IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Possibile fuit dari animae Christi summam gratiam negative, id est, qua major creari nequit. Ad hanc, probat primo summam gratiam esse creabilem, quia ascendendo in gratia, si est status, habetur propositum ; si non est status, ergo infinita gratia erit producibilis, et unica actione ; sed hoc est impossibile ; ergo illud est verum. Secundo, ex Philos. 3. Physic. text. 69. quantum contingit esse in potentia, tantum contingit esse in actu. Quod late explicat Doct. et tantum locum habet in permanentibus, quia Philos. admittit infinitum in successivis. Tertio, detur quod Deus creet tantam gratiam, quantam potest, illa non esset infinita, quia haec est impossibilis ; ergo summa, quia major est impossibilis. Istae duae rationes habent suam evidentiam a prima, quae probat gratiam summam unum factibile, et una factione summam gratiam esse creabilem ; tenent Durand. 1. dist. 17. q. 4. et hic q. 1. et 4. d. 44. q. 2. Cajet. 2. 2. q.24. art. 7. et 3. p. q. 7. art. 9. probans esse D. Thom. Henr. Quodl. 5. q. 3. et Quodl. 8. q. 8. Aureol. apud Capr. 4. d. 43. quaest. ult. art. 2. Aesculanus 3. Physic. lect. 7. q. 3. Palud. hic quaest. 1 Cano de locis c. 14. Soncinas 8. Met. quaest. 23.
Ad primam quaestionem dico, quod summum potest accipi dupliciter. Uno modo positive per excedentiam ad omnia alia ; alio modo negative per non excedi ab aliquo alio. Primo modo non est, ut dictum est, nisi unum dictum per superabundantiam. Secundo modo possunt esse multa talia, sicut sunt multa generalissima, quorum quodlibet non habet genus superius. Primo modo loquendo, dico quod Deus non potuit conferre animae Christi summam gratiam possibilem, quia potest creare aequalem ; potuit enim, et potest aliam naturam aequalem isti assumere, et aequalem gratiam sibi dare. Secundo modo, dico quod summam gratiam creabilem potuit dare huic animae.
Ad quod ostendendum probo duo: Primo, quod summa gratia isto modo potuit creari simul unica creatione. Secundo, quod potuit conferri creaturae. Primum probo sic (a), accepta aliqua gratia determinata infima, puta A, quaero ascendendo, aut est status ad aliquam supremam, et habetur propositum ; aut non, sed potest procedi in infinitum, et tunc sequitur quod quanto aliqua magis excedit A, tanto est perfectior ; et per consequens illa, quae in infinitum excedit, est in infinitum perfectior, et ita in se erit intensive infinita, et tamen cum ipsa videatur ab intellectu divino, sicut unum creabile potest una creatione creari, et ita praeter hoc quod infertur impossibile, scilicet quod sit gratia sic infinita, habetur propositum, quod ista gratia possit unica creatione creari, sicut ab intellectu divino videtur ut unum creabile. Ab i ista ratione habent evidentiam suam aliae duae rationes, quarum una accipitur a Philosopho 3. Physic. cap. de Infinito, quod quantum contingit esse in potentia, tantum contingit esse in actu ; et ita non est procedere in infinitum in potentia, eundo ad formam ; et ideo necesse est in forma quantumcumque perfecta, ponere terminum qualitercumque possibilem.
Sed contra (b) illam propositionem instatur, quia possibile est in numeris procedere in infinitum in potentia ; nullus tamen numerus est actu infinitus ; ergo hic non tantum contingit esse in actu, quantum est in potentia.
Respondetur secundum Averroem quod appositio in numeris est secundum divisionem continui ; in divisione autem continui proceditur ad materiam, et per consequens numeri crescunt ex processu ad materiam ; sed continuum crescit et augetur eundo ad formam ; in processu autem ad formam necesse est esse statum, non autem in processu ad materiam ; et ideo in quantitate continui est status in majus, non autem in multitudine numerorum, sicut nec in divisione continui in minus.
Sed contra hoc (c), si quilibet numerus est per se unus, ergo quilibet numerus habet propriam formam ; ergo procedendo ad quemlibet numerum majorem, est processus ad formam propriam includentem virtualiter formas praecedentes; ergo non est processus in infinitum etiam in numeris.
