nominis patet, quod character non est gratia, nec virtus aliqua infusa, puta fides, spes, charitas, quia tales virtutes non semper imprimuntur suscipienti Sacramentum non iterabile, utpote ficto suscipienti ordinem vel confirmationem; character autem semper imprimitur. Hoc etiam apparet ex quadam alia conditione, quam communiter loquentes attribuunt characteri, scilicet quod est indelebilis: virtutes autem istae sunt delebiles, ut patet de peccante mortaliter, in quo non remanent istae virtutes.