De plenitudine sapientiae christi.
Oportet autem consequenter dicere de plenitudine sapientiae christi. Ubi primo considerandum occurrit, quod, cum in christo sint duae naturae, divina scilicet et humana, quidquid ad utramque naturam pertinet, necesse est quod geminetur in christo, ut supra dictum est.
Sapientia autem et divinae naturae convenit et humanae. Dicitur enim de deo iob IX, 4: sapiens corde est, et fortis robore. Sed etiam homines interdum Scriptura sapientes appellat seu secundum sapientiam mundanam, secundum illud ier.
IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua; sive secundum sapientiam divinam, secundum illud Matth. XXIII, 34: ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et Scribas.
Ergo oportet confiteri duas esse in christo sapientias secundum duas naturas, sapientiam scilicet increatam, quae ei competit secundum quod est deus, et sapientiam creatam, quae ei competit secundum quod est homo. Et secundum quidem quod deus est et verbum dei, est genita sapientia patris, secundum illud I ad cor.
I, 24: christum dei virtutem et dei sapientiam.
Nihil enim est aliud verbum interius uniuscuiusque intelligentis nisi conceptio sapientiae eius. Et quia verbum dei supra diximus esse perfectum et unitum, necesse est quod dei verbum sit perfecta conceptio sapientiae dei patris, ut scilicet quidquid in sapientia dei patris continetur per modum ingeniti, totum in verbo contineatur per modum geniti et concepti. Et inde est quod dicitur, quod in ipso, scilicet christo, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
Hominis autem christi est duplex cognitio.
Una quidem deiformis, secundum quod deum per essentiam videt, et alia videt in deo, sicut et ipse deus intelligendo seipsum, intelligit omnia alia, per quam visionem et ipse deus beatus est, et omnis creatura rationalis perfecte deo fruens. Quia igitur christum dicimus esse humanae salutis auctorem, necesse est dicere, quod talis cognitio sic animae christi conveniat ut decet auctorem. Principium autem et immobile esse oportet, et virtute praestantissimum. Conveniens igitur fuit ut illa dei visio in qua beatitudo hominum et salus aeterna consistit, excellentius prae ceteris christo conveniat, et tanquam immobili principio.
Haec autem differentia invenitur mobilium ad immobilia, quod mobilia propriam perfectionem non a principio habent, inquantum mobilia sunt, sed eam per successionem temporis assequuntur; immobilia vero, inquantum huiusmodi, semper obtinent suas perfectiones ex quo esse incipiunt.
Conveniens igitur fuit christum humanae salutis auctorem ab ipso suae incarnationis principio plenam dei visionem possedisse, non autem per temporis successionem pervenisse ad ipsam, ut sancti alii perveniunt.
Conveniens etiam fuit ut prae ceteris creaturis illa anima divina visione beatificaretur quae deo propinquius coniungebatur, in qua quidem visione gradus attenditur secundum quod aliqui aliis clarius deum vident, qui est omnium rerum causa.
Quanto autem aliqua causa plenius cognoscitur, tanto in ipsa plures eius effectus perspici possunt. Non enim magis cognoscitur causa, nisi virtus eius plenius cognoscatur, cuius virtutis cognitio sine cognitione effectuum esse non potest: nam quantitas virtutis secundum effectus mensurari solet. Et inde est quod eorum qui essentiam dei vident, aliqui plures effectus vel rationes divinorum operum in ipso deo inspiciunt, quam alii qui minus clare vident: et secundum hoc inferiores Angeli a superioribus instruuntur, ut supra iam diximus. Anima igitur christi summam perfectionem divinae visionis obtinens inter creaturas ceteras, omnia divina opera et rationes ipsorum, quaecumque sunt, erunt vel fuerunt, in ipso deo plene intuetur, ut non solum homines, sed etiam supremos Angelorum illuminet, et ideo apostolus dicit ad Coloss. II, 3, quod in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae dei absconditi: et ad hebr.
IV, 13, quod omnia nuda et aperta sunt oculis eius.
Non tamen anima christi ad comprehensionem divinitatis pertingere potest.
Nam, ut supra dictum est, illud cognoscendo comprehenditur quod tantum cognoscitur quantum cognoscibile est. Unumquodque enim cognoscibile est inquantum est ens et verum, esse autem divinum est infinitum, similiter et veritas eius. Infinite igitur deus cognoscibilis est.
Nulla autem creatura infinite cognoscere potest, etsi infinitum sit quod cognoscit.
Nulla igitur creatura deum videndo comprehendere potest. Est autem anima christi creatura, et quidquid in christo ad humanam naturam tantum pertinet, creatum est, alioquin non erit in christo alia natura humanitatis a natura divinitatis, quae sola increata est. Hypostasis autem dei verbi sive persona increata est, quae una est in duabus naturis: ratione cuius christum non dicimus creaturam, loquendo simpliciter, quia nomine christi importatur hypostasis, dicimus tamen animam christi vel corpus christi esse creaturam.
