DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XVI.
Terebinthus,
Et terebinthus, de qua dicitur, Eccli. XXIV, 22 : Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, ei rami mei honoris et gratiae. Terebinthus arbor brevis est et medicinalis. Et dicitur quasi quercus nigra. Hujus arboris resina carissima est, et optima, et nascitur in Syria majori, flores habens raceniosos sicut olivae et folia depressa, emittens animalia, id est, culices, de cujus cortice resina abundanter emanat. In Macedonia vero brevis est arbor ista, sed fructuosa. Sunt autem duae terebinthi, mascula et foemina.
Mascula infructuosa : foeminae duae sunt genera, altera fructum rubeum habet lentis magnitudine, altera habet fructum pallidum fabae magnitudine et odore jucando. Valet autem terebinthus contra morbum aurium.
Dicit ergo sapientia : Quasi terebinthus extendi ramos meos, aucloritates, distinctiones, et sententias Scripturae., multiplici intelligentia et expositione. Daniel. XII, 4 : Plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. Purgat etiam sapientia malum aurium quod est inobedientia.
Et rami mei honoris ei gratiae collativi in praesenti et futuro : vel quia sapientia Dei amatores suos honorabiliores reddit et gratiosos.
Aliter et subtilius : Ego sapientia vel ego Christus extendi in sanctis ramos praedicationis. Rami praedicationis Apostoli, per quos doctrina longe diffusa est. Matth. xxviii, 19 : Euntes, docete omnes gentes, etc. Ramos, id est, Apostolos diflundentes verbum Dei. Ab his ramis exierant folia, id est, verba medicinalia, et flores confortantes visum spiritualem , id. est, intellectum, et fructus reficiens affectum. Et comparatur doctrina Apostolorum foliis medicinalibus in quantum sunt ad vitiorum expulsionem, floribus in quantum ad conversorum confirmationem, fructibus in quantum .ad eorum sustentationem. Per Apostolos enim fluvius paradisi divisus est in quatuor capita, id est, Scriptura irrigans paradisum., id est, Ecclesiam. Per ipsos egressus est fons de domo Domini, id est, Ecclesia. Joel, III, 18 : Irrigauit torrentem spinarum, id est, peccatores. Per ipsos
factus est patens fons domui David .
Extendi per universum orbem quasi, id. est, sicut terebinthus. Sicut dicit Glossa, duae sunt terebinthi, mascula et foemina. Mascula, id est, illi qui de se praesumunt, non facit fructum : sed foemina, id est, humiles. Et Dominus qui superbis resistit et humilibus dat gratiam , fecit fractum per humiles. 1 ad Corinth. I, 28 : Contemptibilia mundi elegit Deus, etc.
Et rami mei, id est, Apostoli, sunt honoris, dum per ministerium suum populum mundant, et sic honorabiles reddunt, et gratiae, dum. ipsum populum virtutibus ornant, Honor hominis est, quod factus est ad imaginem et similitudinem Dei : et tunc est homo honorabilis, quando servat in se Dei. imaginem et similitudinem ad quam creatus est : et hoc doce erunt Apostoli. Ideo de ipsis dicitur, Abdiae, v, 21 : Et ascendent salvatores, etc, mundando a peccatis : et erit Domino regnum, scilicet per gratiam. Vel, rami , id est, Apostoli sunt honoris per honestatem conversationis, et gratiae per miraculorum operationem. De conversatione, Isa. lx, 8 : Qui sunt isti qui ut nubes volant ? De operatione miraculorum, Matth. x, 1 : Dedit illis potestatem, etc. Act. IV, 33 : Virtute magna, id est, operibus miraculorum, reddebant Apostoli testimonium resurrectionis.
Christus terebinthus. Quia terebinthus arbor parva, et signat Christi humilitatem, qui est arbor vitae, et parvulus factus est pro nobis : ut non apponat ultra magnificare se homo super terram, ut dicit beatus Bernardus.
