Chrysostomus in Matth..
Quia superius vehementer sermonem adversus scandalizantes proposuit, undique eos terrens, ne rursus hi quibus scandala inferuntur, sic fiant resupini ut totum contemnentes, in aliud vitium incidant, scilicet negligentiae; ac per omnia sibi parci volentes, in elationem incidant; hic dominus eos comprimit, et redargutionem fieri iubet, dicens si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Augustinus de verb.
Dom.. Admonet nos quidem dominus noster non negligere invicem peccata nostra, non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Debemus enim amando corripere, non nocendi aviditate, sed studio corrigendi. Si neglexeris, peior eo factus es. Ille iniuriam faciendo, gravi seipsum vulnere percussit; tu vulnus fratris contemnis: peior es tacendo, quam ille conviciando. Augustinus de CIV. Dei. Plerumque enim a malis docendis et admonendis, aliquando etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur; vel cum laboris piget, vel cum eorum inimicitias devitamus, ne impediant et noceant in istis temporalibus rebus, sive quas adipisci adhuc nostra cupiditas appetit, sive quas adhuc amittere formidat infirmitas. Si autem propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquiritur, vel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et piam erudiendos impediant alios infirmos, aut premant atque avertant a fide; non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis.
Longe autem graviorem habent causam ecclesiarum praepositi qui in ecclesiis constituti sunt ut non parcant obiurgando peccata: nec ideo tamen ab huiuscemodi culpa penitus alienus est qui, licet praepositus non sit, in eis tamen quibus vitae huius necessitate coniungitur, multa monenda vel arguenda novit et negligit: devitans eorum offensiones propter illa quibus in hac vita non indebite utitur, sed plusquam debuit delectatur. Chrysostomus in Matth.. Considerandum autem, quod quandoque dominus eum qui contristavit, ad eum qui contristatus est ducit, sicut cum dicit: si recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, vade reconciliari fratri tuo. Quandoque autem eum qui iniusta passus est, iubet dimittere proximo; sicut ibi: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hic autem alium excogitat modum: eum enim qui contristatus est, ducit ad eum qui contristavit; et ideo dicit si peccaverit in te frater tuus: quia enim ille qui iniusta fecit, non facile veniret ad excusationem, verecundatus, hunc qui passus est ad illum trahit; et non simpliciter, sed ut corrigat quod factum est; unde dicit vade et corripe eum. Rabanus. Non passim iubet peccanti dimittere, sed audienti, idest obedienti et poenitentiam agenti: ne vel difficilis sit venia, vel remissa indulgentia.
Chrysostomus in Matth..
Non autem dicit: accusa, neque: increpa, neque: vindictas expete; sed argue, idest, rememora sibi peccatum, dic ei quae ab eo passus es. Ipse enim ira et verecundia detinetur, ebrius factus quasi gravi somno.
Unde oportet te, qui sanus es, ad illum qui aegrotat abire. Hieronymus. Sciendum tamen, quod si peccaverit in vos frater vester, et in qualibet causa vos laeserit, dimittendi habetis potestatem, immo necessitatem: quia praecipitur ut debitoribus nostris debita dimittamus: propter quod et hic dicitur si peccaverit in te frater tuus. Si autem in deum quis peccaverit, non est nostri arbitrii. Nos e contrario, in dei iniuria benigni sumus, in nostris contumeliis exercemus odia. Chrysostomus in Matth.. Ideo autem praecipit arguere ei qui passus est iniuriam, et non alii; quia ille qui fecit iniuriam, ab eo mansuetius sustinet; et maxime cum solus eum corripiat. Cum enim qui vindictam expetere debebat, hic salutis videtur diligentiam habere, maxime hoc eum potest propitium facere. Augustinus de verb.
Dom.. Quando ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis, nam gloriosum est iniuriam oblivisci; sed obliviscere iniuriam tuam, non vulnus fratris tui: ergo corripe inter te et ipsum solum, studens correctionis, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum et quem vis facere correctiorem, facis peiorem.
Hieronymus. Corripiendus est enim seorsum frater, ne si semel pudorem atque verecundiam amiserit, permaneat in peccato.
Augustinus de verb. Dom..
Apostolus autem dicit: peccantem coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. Aliquando ergo scias corripiendum esse fratrem inter te et fratrem solum, aliquando autem coram omnibus. Quid autem ante facere debeamus, intendite et videte. Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? quia in te peccavit? quid est: in te peccavit? tu scis quia peccavit: quia enim secretum fuit quando in te peccavit, secretum quaere cum corrigis quae peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus arguere, non es corrector, sed proditor. Peccavit ergo in te frater tuus; sed si tu solus nosti, tunc vere in te solum peccavit: nam si multis audientibus tibi fecit iniuriam, et in illos peccavit, quos testes suae iniquitatis effecit. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus: ipsa corripienda sunt secretius quae peccantur secretius.
Distribuite tempora, et concordate Scripturas.
Quare autem proximum corrigis? quia tu doles quod peccaverit in te? absit.
