REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Ad primam instantiam, non putat improbabile quod in Angelis essent virtutes morales, si in puris naturalibus creati essent, quia possent habere plures electiones de recte agibili in alio. lia Major hic quaest. 6. Salas I. 2. tract. 12. d. 2. seet. 5. Verius tamen est oppositum, quia non habent difficultatem in recte eligendo, sicut nostra voluntas ob conjunctionem ad appetitum. Hoc secundum est magis secundum mentem Doct. in Oxon. hic et 2. dist. 3. quaest. 10. num. 18. Vide Scholium in Oxon. hic num. 16.
Item, arguitur contra conclusionem : Ibi ponenda est virtus, quae semper est perfectio hominis, ut homo, in quo ponenda est pro omni statu ; sed hujusmodi non est appetitus sensitivus, quia in statu innocentiae non fuit necessaria virtus in ea, quia fuit obediens rationi, ad quod sufficiebat justitia originalis ; ergo voluntas erit objectum, in quo virtus pro omni statu est ponenda.
Sed contra hoc arguitur: Nam si electio voluntatis, ubi consequitur dictamen rationis rectae, possit per hoc aggenerare habitum virtutis moralis ad delectabiliter eligere rectum circa passiones hujusmodi, ergo posset Angelus in se aggenerare virtutes morales, et frequenter bene eligere circa passiones, cum voluntas ejus potest conformiter eligere rationi rectae, circumscripto appetitu sensitivo. Quia si hoc potest voluntas in nobis, ut praeest appetitui sensitivo, et hoc tam circa passiones, tam suas quam alterius, igitur accidit voluntati quod conjungitur appetitui sensitivo et passionibus, inquantum est subjectum virtutis moralis.
Item, tunc qui non haberet passiones, posset in se generare virtutes morales, et ego possem generare virtutem in me ex passionibus tuis.
Ad primum dicitur, quod conclusio est vera. Et similiter ad secundum, quod passio alterius imprimere potest delectationem, et intellectus potest ostendere voluntati, et ita potest habere actum circa illam delectationem, sicut in seipsa, quia potest eligere oppositum bonum, et sic reprimere passionem sic ostensam ; unde passiones sunt in voluntate, sicut objecta ostensa ab intellectu.
Contra, in Deo non sunt virtutes morales, quia non habet passiones domandas.
Dico quod eo modo quo virtutes sunt necessariae propter passiones edomandas, non sunt in Deo, nec in Angelis, sunt tamen in eis virtutes morales modo supradicto.
Posset dici aliter ad istam rationem, si non placeat hoc tenere, quod quia virtus est circa bonum et difficile, difficultas autem recte eiiciendi secundum rationem provenit ex parte appetitus sensitivi, cujus passionibus aliquo modo condelectatur voluntas naturaliter, et ideo est difficultas in eliciendo contrarium secundum rectam rationem. Sic autem non est in Angelo, qui non est passionatus, et ideo virtutes tales non ponuntur nisi in voluntate, ut habet conjunctionem ad appetitum sensitivum, saltem quando generatur.
Posset autem aliter dici, quod potest distingui volitio duplex, scilicet volitio efficax, qua quis vult finaliter exequi in effectum id quod vult. Alio modo sumitur volitio remissa, vel simpliciter, quomodo potest etiam aliquis velle illud, quod sibi est impossibile, quia afficitur ad hoc, licet hoc videat esse impossibile sibi. Hoc enim modo aliquis potest velle aliquid, quod est impossibile in se, ut consequatur, licet hoc videat esse impossibile sibi. Isto modo forte appetiit Angelus inordinate beatitudinem, non quia prius crederet se posse sine gratia illud consequi, quia sic esset error ante peccatum.
Sed forte absolute volendo immoderate appetiit, sicut dictum est in secundo libro . Et primum istorum dicitura Philosopho esse eligere, secundum velle, prout dicit quod voluntas est impossibilium, electio autem non.
Isto modo primo Philosophus dicit quod virtus moralis est habitus electivus secundum voluntatem efficacem,in cujus potestate est sequi moderationem passionum. Non autem secundum voluntatem simplicem ejus, qui potest velle passiones moderandas, non autem exequi, et sic virtus non est habitus electivus nisi voluntatis, in cujus potestate est secundum imperium ejus ipsas moderari.
Ad argumenta pro alia opinione patet responsio in objectis contra ea.