Dico ergo (d) quod ratio Philosophi ibi non concludit, nisi de quanto molis, secundum quam quantitatem quantum contingit esse in potentia, tantum contingit esse in actu ; imo tantum est in actu, quia non contingit quantum crescere secundum eum, nisi per hoc quod partes ablatae ab uno continuo per divisionem, apponantur continuo alii crescenti, et ita cum partes illae nunquam possint excedere totum divisum, nec totum quantum, cui fit appositio, potest esse majus, nisi secundum quantitatem continentem quantitates divisim, et ejus cui facta est appositio.
Probabilitas dicti ipsius Philoso phi est, quia secundum eum, agens naturale, sine cujus actione nihil potest esse novum, non potest quantum aliquod majorare, nisi accipiat ab alio quanto aliquam particulam apponendo illi quanto. Sed secundum Theologos (c), loquendo de potentia divina, potest esse aliquod quantum majus in potentia quam sit in actu, quia Deus potest majorare aliquod quantum, non apponendo partes ablatas ab alio quanto. Ad hoc ergo, quod dicta probatio Philosophi applicetur ad quanta virtutis, oportet habere aliam probationem Philosophi, et non est alia ibi probatio, nisi quod in quibuscumque permanentibus, sicut potest aliquid inferius esse unum factibile unica factione, ita et quodcumque infinitorum, si esset factibile, esset factibile unica factione, et ita posset fieri summum, et tamen esset infinitum, si esset processus in infinitum.
Ex hoc ergo (f) quod charitas, vel gratia est quoddam permanens, etiam secundum quemcumque gradum, sequitur quod si procedatur in infinitum, quilibet graduum factibilium erit per se factibilis ; et ita quantamcumque contingit esse in potentia, contingit esse simul in actu, quia possibilitas ad talem vel tantam formam, non est possibilitas ad aliquid tantum in fieri, sed ad aliquid in facto esse. Et istum intellectum (g) tangit Commentator alibi, quod omnes potentiae quae sunt in majoratione quantitatis, sunt unius potentiae demonstratae vel determinatae, hoc est, est una potentia ad supremum actum, in quo continentur omnes actus ad quos sunt illae multae potentiae, quarum una reducitur in actum post aliam ; sed in divisione continui potentiae multae non sunt partes unius potentiae demonstratae vel determinatae, id est, non est ibi aliquis unus actus, in quo contineantur omnes actus terminantes potentias ordinate reducibiles ad actum.
Et ideo dicere (h), sunt partes unius potentiae demonstratae, tantum valet, sicut dicere, in quibuscumque actibus ordinatis, quilibet actus secundum quemcumque gradum est per se factibilis, ibi supremum in potentia potest simul esse in actu, quia unica potentia potest reduci in actum ; in quibus autem natis esse tantum in fieri, sunt multae potentiae ordinatae, non potest aliquod unum summum possibile dari in actu, quantum contingit esse in potentia, sed ultra quodlibet factibile in fieri potest fieri aliquid majus, licet non unica factione.
Alia ratio (i) ponitur ad conclusionem istam talis, quantamcumque charitatem Deus potest creare, tantam potest creare (subjectum includit praedicatum,) ponatur ergo in esse quod tantam creet, quantam potest creare ; ergo non potest majorem creare ; habetur ergo propositum, quod summa creabilis potest creari.
Haec ratio declaratur sic (k),quod prima propositio potest esse hypothetica conditionalis vel categorica, de conditionato praedicato. Primo modo est necessaria, quia antecedens includit consequens : Si tantam potest, tantam potest; et hoc modo debet poni in esse, ita quod tam antecedens quam consequens ponatur in esse, quia si consequens ponatur in esse, et non antecedens, fit fallacia consequentis ; non enim oportet quod ad quod sequitur consequens, ad idem sequatur antecedens ; illa autem de inesse est antecedens ad illam de possibili ; deberet ergo propositio prima sic poni in esse, quantam creat, tantam creat.
Si autem accipiatur (1) secundo modo, ut est categorica de conditionata praedicato, iste est sensus, potest creare tantam, quantam potest creare, id est, potest creare summam creabilem ; et sic, si notetur potentia unica modificans compositionem (m), propositio non est vera de forma ; nec sic subjectum includit praedicatum, quia praedicatum est specificatum per illam determinationem, quae non est per se nota inesse subjecto, sed tantum est vera gratia materiae, quia in permanentibus quantumcumque procedatur, summum possibile est ita factibile unica factione, sicut quodcumque aliud ; et ita illae duae rationes (n) tantum habent evidentiam ex prima.