Reminiscentur. Hic ponit effectus derivatos ad alios. Et primo communiter ad omnes. Secundo quantum ad carnales, ibi, manducaverunt. Tertio quantum ad spirituales, ibi, et anima mea. Est autem triplex effectus. Primus est divina cognitio ad quam gentes per apostolos devenerunt. Secundus est effectus ad conversionem ad christum.
Tertius effectus manifestatur per operis perfectionem.
Quantum ad primum dicit, reminiscentur. Hominibus naturaliter inserta est quaedam dei cognitio; sed obliviscuntur domini per peccatum: Deut. 32: oblitus es domini creatoris tui. Gentiles autem habuerant aliquam dei cognitionem, sed obliti fuerant propter peccata; sed per apostolos fuerunt reducti ad reminiscentiam naturalis cognitionis: jer. 51: recordamini domini procul. Quantum ad secundum dicit, et revertentur ad dominum, scilicet per amorem. Et hoc fecerunt non solum Judaei, sed, universi fines terrae: isa. 21: si quaeritis, quaerite; convertimini, et venite: et hi duo effectus etiam ad sacramentum altaris pertinent, quod est quoddam memoriale dominicae passionis, ut dicitur 1 Cor. 11. Ideo dicit, reminiscentur, quia conversio animae ad deum est effectus sacramenti altaris: Psal. 22: super aquam refectionis educavit me. Colentes eum non in ceremoniis, sed, in conspectu ejus, scilicet spirituali cultu: joan. 4: veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Et omnes familiae gentium: soph. 2: adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium; quasi, ut intelligatur quod gentiles coluerunt deum Israel: et sicut proselyti euntes ad habitandum cum Judaeis, recesserunt a loco suo.