CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ostenso proposito. Hic Doctor intendit probare infinitatem primi effectivi, ex hoc quod distincte intelligit omnia intelligibilia, et dicit plura in ista littera, ex quibus infert propositum. Primum est ibi: Intelligibilia sunt infinita, et hoc actu in intellectu omnia intelligente. Hanc propositionem probat parum infra ibi: Antecedens sic.
(b) Quaecumque sunt infinita in potentia, etc. Hic vult probare, quod infinita intelligibilia actu sunt in intellectu divino, et probatio stat in hoc, quia intellectus creatus potest successive infinita intelligere, accipiendo unum post aliud, puta si generatio individuorum in infinitum continuaretur, et intellectus creatus in infinitum duraret,posset infinita individua successive intelligere, et sic in tali intellectu non essent simul actu omnia intelligibilia, nec actu simul omnia intellecta, sed bene in intellectu divino sunt actu infinita intelligibilia simul, et etiam infinita intellecta, quae tamen successive sunt in intellectu creato.
(c) Secundum est ibi : Consequentiam primi enlhymemalis sic probo. Infert ergo Doctor quod intelligere primi effectivi ex quo est actu infinitorum intelligibilium sit infinitae perfectionis, et hoc est quod dicit in ista littera.
Nota tamen quod quando dicit quod infinita intelligibilia sunt actu in intellectu divino, puta infiniti homines vel infiniti lapides, hoc non debet intelligi quod sint ibi intelligibilia ex natura rei, quia sola essentia divina est sic intelligibilis ab intellectu divino, quoniam intelligibile proprie ex natura rei semper praecedit actum intelligendi, quia tale pertinet ad memoriam quae est productiva actus. Sunt enim omnia intelligibilia creata actu intelligibilia per actum intellectus divini, quod enim lapis dicatur esse intelligibilis, hoc habet ab actu intellectus divini, quia ante illum actum nullum esse habet, nec simpliciter, nec secundum quid, nec possibile, ut diffuse patet a Doctore in 1. d. 3. q. 4. d. 35. 36. dist. 43. et in 2. d. 1. in quolib. 14. et diffusius quaest. 15. et sic quia omnia intelligibilia actu intellectus divini simul producuntur in esse tali, et quia illa sunt infinita, ut dixi supra, sequitur quod infinita intelligibilia actu sunt in intellectu divino, et actu sunt cognita. Ut vero ista intelligibilia comparantur ad intellectum creatum sunt ibi intelligibilia ex natura rei, cum praecedant actum intellectus creati, et possunt pertinere ad memoriam productivam verbi sive intellectionis perfectae, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. quaest. 2. et 27. dist. et in quolib. q. 15 et in 2. dist. 3. in materia de cognitione Angelorum. Item in hoc quod dicit Doctor quod intellectus divinus actu intelligit infinita, licet multi credentes sequi viam Aristotelis dicant primum effectivum nihil intelligere extra se, tamen Doctor pro nunc supponit quod perfectissime intelligat omnia intelligibilia, et aliqualiter probat in prologo in illa quaestione : An Theologia sit de omnibus entibus. Sed diffuse hoc patet in primo dist. 3. quaest. 4. dist. 15. et 30. et 39. in 2. dist. 1. quaest. 1. et in quolib.
Istis praesuppositis, patet quod intellectio primi effectivi est formaliter infinita, et arguo sic : Continens virtualiter vel eminenter infinitas perfectiones, est formaliter infinitum, sed intellectio primi effectivi ut est infinitorum intelligibilium, continet eminenter infinitas inlellectiones; patet, quia quodlibet intelligibile natum est intelligi propria intellectione ab intellectu creato, et illa dicit perfectionem cum sit entitas absoluta de Praedicamento
Qualitatis, ut patet subtiliter a (Doctore quaest. 13. quodlib.
