CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De speciali injustitia in communi, qualiter a justitia generali distinguatur ?
Quia autem In aequale et plus non semper Idem sunt, sed alterum ad alterum se habet ut pars ad totum. Quod ex hoc patet : plus enim ultra condignum omne inaequale est. Non autem omne inaequale plus est, quia etiam inaequale in minus est. Sequitur ex hoc quod injustum et injustitia ab isto inaequali sumpta non eadem est, sed altera ab illis. Una quidem enim harum injustitiarum est ut partes inaequales duae, scilicet una in plus pleonectis, altera in minus meionectis. Alia autem est ut tota injustitia quae a communi inaequali nomen accipit. Haec enim Injustitia quae in parte inaequali sumpta est, pars est totius injustitiae quae a communi sumitur Inaequali : et sicut injustitia ad injustitiam se habet, similiter per oppositum se habet justitia ad justitiam, communis scilicet ad particularem.
De ea ergo justitia quae in parte est, dicendum est, similiter et de ea injustitia quae est in parte, et de justo et injusto utrique respondenti dicendum est similiter. Justitia enim ordinata secundum totam virtutem, et injustitia ei opposita, quae quidem justitia totius virtutis est usus ad alium relatus, et quae malitiae sunt illi oppositae, oportet quod modo dimittatur. Similiter et justum et inju- stum prout determinandum est secundum has, scilicet virtutem et ma litiam, oportet quod dimittatur : eo quod ex principiis moralium virtutum determinari non potest : sed oportet quod determinetur de legis positiva. Multa enim legalium fere praecepta sunt consideratione habita ad illam quam diximus totam esse virtutem. Fere autem dico, quia etsi quaedam Illa praecipit lex, tamen illa refert ad virtutem communiter dictam. Lex enim praecipit vivere secundum unamquamque virtutem, et prohibet vivere secundum unamquamque malitiam intendens proficere virtutem in civibus, prohibere autem malitiam : et ideo quaecumque virtutis factiva sunt et malitiae impeditiva, lex ordinat. Ea autem de numero legalium existentia quaecumque sunt a lege posita circa disciplinam quae ad commune refertur reipublicae,sunt factiva totius virtutis, et illa pertinent ad legis positivam. Quaedam enim legalium sunt quae non praecipiunt qualiter vivere oportet: sed de hoc enarrant qualiter cives civiliter dispositi fiant secundum virtutem. Prudens enim legislator non solum de his legein ponit secundum quam oportet vivere eos qui urbanitatem participant : sed. multo principalius Intendit de disciplina eorum qui futuri sunt boni, qualiter scilicet lex talis ponatur, propter cujus ordinem malitia universaliter removeatur, et omnes disponantur ad optimum. Propter quod dicitur, quod non bene habet illud Platonis quod dicit, quod leges positae sunt non ut fiant justa, sed ut cives non patiantur injusta. Prudens enim legislator principaliter intendit cives justos facere, et disciplinam talem dat, qua omnes diriguntur ad. justum : et ideo erudit quaecumque factiva sunt totius et communis et perfectae virtutis. Erudit autem haec secundum rationem ad commune reipublicae : quia enim ista conferunt reipublicae, ideo legislator dignum ducit haec cives edocere qui futuri sunt bonum.
De ea ergo disciplina quae est secundum unumquemque hominem, secundum
quam homo simpliciter et absolute acceptus videtur bonus effici, quaeritur utrum politicae sit vel alterius determinare : sed de hoc non in praesenti negotio, sed de eo quod posterius est, in quo de civibus tractabitur, determinandum est. Ex principiis enim hujus scientiae haberi non potest : quia sicut in naturis diversae potentiae diversis perficiuntur principiis, ut memorativa quae retentiva est formarum, frigido et sicco perficitur : et collativa quae perficitur calido temperate movente, et humido clarum spiritum ministrante : ita est in moribus : et ideo aliam potentiam habent moralia communitatis ordinatam, et aliam quae ordinant mores secundum unumquemque : et harum potentiarum necessaria est diversa esse principia. Utraque enim istarum disciplinarum exigit ad hoc quod perfecte homo sit bonus. Non enim forte idem est viro bono bonum esse, et omni civi secundum quod bonus est, bonum esse. Nec verum est quod dicit Eustratius, quod in bona civilitate idem sit bonum civem esse, et hominem esse bonum, et in mala aliud et aliud. Dicit enim quod malam civilitatem contemnens homo bonus est, et malus civis est. Civilitatem autem malam tenens civis bonus est, et malus homo. Malam civilitatem Aristoteles vocat dTtsa^eSuao-^evoc, a votio? quod est regula, et a quod est sine : et iroa^soia quod est adjectum regulae : et sonat idem quod imperscrutatum vel irrationabile, quasi et lex sive regulu absque et perscrutatione posita. Si enim sic diceretur bonus civis et bonus homo, periclem determinaretur bonus civis et bonus latro. Bonus enim latro est, qui ad praecepta principis latronum congruenter se habet ad latrocinium : hoc enim in praehabitis non concordat : sed potius, sicut habitum est, qui in propriis bene se habet, bonus homo est. Multi enim in propriis se bene habentes, se et suis nesciunt uti ad alterum, et illi mali cives sunt. Optimi autem, qui et in propriis bene se habent, et se et sua referunt optime ad alium.