Si autem amore tui id facis, nihil facis; si amore illius facis, optime facis. Denique in ipsis verbis attende cuius amore id facere debeas: utrum tui, an illius: sequitur enim si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Ergo propter illum fac, ut lucreris illum. Agnosce, quia in hominem peccando periisti: nam si non perieras, quomodo te lucratus est? nemo ergo contemnat quando peccat in fratrem. Chrysostomus in Matth.. In quo etiam demonstratur quod inimicitia damnum est commune; et propter hoc non dixit quod ille lucratus est seipsum, sed quod tu lucratus es eum: ex quo ostendit quoniam et tu et ille damnum passi eratis ex discordia.
Hieronymus. Per salutem enim alterius nobis quoque acquiritur salus.
Chrysostomus in Matth..
Quid autem facere debeas si non persuadeatur, subditur si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos. Quanto enim inverecundior fuerit et pertinacior, tanto magis nos ad medicinam studere oportet, non ad iram et odium. Etenim medicus cum viderit morbum non remitti, non desistit, sed tunc magis praeparatur ad curandum. Vide qualiter non vindictae gratia haec correptio fit, sed emendationis: et propter hoc non confestim iubet duos accipere, sed quando ipse corrigi non voluerit; neque tunc ad eum mittit multitudinem, sed unum vel duos; et ad hoc legis testimonium inducit, dicens ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; quasi dicat: habes iam testimonium quia totum fecisti quod tuum erat.
Hieronymus. Vel intelligendum est hoc modo: si te audire noluerit, adhibeatur unus frater tantum: quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius: vel corrigendi studio, ut scilicet vel admonitione aut pudore corrigatur; vel conveniendi sub testibus.
Glossa. Vel si dixerit, non esse peccatum, ut probent illud esse peccatum.
Hieronymus. Porro si nec illos audire voluerit, tunc multis dicendum est, ut detestationi eum habeant; ut qui non potuit pudore salvari, salvetur opprobriis: unde sequitur quod si non audierit eos, dic ecclesiae. Chrysostomus in Matth..
Idest his qui ecclesiae praesident.
Glossa. Vel dic toti ecclesiae, ut maiorem erubescentiam patiatur. Post haec omnia sequitur excommunicatio, quae fieri debet per os ecclesiae, idest per sacerdotem; quo excommunicante, tota ecclesia cum eo operatur: unde sequitur si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Augustinus de verb. Dom.. Idest, noli illum iam deputare in numero fratrum tuorum; nec sic tamen salus eius negligenda est: nam et ipsos ethnicos, idest gentiles et Paganos, in numero quidem fratrum non deputamus, sed tamen eorum salutem semper inquirimus. Chrysostomus in Matth..
Nihil tamen tale praecipit dominus observandum in his qui extra ecclesiam sunt, quale praecipit hic de fratribus corripiendis. Sed de exterioribus dicit: si quis percusserit te in una maxilla, praebe ei et aliam; quod et Paulus dicit: quid mihi est de his qui foris sunt, iudicare? fratres autem et arguere et avertere iubet. Hieronymus.
Quod autem dicit sicut ethnicus et publicanus, ostenditur maioris esse detestationis qui sub nomine fidelis agit opera infidelium, quam hi qui aperte gentiles sunt. Publicani enim vocantur qui saeculi sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes et fraudes, ac furta scelerata atque periuria.
Origenes in Matth.. Videamus autem ne forte sententia haec, non de quocumque peccato posita sit: quid enim si aliquis peccaverit aliquod peccatorum quae sunt ad mortem: puta masculorum concubitor factus, adulter, homicida, aut mollis: numquid talem rationis est arguere solum ad solum? et, si audierit, statim eum dicere lucrifactum: et non prius expulerit eum de ecclesia, nisi postquam coram testibus argutus, et ab ecclesia, perstiterit in actu priori? alius autem respiciens ad immensam misericordiam christi, dicet quoniam cum verba christi nullam faciant differentiam peccatorum, contra christi misericordiam faciunt qui haec ad minima tantum peccata pertinere distinguunt. Alius contra, caute ipsa verba considerans, non de omni peccato haec dicta defendet: quoniam qui grandia illa peccata facit, non est frater, sed nominatur frater; cum quo, secundum apostolum, non oportet nec cibum sumere.
Sicut autem negligentibus peccandi occasionem dant qui ad omne peccatum hoc pertinere exponunt, sic e contra qui docet in minimis et non mortiferis peccatis peccantem post argutionem testium vel ecclesiae, fieri oportere sicut ethnicum et publicanum, aliquid crudelitatis videtur inducere.
Utrum enim omnino pereat, pronuntiare non possumus. Primum, quia qui ter argutus non obedivit, potest in quarto obedire; deinde, quia aliquando non secundum opera hominis redditur ei, sed amplius quam peccavit, quod expedit in hoc mundo; demum quia non dixit solum sit sicut ethnicus et publicanus; sed sit tibi. Qui ergo in peccato levi correctus ter, non se emendat, nos quidem debemus eum habere sicut ethnicum et publicanum, abstinentes ab eo, ut confundatur.
An autem etiam a deo quasi publicanus et ethnicus iudicetur, non est nostrum pronuntiare, sed est in iudicio dei.