Circa hoc tamen occurrit difficultas, quia tunc videtur sequi quod visio animae Christi, quae simul potest esse infinitorum objectorum, ut patet a Doctore in 3. dist. 14. quaest. 2. possit esse formaliter infinita. Dico quod hoc non sequitur, quia non necessario ex perfectione sua esset objectorum secundariorum, posset enim esse visio unius objecti tantum et non alterius, sed visio divina ex perfectione sua est necessario sui et aliorum, et sic respondet Doctor in 3. ubi supra.
Sed ista responsio videtur contradicere probationi, quia probat intelligere primi esse infinitum ; in tertio enim dicit quod ex perfectione sua necessario est aliorum, et per consequens infinitorum, et hic dicit quod ideo est infinitae perfectionis, quia est infinitorum objectorum.
Dico, quod non est contradictio aliqua si recte intelligatur. Nam quando dicit in tertio, quod ex perfectione talis actus, de necessitate est aliorum objectorum, sic debet intelligi quod ille actus etiam per possibile vel impossibile, circumscripte omni alio intelligibili a se, nullam imperfectionem includit, imo summam perfectionem, cum intelligere primi, quod est optimum ens, sit penitus idem cum ipso primo ; et ex tali perfectione sequitur quod sit omnium intelligibilium, ita quod si darentur aliqua intelligibilia et non esset illorum, ad ipsum concomitaretur aliqua imperfectio, ut patebit in primo dist. 39. Hic vero probat perfectionem primi intelligere tantum a posteriori, sicut etiam probatur perfectio primi effectivi sic : Infinita producibilia possunt simul produci a primo effectivo ; ergo est infinitae perfectionis. Sic similiter infinita intelligibilia simul actu sunt intellecta per intelligere primi ; ergo illud est infinitum.
Si dicatur quod haec probatio videtur a priori, quia per causam: tum quia actus intelligendi specificatur ab objecto, ut patet a Doctore in primo, d. 3. quaest. 7. tum etiam quia objectum concurrit active ad intellectionem, ut patet a Scoto in prolog. q. 1. et ult. et dist. 3. q. 7. et alibi saepe.
Dico breviter, quod hoc verum est de objecto ex natura rei, pertinente ad memoriam quod est motivum intellectus: sed hujusmodi intelligibilia respectu intellectus divini, non sunt objecta ex natura rei, nec per consequens possunt movere intellectum divinum. Sola enim essentia divina movet intellectum divinum (loquendo de motione tantum extensiva, quia non proprie movet) ad cognitionem sui et aliorum, ut clare patet ex Doctore in prologo quaest, penult. dist. 20 primi. Secundo dubiiatur, quia non videtur sequi quod si intelligere primi est infinitorum objectorum: ergo est infinitae perfectionis. Sicut etiam secundum multos non sequitur, primum effectivum ut causa aequivoca simul virtualiter continet infinitos homines: ergo est infinitae perfectionis? non sequitur, ut dixi supra. Oporteret ergo hic probare quod intelli: gere primi virtualiter continet vel eminenter infinitas intellectiones, quarum quaelibet specialem includit perfectionem in intelligere primi, et hoc non potest esse nisi illae intellectiones specie distinguantur. Nam si tantum numero, videtur sequi quod si intelligere primi sit perfectum ut octo et perfecte sit unius hominis, ita videtur quod etiam infinitorum hominum, patet, quia intellectio, puta Francisci, nata est esse ut quatuor, et similiter Joannis ut quatuor, et sic de aliis: non sic quando specie distinguuntur, quia una necessario est perfectior alia. Respondeo pariformiter ad dicta superius, quod major perfectio requiritur in aliqua intellectione, quae ex natura sua aeque distincte et aeque perfecte simul est duorum objectorum solo numero differentium, sicut est unius tantum, et si infinitorum aeque perfecte, erit infinitae perfectionis: quamvis ergo unum intelligere quod potest esse plurium objectorum non aeque perfecte sicut unius tantum, non requirat necessario majorem perfectionem, non tamen sic est quando ita bene et ita perfecte, et ita distincte est plurium sicut unius tantum ; in proposito autem intelligere primi aeque bene et aeque perfecte, et aeque distincte est infinitorum intelligibilium solo numero differentium sicut unius tantum: ergo.