Genus quercus, quae est arbor fructificans porcis, et Christus principaliter in passione fructificavit peccatoribus. pro quibus mortuus est. Unde, I Petri, iii,
18 : Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, etc. Semel, ut nos semel, id est, perfecte moriamur peccatis, non ea reiterando. Mortuus est pro peccatis nostris tollendis, abluendis, medicandis, destruendis, etc. Justus pro injustis, ut justos ad justitiam provocaret, ut nos offerret Deo Patri : mortificatus quidem carne, ut sicut membrum sive corpus mortuum non potest facere opus carnale : sic et mortui sumus ad opera carnalia. Vivificatus autem spiritu, ut sicut Spiritus transfert vitam in omnibus membris, sic et nos vivamus operando, et ponendo omnia membra nostra in servitium ejus.
Optimam distillat resinam. Optima resina quae fluxit de hac terebintho, sanguis et aqua, sudor et lacrymae. Bene optima : quia sola aqua illa mundum potuit abluere, solus ille sanguis Dei similitudinem in anima refrigerare, solus ille sudor languidos curare, solae illae lacrymae peccata diluere.
Folia ejus et odor fugant serpentes. Folia Christi verba ejus crucifixi. Odor ejus opinio vel memoria ipsius. Unde dicit auctoritas : " Crucifixi memoria crucifigit vitia. " Serpentes vitia sunt quae mordent et venenant, et tollunt ei vitam duplicem gratiae et gloriae. Sapient. XVI, passim ad sensum : " In memoria sermonum tuorum serpentes exterminabantur, et velociter sanabantur. " Vel, serpentes daemones, quorum totum studium est animas venenare. Item, serpentes pravi motus a serpendo. Unde, Gen. III, 14, dictum est serpenti : Pectore et ventre repes, id est, cogitatione et delectatione.
Arbor humilis, contemptibilis et horrida. Unde, Isa. liii, 2 : Vidimus eum, et non erat adspectus. Et loquitur de tempore passionis. Purgavit etiam obedientia Christi quam Patri exhibuit in passione, inobedientiam Adae. Unde, Apostolus, ad Romanos, v, 19 : Sicutper inobedientiam unius, etc. Extendit etiam Christus ramos, id est, sententias Scripturae, quando post passionem aperuit discipulis sensum, ut intelligerent Scripturas .
Sequitur : Extendi ramos meos, idest, brachia in cruce. Sicut enim in ramis crescit fructus, sic fructus nostrae redemptionis in brachiis Salvatoris. Et rami mei, id est, brachia extensa, sunt honoris et gratiae collativi: quia major honor non potuit excogitari, quam quod pro amore vilis vermiculi moreretur Ilex gloriae et Dominus majestatis. Et gratiae : quia non. potuit homo tantum beneficium promereri, sed de sola et mera gratia potuit sic salvari. Unde auctoritas : " Passio Domini est opus sine exemplo, gratia sine merito, charitas sine modo. " Et quanto majus fuit pretium quod pro nobis datum est, tanto magis conqueritur ille qui ideo tanti emit, ut solus possideret, si pretium quod pro nobis dedit, se per peccata nostra viderit amisisse. Unde conqueritur de quibusdam dicens : Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae , quam posui pro eis.
Item, Terebinthus arbor parva et humilis et nascitur in Damasco Syriae. Syria interpretatur sublimis, et signat superbiam. Damascus saccus sanguineus. In sanguine designatur peccatum, in sacco nostrae carnis miseria qua induti sumus tamquam lugubri cilicio, ut sic in hoc exsilio ad luctum temporaneum provocemur. Sicut ergo terebinthus de Damasco nascitur et de Syria, arbor humilis et medicinalis : sic beata Virgo de peccatoribus nata est sancta, et humilis ex superbis, et ex se producit Filium ad nostrorum medicinam dolorum.
