IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit sententiam negantium characterem et auctoritates, quibus eos impugnat D. Thom. quas ostendit non urgere, nec ad intentum auctorum adduci.
Secundum (b) principale est, an aliquid habens istam rationem nominis, et alias proprietates, imprimatur in animam baptizati. Et dicitur quod non, et modus ponendi est iste : sicut enim in aliquibus consecratis, quae in consecratione sua non recipiunt sanctitatem formalem, nihil reale imprimitur, ita est in proposito, cum suscipiens Sacramentum non necessario recipiat sanctitatem formalem, nulla sibi forma realis necessario imprimitur. Similitudo probatur, quia alia sanctificata, quae non recipiunt sanctitatem formaliter, non distinguuntur ab homine, quantum ad istum actum, quando ex isto actu non recipit sanctitatem. Assumptum autem de illis aliis patet, tum in calice sanctificato, quia nullam formam realem recipit: tum in Ecclesia dedicata vel aqua benedicta, et vestibus Sacerdotalibus et hujusmodi.
Ad istam conclusionem arguitur primo sic : Sicut sequendo rationem naturalem, non sunt plura ponenda, quorum necessitas non apparet ex notis secundum naturalem rationem, ita de creditis, non sunt ponenda plura, quorum necessitas non apparet secundum fidem: sed necessitas talis formae impressae non apparet, etiam secundum ea, quae sunt credita de Baptismo, ergo, etc. Minor probatur, quia nec Scriptura sacra istud exprimit esse necessarium in Baptismo, nec Sancti explicite ; nec sequitur evidenter ex veritate Baptismi credita, quia tota veritas Baptismi consistit in Sacramento visibili et effectu invisibili; istum effectum invisibilem communiter, ubi Augustinus specificat, vocat gratiam.
Hic respondetur, quod Sancti . satis tradant de charactere, secundum illum modum quo loquimur, ut adductum est de Dionysio et Damasceno.
Sed illae auctoritates videntur tantum esse vocales, et non ad intentionem eorum. Sicut enim patet respiciendo translationem, et expositionem Vercellens. cap. 2. Ecclesiasticae Hierarchiae in 6. particula, cap. 2. sunt ista verba quae allegantur, ubi : dicit secu dum istam translationem: Ita sursum actum divina beatitudo a suiipsius participatione recipit, et de proprio lumine, sicut quodam signo ipsi tradit divinum faciens, et communicatorem in Deo manentium. Et sequitur ibi: Sanctum signum a Hierarcha accedenti data significatio, ubi adducunt aliqui de alia translatione verba talia: Advenienti ad Baptismum, donatur a summo Sacerdote sacrum signaculum. Similiter illud de Damasceno lib 4. c. i. adducit sic, quod per baptismum datur nobis regeneratio et sigillum; per sigillum intelligitur secundum eos character, ibidem dist. 3. c. 2. Damascenus : Quemadmodum Israeli circumcisio, et sequitur post illud, est sigillum.
Istae auctoritates non adducuntur ad intentionem auctorum. De prima patet, quia sicut continet planum litterae, et Vercellensis exponit in illa parte sexta, cap. 2. determinat de quodam praeambulo ad Baptismum, qualiter valet secundum ritum Graecorum in primitiva Ecclesia. In primitiva enim Ecclesia baptizandus primo inducebatur, cui Hierarcha manum capiti imponens signabat eum, praecipiens Sacerdotibus, quod tam ipsum quam ejus susceptorem describant. Illud fiebat longe ante baptizationem, sicut apparet ex processu litterae ibi, quia de actu baptizandi determinatur post, parte 17. sub littera. Unde et textus ille Dionysii secundum translationem Vercellensis, truncate adducitur. Praemisso enim de proprio lumine, scilicet fidei: Sicut quodam signo ipsi tradito, et communicatorem in Deo manentium, etc. de istis subdit: Quorum est sanctum signum a Hierarcha accedenti data signatio, et Sacerdotum salutaria descriptio; quorum, inquam, redde singula singulis, scilicet illuminationis traditae sanctum signum, a Hierarcha data signatio, scilicet impositio manuum in capite, et quod sit communicator divinorum, signum est Sacerdotum salutaris descriptio, qui scilicet describunt eum, et ejus susceptorem tanquam in communionem Christianorum receptum. Ista autem impositio manuum, et descriptio fiebat longe ante baptizationem ; ergo nullo modo ista hic dicta possunt intelligi de aliquo signo impresso in Baptismo.
Aucto: itas Damasceni valde inepte adducitur, quia pars unius orationis conjungitur cum parte alterius, praetermissa sententia concipienda cum parte praecedente. Jacet enim in littera Damasceni sic : Per Baptismum primitias spiritus assumimus, et est ibi versus, et sequitur alius versus: Et principium alterius vitae fit nobis regeneratio, et tunc sequitur statim, sigillum et custodia, et illuminatio; ergo nullo modo vult ipse dicere, quod per Baptismum sit nobis sigillum, sed quod per Baptismum sumimus primitias spiritus in primo versu ; et in alia clausula, quod regeneratio est principium vitae et sigillum, etc. ergo ex ista auctoritate non potest haberi, nisi quod Baptismus, sive regeneratio sit sigillum, non autem quod per Baptismum fiat in nobis sigillum.
Alia autem auctoritas Damasceni nihil valet, nam expresse ibi loquitur de cruce, dicens: Ista nobis signum est data in fronte, quemadmodum Israeli circumcisio ; per ipsam enim fideles ab infidelibus distinguuntur ; et sequitur de eadem cruce : Ista scutum est arma et trophoeum adversus diabolum, scilicet sigillum, ut non approximet nobis vastator: non plus dicere vult, nisi quod impressum est nobis sigillum contra inimicum, quod non est ad propositum.