Edent. Hic consequenter ponit effectum passionis qui est ad alios: et primo proponit diversos passionis effectus; secundo ostendit eos ad futura pertinere, ibi, annunciabitur. Circa primum duo facit. Primo proponit effectus pertinentes ad apostolos.
Secundo ponit tales effectus per apostolos ad alios derivatos, ibi, reminiscentur. Ad apostolos pertinet ministerium dominici sacramenti: quod designatur cum dicit, edent pauperes, idest humiles et contemnentes res mundi: Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Isti edent sacrificium, idest sacramentum corporis et sanguinis, sacramentaliter et spiritualiter.
Et ex hoc sequitur triplex effectus; spiritualis, scilicet satietas, laus et vita. Quantum ad primum dicit, et saturabuntur, quia quiescet desiderium suum in plenitudine gratiarum quae per hoc sacramentum acquiruntur: Psal. 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.
Quantum ad secundum dicit, et laudabunt dominum qui requirunt eum. Nec mirum, quia laus sequitur ex laetitia: isa. 51: venient in sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum.
Satietas autem desiderii causat delectationem: isa. 55: delectabitur in crassitudine anima vestra, idest in spirituali pinguedine: Psal. 41: in voce exultationis et confessionis sonus epulantis.
Sed non quilibet laudat deum; sed qui requirunt eum, idest qui nihil aliud quaerunt nisi christum, vel deum: isa. 55: quaerite deum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. Quantum ad tertium dicit, vivent corda eorum etc.. Joan. 6: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et ideo dicit, vivet; quasi dicat: quamvis corpore moriantur imitando passionem domini, tamen corde vivent: Psal. 68: quaerite dominum, et vivet anima vestra.