Maria dicitur terebinthus : quia arbor parva. Et signat haec parvitas humilitatem ejus. Assigno, de humilitate ejus, et assigma quomodo ipsa arbor vitae
in medio paradisi, id est, Ecclesiae.
Genus quercus : quia ipsa fructificavit principaliter peccatoribus. Unde de fructu, id est, Filio ejus dicitur, I Petri. III, 18 : Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, ut supra.
Sudat resinam optimam, id est, Christum, qui est medicina languentium animarum. Nota sudat : quia sicut sudor exit de carne, ipsa carne manente integra, sic natus est de ejus carne integra rnanente Filius Dei. Et sicut sudor medicinalis est carni humanae, sic Filius caro factus est medicina carnis et animae nostrae. Unde appellatur fluvius I)ioryx , quod interpretatur medicamentum generationis.
Folia ejus et odor, id est, nominis ejus invocatio et virtutum suarum opinio sive imitatio, fugant a seruis suis serpentes vitiorum. Vel, folia ejus, id est, orationes, quando pro servis suis orat Filium. Unde, Apocal. XII, 16 : Adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, quia partum mulieris nitebatur draco devorare. Vel, odor trium principalium virtutum, scilicet virginitatis, paupertatis, et humilitatis, tres illos serpentes, de quibus legitur, Deuter. viii, 15. (Quaere supra titulo, quod Maria vilis.)
Humilis, contemptibilis, et horrida. Talis apparuit Maria in Filii passione. Expandi vel extendi ramos meos, id est, exempla operum ad obumbrandum peccatoribus et refrigerandum contra incentiva vitiorum, et maxime contra aestum libidinis. In Tamis crescit fructus, et ex imitatione exemplorum ejus fructus nostrae redemptionis et salutis. Et rami mei, id est, virtutes vel exempla, honoris et gratiae collativi, et gratiae hic, honoris in saecula saeculorum. Quia de partu Virginis et virtutibus ejus totus honor mundi, et gratia data est toti mundo.
Item, In, ramis crescit fructus. Duo rami principales, id est, duae privilegiatae virtutes beatae Virginis sunt virginitas et humilitas : merito enim humilitatis placuit Altissimo, merito virginitatis quam ipsa prima vovit, meruit habere et factus est Christus in ea Filius virginitatis : et in his duobus crevit fructus vitae Christus. Dicit ergo : Rami mei honoris et gratiae, honoris quantum ad humilitatem, quia quae prius fuit humilis ancilla, modo adoratur sublimis regina : gratiae quantum ad virginitatem quae proprie est donum gratiae. Sapient, viii, 21 : Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus dei.
Odor ejus fugat serpentes vitiorum : et serpentes, id est, daemones fugantur a foliis ejus, id est, per verba ejus, quando scilicet orat pro peccatoribus, et etiam recordationem nominis ejus illis qui currunt per viam mandatorum Dei in odorem illius. Unde beatus Bernadus : " Non sic timent, etc. " (Quaere supra, causa vigesima quinta.)
Valet contra malum aurium. Quia obedientia Mariae quando respondit : Ecce ancilla Domini , purgavit inobedientiam Hevae, qua consensit diabolo promittenti : Eritis sicut dii .
Item, Per hoc quod. Maria se comparat terebintho, dat nobis orandi formam. Terebinthus arbor brevis et fructuosa hic est oratio, quae si sit brevis in verbis, saepe magis erit utilis. Unde, Matth. VI, 7 : Orantes, nolite multum loqui, sicut ethnici. Folia autem densa, ut frequens sit oratio. Foemina non mascula facit fructum : quia illa oratio fructuosa est, quae nascitur ex cognitione propriae infirmitatis. Beata Virgo ramos suae orationis de fonte pietatis procedentis ad nos extendit, dum exemplo ejus breviter, humiliter, et fiducialiter orare docet. Breviter cum dixit: Vinum non habent . Humiliter : quia non dixit : Fili, da eis vinum : sed contenta fuit narrare necessitatem aliorum, judicio ejus totum relinquens. Fiducialiter, cum dixit ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. Haec tria similiter docuit, Luc. I, 38 : Fiat mihi , etc. Fiat, ecce brevitas, Sed prius dixit : Ecce ancilla Domini, ecce humilitas. Fiducialiter, secundum verbum tuum.