Dico secundo, quod non haberem pro inconvenienti quod intelligere primi sit actu infinitorum objectorum specie differentium, etiam sustinendo viam naturalium, quia in numeris est processus in infinitum, et quilibet numerus specie distinguitur ab alio numero ; et cum infiniti numeri sint successive intelligibiles ab intellectu creato, infinitae erunt species numerorum actu intelligibiles, imo actu intellectae ab intellectu divino. Sed hoc differatur usque ad dist. 39. hujus primi. Vide tamen quae exposui in secundo Metaph. Doctoris, scilicet quomodo intelligitur quod non possunt esse infinitae species, nec simul, nec successive, quia in infinitum, perfectior esset formaliter infinita, et an hoc intelligatur de speciebus numerorum.
(d) Consimiliter etiam de ipsa ratione intelligendi, etc. Hic Doctor intendit probare, quod etiam ratio intelligendi respectu intellectus divini sit formaliter infinita. Sed primo declaro quid sit ratio intelligendi, eodem modo potest declarari ratio intelligendi, sicut declaratum est de ratione formali subjecti. Quando hic dicit : Ratio formalis intelligendi debet sic accipi, videlicet pro ratione formali objecti intelligibilis, sicut dicimus, homo est objectum intelligibile. Si quaeratur, quae est ratio formalis constituendi ipsum in tali esse? oportebit dicere, quod erit quidditas propria: ratio ergo formalis intelligendi est ratio formalis objecti intelligibilis, et hoc potest dupliciter intelligi conformiter ad objectum. Primo dicitur ratio formalis repraesentativa objecti, id est, quae facit objectum esse praesens potentiae in ratione objecti, sicut dicimus quod species intelligibilis est ratio formalis repraesentandi hominem in ratione objecti intelligibilis, et hoc in cognitione abstractiva: in cognitione vero intuitiva dicimus quod ratio formalis repraesentativa hominis erit propria existentia hominis, vel forte propria quidditas hominis, in esse tamen reali, non autem in esse objectivo, sive secundum quid, de hoc vide quae prolixe tractavi in guol. ubi de hac materia sunt singularia dubia.
Nola tamen, quod ratio repraesentandi est duplex, tam in cognitione abstractiva quam in cognitione intuitiva, videlicet formalis et virtualis, ut patet a Doctore q. 14. quodlib. Formalis in cognitione abstractiva est species intelligibilis causata ab objecto cujus est, vela phantasmate illius. Virtualis est species intelligibilis causata ab aliquo, virtualiter continente entitatem objecti cujus est talis species.Sed formalis in cognitione intuitiva est propria entitas (sub ratione qua actu existit) objecti intuitiva cognoscibilis. Sed virtualis est entitas virtualiter sive eminenter continens entitatem alterius objecti intuitive cognoscibilis, quia tunc immediate potest causare cognitionem inluilivam talis objecti, et sic essentia divina est ratio formalis non tantum repraesentativa sui in ratione objecti, sed etiam cujuscumque alterius, tam respectu cognitionis abstractivae quam intuilivae: sic tamen intelligendo quod respectu intellectus sui, ex natura sua, est tantum sui repraesentativa, et hoc solum respectu cognitionis intuitiva; respectu vero intellectus creati essentia divina, nec sui, nec alterius est repraesentativa, ut patet a Doctore quaest. 14. et 19. quodlib. Sed sola voluntas divina potest ipsam perfecte repraesentare tam in cognitione abstractiva, causando speciem intelligibilem in intellectu creato, ut patet in Angelis, de qua specie Doctor in 2. dist. 3. quaest. 9. quam etiam in cognitione intuitiva, et tunc dicitur repraesentare in cognitione intuitiva, quando actu ca usat visionem illius in intellectu creato, et sic intellectus creatus habet ipsam essentiam praesentem, non in se et absotute, sed ut visam patet a Scoto in quolib. quaest. 14. et 18. Secundo principaliter ratio intelligendi sive ratio objecti intelligibilis potest accipi pro ratione formali, productiva actus intelligendi, et haec ratio posset pariformiter distingui sicut prima, sed brevitatis causa hoc relinquo ; utraque tamen ratio includit perfectionem aliquam. Posset ergo argui infinitas essentiae divinae, primo, ex hoc quod est ratio formalis repraesentandi infinita objecta in cognitione abstractiva, quia quantum est ex parte sua posset causare infinitas species intelligibiles infinitorum hominum, et sic esset formaliter infinita. Probat enim Doctor in 2. dist. 3. quaest. 9. contra Henricum, quod si aliquis habitus esset repraesentativus infinitorum objectorum, esset formaliter infinitus. Secundo, probatur idem ex hoc quod est ratio formalis cujuscumque objecti intelligibilis, quantum ad hoc quod potest causare cognitionem tam abstractivam quam intuitivam cujuscumque intelligibilis, et formetur ratio ut prius.
