Titus. Quia dominus dixerat: appropinquavit regnum dei, videntes illum in ierusalem ascendentem, putabant ideo ascendere ut regnum dei inchoaret. Consummata ergo parabola, in qua errorem praedictum correxit, et ostenso quod nondum insidiantem sibi mortem devicerat, procedebat ad passionem, ascendens hierosolymam; unde dicitur et his dictis, praecedebat ascendens ierusalem. Beda. Ostendens etiam de eiusdem civitatis eventu parabolam fuisse praemissam, quae et ipsum erat occisura, et hostili clade peritura.
Sequitur et factum est, cum appropinquasset ad bethphage et bethaniam, ad montem qui vocatur oliveti, misit duos discipulos suos. Bethphage erat locus sacerdotum in monte oliveti; bethania quoque civitas, sive villula, ex latere montis eiusdem, quasi stadiis quindecim a ierusalem.
Chrysostomus. Et quidem in exordiis indifferenter se dominus ingerebat Iudaeis; sed ubi sufficienter edidit suae potestatis experimentum, auctoritate multa singula quaeque pertractat. Multa igitur fiunt miracula. Praedixit quoniam invenietis pullum indomitum; et hoc est quod subditur dicens: ite in castellum quod contra vos est; quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit. Praedicit etiam quod nemo prohibebit, sed cum audierint, silebunt; unde sequitur solvite illum, et adducite.
Si quis vos interrogaverit: quare solvitis? sic dicetis ei: quia dominus operam eius desiderat. Titus. In hoc autem divinam fore vocationem patuit: non enim potest aliquis resistere deo quae sua sunt evocanti. Discipuli autem iussi ducere pullum, non refutaverunt hoc officium ut parvum, sed abierunt ut adducerent eum; unde sequitur abierunt autem qui iussi erant, et invenerunt, sicut dixit, pullum stantem. Basilius. Sic quoque docet nos et infima opera plurimo cum affectu et studio aggredi, scientes quod quicquid intuitu dei fit, non est parvum, sed dignum in regno caelorum. Titus. Obmutescunt autem ob excellentiam fortis virtutis, nequeuntes resistere salvatoris eloquiis, qui ligaverunt asinum; sequitur enim solventibus autem illis, dixerunt domini eius ad illos: quid solvitis pullum? at illi dixerunt: quia dominus eum necessarium habet.
Maiestativum enim nomen est dominus: rex enim erat venturus in conspectu multitudinis. Augustinus de cons. Evang..
Nec moveat quod matthaeus asinam et pullum dicit, ceteri autem de asina tacent: ubi enim utrumque factum potest intelligi, nulla repugnantia est, nec si alius alia commemoraret; quanto minus ubi alius unum, et alius utrumque? Glossa.
Nec solum discipuli obsecuti sunt christo in pullo alieno, sed etiam in propriis vestimentis, quae partim asino imposuerunt, partim sternebant in via; unde sequitur et duxerunt illum ad iesum, et iacientes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt iesum. Exeunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. Beda.
Iuxta alios evangelistas, non discipuli tantum, sed etiam plurimi de turba vestimenta sternebant in via.
Ambrosius in Lucam. Mystice autem dominus venit ad montem oliveti, ut novellas oleas in sublimi veritate plantaret; et fortasse ipse mons christus est: quis enim alius tales fructus ferret olearum spiritu sancto fecundarum? beda.
Pulchre autem civitates positae in monte oliveti referuntur, hoc est in ipso domino, qui unctionem spiritualium charismatum scientiae pietatisque luce refovet.
Origenes. Bethania autem interpretatur domus obedientiae; bethphage vero domus maxillarum, sacerdotalis quidam locus: maxillae enim sacerdotibus dabantur, sicut in lege praecipitur: illuc vero ubi obedientia, et ubi locus sacerdotibus mancipatur, mittit salvator discipulos suos, ut solvant asinae pullum. Ambrosius. In castello enim erant, et erat ligatus pullus cum asina, nec poterat solvi nisi iussu domini. Solvit eum manus apostolica. Talis actus, talis vita, talis gratia. Esto talis, ut ligatos possis solvere. In asina quidem matthaeus evangelista quasi matrem figuravit erroris; hic autem in pullo generalitatem populi gentilis expressit. Et bene in quo nemo sedit, quia nullus ante quam christus nationum populos vocavit ad ecclesiam. Alligatus autem perfidiae vinculis tenebatur, iniquo addictus domino erroris famulatu; sed dominatum vindicare sibi non poterat, quem dominum fecerat non natura, sed culpa; et ideo cum dominus dicitur, unus agnoscitur. Misera servitus cui vagum ius est: plures enim habet dominos qui unum non habet. Alieni alligant ut possideant; iste solvit, ut teneat: vehementiora enim dona novit esse quam vincula. Origenes. Multi ergo erant domini huius pulli, antequam salvator eum haberet necessarium; postquam vero ille coepit esse dominus, plures esse domini cessaverunt: nemo enim potest deo servire et mammonae. Quando malitiae servimus, multis sumus passionibus vitiisque subiecti. Necessarium autem habet dominus pullum, quia cupit nos solvi vinculis peccatorum. Origenes super ioannem.
Ego autem opinor non frustra castellum esse hunc locum, ubi stabat asina ligata et pullus: quasi castellum enim respectu totius orbis caelestis tota terra despicitur absque adiectione alterius nominis nuncupatum. Ambrosius. Nec illud est otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad Cornelium, Paulus ad reliquos: et ideo non personas destinavit, sed numerus definivit. Tamen si quis est qui personas exigat, potest aestimare de Philippo, quem spiritus sanctus misit in gazam, quando candacis reginae baptizavit eunuchum. Theophylactus.
Vel duo missi hoc innuunt, quod ad introductionem gentilis populi et subiectionem eius ad christum, duos faciunt gradus prophetae et apostoli.
Ducunt autem eum a quodam castello, ut innotescat nobis quod hic populus rusticanus erat et indoctus. Ambrosius. Illi ergo directi cum solverent pullum, non suis verbis sunt usi, sed dixerunt sicut dixerat illis iesus; ut agnoscas quod non suo sermone, sed verbo dei, nec proprio, sed christi nomine fidem populis infudere gentilibus: atque adversariae potestates, quae sibi nationum obsequia vindicabant, mandato cessere divino. Origenes in Lucam. Deinde mittunt discipuli vestes suas super asinam, et sedere faciunt salvatorem, dum assumunt sermonem dei, et imponunt eum super animas audientium. Vestibus exuuntur, et substernunt eas in via: quia vestimenta apostolorum, opera eorum bona sunt. Et revera solutus a discipulis asinus, et portans iesum incedit super vestimenta apostolorum, quando doctrinam eorum imitatur et vitam. Quis nostrum ita beatus est ut sedeat super illum iesus? Ambrosius.
Non enim mundi dominum gestari super dorsum asinae delectavit: sed ut latente mysterio in secretis animarum interiore consessu, mysticus rector insideret, regens mentis vestigia, lasciviam carnis infrenans, sermo eius habena est, stimulus est.