Anima igitur christi deum non comprehendit, sed christus deum comprehendit sua sapientia increata, secundum quem modum dominus dicit Matth. XI, 27: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, de comprehensionis eius notitia loquens.
Est autem considerandum, quod eiusdem rationis est comprehendere essentiam alicuius rei, et virtutem ipsius: unumquodque enim potest agere inquantum est ens actu. Si igitur anima christi essentiam divinitatis comprehendere non valet, ut ostensum est, impossibile est ut divinam virtutem comprehendat.
Comprehenderet autem, si cognosceret quidquid deus facere potest, et quibus rationibus effectus producere possit.
Hoc autem est impossibile. Non igitur anima christi cognoscit quidquid deus facere potest, vel quibus rationibus possit operari.
Sed quia christus etiam secundum quod homo, omni creaturae a deo patre praepositus est, conveniens est ut omnium quae a deo qualitercumque facta sunt, in ipsius divinae essentiae visione plenam cognitionem percipiat: et secundum hoc anima christi omnisciens dicitur, quia plenam notitiam habet omnium quae sunt, erunt, vel fuerunt. Aliarum vero creaturarum deum videntium quaedam plenius et quaedam minus plene praedictorum effectuum in ipsa dei visione cognitionem percipiunt.
Praeter hanc autem rerum cognitionem, qua res ab intellectu creato cognoscuntur ipsius divinae essentiae visione, sunt alii modi cognitionis, quibus a creaturis habetur rerum cognitio. Nam Angeli praeter cognitionem matutinam, qua res in verbo cognoscunt, habent cognitionem vespertinam, qua cognoscunt res in propriis naturis. Huiusmodi autem cognitio aliter competit hominibus secundum naturam suam, atque aliter Angelis. Nam homines secundum naturae ordinem intelligibilem rerum veritatem a sensibus colligunt, ut dionysius dicit, ita scilicet quod species intelligibiles in eorum intellectibus actione intellectus agentis a phantasmatibus abstrahuntur; Angeli vero per influxum divini luminis rerum scientiam acquirunt, ut scilicet sicut a deo res in esse prodeunt, ita etiam in intellectu angelico a deo rerum rationes sive similitudines imprimantur.
In utrisque autem, tam hominibus quam Angelis, supra rerum cognitionem quae competit eis secundum naturam, invenitur quaedam supernaturalis cognitio mysteriorum divinorum, de quibus et Angeli illuminantur ab Angelis, et homines etiam de his prophetica revelatione instruuntur.
Et quia nulla perfectio creaturis exhibita, animae christi, quae est creaturarum excellentissima, deneganda est, convenienter praeter cognitionem qua dei essentiam videt et omnia in ipsa, triplex alia cognitio est ei attribuenda.
Una quidem experimentalis, sicut aliis hominibus, inquantum aliqua per sensus cognovit, ut competit humanae naturae.
Alia vero divinitus infusa, ad cognoscenda omnia illa ad quae naturalis cognitio hominis se extendit vel extendere potest.
Conveniens enim fuit ut humana natura a dei verbo assumpta in nullo a perfectione deficeret, utpote per quam tota humana natura restauranda esset. Est autem imperfectum omne quod in potentia existit antequam reducatur in actum. Intellectus autem humanus est in potentia ad intelligibilia quae naturaliter homo intelligere potest. Omnium igitur horum scientiam divinitus anima christi per species influxas accepit, per hoc quod tota potentia intellectus humani fuit reducta ad actum.
Sed quia christus secundum humanam naturam non solum fuit reparator naturae, sed et gratiae propagator, affuit ei etiam tertia cognitio, qua plenissime cognovit quidquid ad mysteria gratiae potest pertinere, quae naturalem hominis cognitionem excedunt, sed cognoscuntur ab hominibus per donum sapientiae, vel per spiritum prophetiae. Nam ad huiusmodi cognoscenda est in potentia intellectus humanus, licet ab altiori agente reducatur in actum. Nam ad naturalia cognoscenda reducitur in actum per lumen intellectus agentis; horum autem cognitionem consequitur per lumen divinum.
Patet igitur ex praedictis, quod anima christi summum cognitionis gradum inter ceteras creaturas obtinuit quantum ad dei visionem, qua dei essentia videtur, et alia in ipsa; etiam similiter quantum ad cognitionem mysteriorum gratiae, nec non quantum ad cognitionem naturalium scibilium: unde in nulla harum trium cognitionum christus proficere potuit. Sed manifestum est quod res sensibiles per temporis successionem magis ac magis sensibus corporis experiendo cognovit, et ideo solum quantum ad cognitionem experimentalem christus potuit proficere, secundum illud Luc. II, 52: puer proficiebat sapientia et aetate: quamvis posset et hoc aliter intelligi, ut profectus sapientiae christi dicatur non quo ipse fit sapientior, sed quo sapientia proficiebat in aliis, quia scilicet per eius sapientiam magis ac magis instruebantur. Quod dispensative factum est, ut se aliis hominibus conformem ostenderet, ne si in puerili aetate perfectam sapientiam demonstrasset, incarnationis mysterium phantasticum videretur.