(e) Secundo juxta istam viam. Tota ista ratio stat in hoc : Potens causare cognitionem infinitorum objectorum quorum quodlibet requirit aliquam perfectionem (dicit specialem perfectionem, ut est ratio formalis causandi intellectionem sui in aliquo intellectu) est perfectionis infinitae, et hoc si potest causare aeque distincte et aeque perfecte, sicut objecta illa possent causare ; sed essentia divina in intellectu divino est hujusmodi, quia actu producit sive quasi producit non tantum cognitionem sui, sed simpliciter cognitionem omnium intelligibilium. Haec est manifesta ex supradictis.
Sed dubitatur, quia ex hoc videtur posse concludi, quod intellectus creatus sit formaliter infinitus, sicut aliqui contra Doctorem instant, quia supponendo quod dicit Doctor in dist. 3. quaest. 1. primi, et in 18. quaest, quodlib. quod intellectus concurrat active ad cognitionem omnium objectorum, etiam specie differentium, loquendo pro nunc de objectis creatis, tunc sic si ponerentur in universo infinitae species, intellectiones illarum essent specie distinctae ut patet, et essent infinitae, si actu intelligerentur illae species, ita quod quaelibet concurrerent ad sui cognitionem ; ergo videtur quod intellectus creatus virtualiter contineat infinitas intellectiones specie distinctas, et sic formaliter infinitus.
Dico quod si contineret, ut causa totalis posset concludi infinitas illius, sed tantum continet ut causa partialis.
Si dicatur quod saltem continet illas, ut causa principalis, concedo, comparando intellectum ad objecta imperfectiora, quia si objectum esset perfectius intellectu, esset principalis causa intellectionis, ut patet a Doctore in primo dist. 3. quaest. 1, tunc ultra, si continet ut causa principalis, ergo videtur quod sit infinitus. Patet consequenlia, quia entitas specifica intellectionis principaliter erit ab intellectu cum sit causa principalis.
Dico primo, quod non est verum nisi de causa totali. Secundo dico, quod quamvis intellectus sit principalis causa intellectionis, et quantum ad substantiam illius et quantum ad intensionem, tamen unitas specifica intellectionis est principaliter ab objecto, ut patet a Doctore in i. dist. 3. quaest. 1. ubi vult quod intellectio specificetur ab objecto, imo vult expresse Doctor in 2. dist. 25. et in 3. dist. 21. et in 4. dist. 49. quod alia et alia praesentia objecti causat alium et alium actum specie distinctum. Nam si objectum est in se praesens, causat cognitionem intuitivam ; si vero est tantum praesens in specie intelligibili causat cognitionem abstractivam, quae cognitiones specie distinguuntur, ut patet a Doctore dist. 25. secundi, et tamen semper remanet idem intellectus respectu utriusque intellectionis; specificatio ergo intellectionis est ab ipso objecto principaliter. Hoc vide clarius in secundo dist. 2. quaest. 10.