In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et dabo, " non dicit quid, ad signandum illud esse ineffabile quod dabit, " duobus testibus meis, " scilicet Henoch et Eliae, et in hoc notatur sufficientia testium. Matth. xviii, 16 : In ore duorum vel trium testium. Vel, " Duobus " dicit, quia testimonium perhibebunt Christo de duobus, scilicet, quod sit Deus, et homo. Vel, de duobus, scilicet de Christi magnitudine, et Antichristi reprobatione. Vel, quia duobus suum testimonium confirmabunt, scilicet de Novo, et Veteri Testamento. Vel, de duobus, hoc est, de paenis malorum, et de praemiis bonorum. Vel, secundum Haymonem, duo testes dicuntur propter duo genera martyrii : unum in mente, alterum in carne.
Nota : Quod Elias sit unus ex his testibus, habetur expresse, Malach. IV, 5 et 6 : Ecce ego mittam vobis etiam... Et convertet cor patrum ad filios. Sed unde habetur, quod Henoch sit alius. Forte habetur ex hoc quod translatus est. Genes. v, 24 : Et Henoch ambulavit cum Deo, et non comparuit, quia tulit eum Deus. Aliqui tamen dixerunt, quod Moyses erit ille alter, quod conjiciunt ex hoc quod Deus apparuit tribus discipulis cum Moyse, et Elia . Tamen communiter concordant Sancti, quod ille sit Henoch.
" Et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, " id est, praedicabunt tribus annis, et dimidio, sicut dicit Glossa. Contra : Alia Glossa dicit, quod hic numerus dierum non facit tres annos et dimidium, ideo quia deficiunt triginta et unus dies. Responsio. Isti praedicabunt quanto tempore Christus praedicavit. Non enim praedicavit tribus annis et dimidio integre : quia pro dimidio anno computatur tempus illud quod est ab Epiphania usque ad Pascha : et hanc solutionem innuit Glossa illa. Praedicabunt tribus annis et dimidio, sicut et ipse Christus praedicavit. Vel, potest dici, quod Scri- ptura non facit vim de minimis, propter quod per praedictum numerum intelliguntur tres anni et dimidius : etsi numerus ille non perficiat totaliter tantum tempus, quia posito majori non fit vis de minori.
" Amicti saccis.
Hi sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum : et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. "
Hic tanguntur quaedam quae praedicationem illorum reddent commendabilem. Primum est dejectio et humilitas exterior, ibi, " Amicti saccis. " Secundum, unctio interior, ibi, v. 4 : " Hi sunt duae olivae. " Tertium est veritatis manifestatio, ibidem, " Et duo candelabra. " Quartum, ordinata intentio, ibidem, " In conspectu Domini terrae stantes. " Quintum, constans veritatis confessio, ibi, v. 5 : " Et si quis voluerit. "