Origenes in Lucam. Omnes beatitudines quas locutus est iesus in evangelio suo, firmat exemplo; sicut quod dixerat: beati mites, probat dicens: discite a me quia mitis sum; et quia dixerat: beati flentes, ipse quoque flevit super civitatem; unde dicitur et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam. Cyrillus.
Miserebatur enim eorum christus, qui omnes homines vult salvari: quod nobis non patuisset, nisi per aliquod humanum fieret evidens: effusae enim lacrymae sunt signa tristitiae. Gregorius in evang..
Flevit igitur pius redemptor ruinam perfidae civitatis, quam ipsa civitas sibi non cognoscebat esse venturam; unde subditur dicens: quia si cognovisses et tu: subaudi: fleres, quae modo, quia nescis quod imminet, exultas; unde subditur et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Cum enim carnis se voluptatibus daret in die sua, quae ad pacem ei esse poterant habebat. Cur vero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur cum subditur nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim a cordis eius oculis mala quae imminerent, abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset; unde mox eius poena, quae imminebat, adiuncta est, cum sequitur quia venient dies in te. Cyrillus. Vel aliter.
Quia si cognovisses et tu: non enim erant digni percipere divinitus inspiratas Scripturas, quae narrant christi mysterium: quoties enim legitur Moyses, velamen obnubilat cor eorum. Et quia non sunt intuiti veritatem, indignos se fecerunt salute, quae manat a christo; unde sequitur et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi. Eusebius. Ubi notat, suum adventum ad pacem totius mundi factum fuisse; venit enim ad hoc ut pacem praedicaret propinquis et longinquis. Sed quia annuntiatam sibi pacem recipere noluerunt, hoc eos latebat; unde subditur nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Et ideo obsidionem, quae in brevi erat ei superventura, expressissime praenuntiat subdens quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Gregorius.
Ubi Romani principes denuntiantur.
Illa enim hierosolymorum subversio describitur quae a vespasiano et tito Romanis principibus facta est; unde subditur et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Eusebius.
Quomodo autem haec completa sint, ex his quae tradita sunt a iosepho, colligere possumus, qui cum esset Iudaeus, singula quoque gesta narravit consona his quae sunt a christo praedicta. Gregorius.
Hoc quoque quod additur: et non relinquent in te lapidem super lapidem, et ipsa iam eiusdem civitatis transmigratio testatur: quia dum nunc in eo loco constructa est ubi extra portam dominus fuerat crucifixus, prior illa, ut dicitur, ierusalem funditus est eversa. Cui ex qua culpa eversionis poena fuerit illata, subiungitur eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Theophylactus. Idest, mei adventus: veni enim visurus et salvaturus te. Quod si cognosceres, et in me crederes, esses pacata Romanis, et ex omnibus exempta periculis; sicut omnes qui crediderunt in christum evaserunt. Origenes in Lucam. Non nego igitur et illam ierusalem propter habitatorum scelera fuisse destructam; sed quaero ne forte ad hanc ierusalem fletus iste pertineat. Si enim post mysteria veritatis aliquis peccaverit, plangetur: nemo enim gentilis fletur, sed ille qui fuit de ierusalem, et esse cessavit. Gregorius in evang.. Redemptor enim noster per electos suos plangere non cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat; qui si damnationem suam quae eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrymis electorum plangerent.
Suam autem diem hic habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore; cui ea quae adsunt, ad pacem sunt, dum ex rebus temporalibus laetatur. Haec praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent; unde dicitur nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Origenes.
Fletur autem et nostra ierusalem, quod post peccata circumdant eam inimici, idest spiritus nequam, et immittunt in circuitu eius vallum, ut obsideant eam, et lapidem super lapidem non relinquant; maxime si post multam continentiam, si post aliquot annos castitatis victus quis fuerit, et blandimentis carnis illectus, patientiam pudicitiamque amiserit, si fuerit fornicatus; lapidem super lapidem non relinquent in eo, secundum illud: non recordabor primarum iustitiarum eius.
Gregorius. Vel aliter. Maligni spiritus animam a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent; qui vallo circumdant, quia ante mentis eius oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc societate suae damnationis coarctant, ut in ipsa extremitate vitae deprehensa, a quibus hostibus circumclusa sit videat, et tamen evadendi aditum invenire non possit: quia operari iam non licet bona, quae cum licuit agere contempsit. Undique etiam animam coangustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis atque cogitationis iniquitates replicant: ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, in extremum de omnibus angustetur in retributione.
Tunc autem anima per conditionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro, quam vitam suam credidit, redire ad pulverem urgetur. Tunc in morte filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae, quae modo ex illa prodeunt, in extrema ultione dissipantur: quae etiam cogitationes per lapides significari valent: perversa enim mens, cum perversae cogitationi perversiorem adicit, quasi lapidem supra lapidem ponit; sed cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis cogitationum constructio dissipatur. Pravam autem animam deus assidue visitat praecepto, aliquando flagello, aliquando autem miraculo, ut vera quae nesciebat audiat; et ea contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta, malum quod fecit erubescat.
Sed quia visitationis suae tempus non cognoscit, in extremo vitae traditur suis inimicis.