Et rami mei, etc. Rami miserationis ejus honoris sunt, quia invenit gratiam impetrandi : et gratiae, quia nullam patitur repulsam. III Regum, ii, 20 : Pete, mater mea, Esther, v, 3 : Quae est petitio tua, etc. ?
Moraliter : Ego quasi terebinthus extendi ramos meos.
Vir justus terebinthus. Quia arbor fructifera. Assigna unde ejus fructus, scilicet ex terra, et ex impinguatione, quae fuerunt utilitas passionis, ubi plantata est, assigna.
Parva per humilitatem, assigna de humilitate justi.
Genus quercus. Quercus in bono sensu optima ad aedificandum : quia durabilis per perseverantiam, et non potest vermolliri. Quaedam enim sunt, ut fagus, quae de facili vermollescunt. Hi sunt luxuriosi, de quibus nascitur tinea, quae eos corrumpit, et comedit omnem virilitatem ipsis ignorantibus. Unde : Inflammatum est cor meum, etc, usque, nescivi . Tale lignum non est .idoneum aedificio Domini. Unde de Ephraim dicitur, Osee, VII, 9 : Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit. Item, quercus in bono sensu, ut pro posse suo fructificent verbo, exemplo, consilio, doctrina, oratione, porcis, id est, peccatoribus. Porcus luxuriosus, dic quomodo , Item, multi inveniuntur fructificantes porcis, id est, daemonibus multum afferentes glandis et saginae, id est, sterilium ope- rum, quae nec sunt cibus Angeli, nec hominis, sed daemonum tantum, sicut dicit Hieronymus.
Humilis et contemptibilis et horrida quantum ad praesentem statum : excelsa, pretiosa, et delectabilis quantum ad futurum.
Debet sudare resinam. Sudor provenit ex labore.
Resina medicinalis paenitentia, quae medetur corporibus et animabus. Optima resina voluntaria paenitentia. Vel, resina terebinthi, quae est optima lacryma pro desiderio supernorum. Unde, Effudi in me animam meam . Item, Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo . Dicitur enim, quod lacryma terebinthi valet ad conficiendum pretiosum unguentum, quod disjuncta conjungit, conjuncta consolidat, consolidata conservat. Sic facit paenitentia. Conjungit te Deo, a quo disjuntus eras per peccatum. Unde, Isa. LIX, 2 : Iniquitates vestrae diviserunt inter vos ei Deum vestrum. Te conjunctum ei et reconciliatum consolidat in bono, conso liciatum et confirmatum facit perseverare in bono.
Debet foliis verborum et odore exemplorum fugare serpentes vitiorum ab aliis : sed multi verbis et consiliis inducunt hos serpentes, qui scilicet seducunt simplices animas, et odore vel potius faetore exemplorum provocant alios ad peccandum. Odor mortis aliis in mortem, quorum dies praetereunt sicut naves poma portantes . Assigna.
Debet extendere ramos, id est, opera sursum, dextrorsum, etc, ut sint rami honoris ei gratiae, ut quaerat in operibus suis honorem Deo, et gratiam sibi et proximo, et gratis conferat beneficia, scilicet sine spe retributionis, et omnes virtutes suas attribuat gratiae ejus, dicens, Isa. XXVI, 12 : Omnia opera nostra
operatus es nobis. Et hic est honor debitus virtutum largitori.
Hucusque dictum est de arboribus de quibus legitur, Eccli, xxiv, 17 et seq. Nunc videndum est de aliis bonas proprietates haben.ti.buS, quibus debeant designare Mariam.