In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et ne metiaris illud, quoniam datum est, " scilicet, atrium, id est, mali Christiani, " gentibus, " scilicet, in societatem peccatorum, et mortuorum. Psal. cv, 35 : Commixti sunt inter gentes.
" Et civitatem sanctam, " id est, Ecclesiam. Psal. cxxxvi, 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
" Calcabunt, " id est, oppriment, licet non comminuant. Haymo : " Sicut si lex tanto magis eliminatur, quanto magis calcatur : sic sancta Ecclesia ex persecutione perfidorum robustior redditur et luculentior. "
"Mensibus quadraginta duobus, " id est, tribus annis, et dimidio : tantum enim regnabit Antichristus. Et sicut populus Israel quadragesima mansione pervenit in terram promissionis , et tamen ab adversariis sustinuit multa, id est, mala in praecedentibus mansionibus :
sic Ecclesia perveniet ad terram viventium post persecutiones quas sustinebit diebus illis.
Aliter: Per numerum istum signatur totum tempus vitae praesentis : et hoc propter sex aetates mundi, et septem dies quibus omne tempus volvitur. Sexies septem quadraginta duo faciunt. Et dicuntur menses propter defectum vitae praesentis, quae tota est in defectu. Unde per quadraginta duos menses signatur omne tempus quo impii Ecclesiam calcant sive conculcant, et bonos persequuntur, quod significatum fuit in persecutione Esau contra Jacob , et Cain contra Abel, et Saul contra David, et Judaeorum contra Christum.
" Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta. "
Hic est tertia pars istius partis : in qua ad consolationem Ecclesiae promittitur adventus duorum Prophetarum, ne terreret audita saevitia pravorum.
Et dividitur haec pars in quatuor. in prima, agitur de eorum praedicatione, et praedicationis commendatione. in secunda, de eorum potestate, ibi, v. 6 : " Hi habent potestatem. " in tertia, de eorum morte et passione, ibi, v. 7 : " Et cum finierint testimonium. " in quarta, de eorum gloria et resurrectione, ibi, v. 11 : " Et post tres dies. "
In prima parte tangitur eorum praedicatio. Secundo, quaedam quibus commendatur illa praedicatio, ibidem, " Amicti saccis. "
In prima tanguntur tria. Primo, praemium testium, ibi, " Et dabo duobus testibus. " Secundo, injuncti officii exercitium, ibi, " Et prophetabunt. " Tertio, tempus exercendi officium, ibi, " Diebus mille, etc. "