In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Amicti saccis, " id est, vilibus pannis. Haymo, quia paenitentiam quam praedicabunt ore, etiam habitu ostendent. Vel, " Amicti saccis, " id est, reputatione vilitatis et miseriae eorum. Quasi dicat : Viles et miseros reputaripermittam.
" Hi sunt duae olivae. "
Glossa : Spiritu uncti quantum ad donum geminae charitatis, scilicet, Dei, et proximi: quae per oleum signatur, quia sicut oleum aliis liquoribus superfertur, ita charitas aliis virtutibus praeeminet.
" Et duo candelabra. " Glossa : Dantes lumen viae aliis. Matth. v, 14 : Vos estis lux mundi. Vel, " Duo candelabra, " sci-
licet, lumen fidei habentes, et alios illu-, minantes. Nota: Dicuntur olivae per charilalem, candelabra per fidem, stantes per spem.
" In conspectu Domini terrae stantes. " Glossa, quod Deo placet attendentes. Vel, " Stantes in conspectu, " per contemplationem : vel erecti et firmi per spem.
" Et si quis voluerit eos nocere, "
Id est, a bono proposito revocare, " ignis exiet de ore eorum, "id est, scientia spiritualis, quae dicitur ignis propter suam virtutem. Vel, " Ignis, " id est, praedicatio ignita, " exiet de ore eorum, " scilicet, quasi de fornace accensa. Eccli. xlviii, I : Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
" Et devorabit inimicos eorum, " id est, impotentes reddet eos ad resistendum. Quasi dicat : Convertet eos, ita quod non poterunt resistere. Vel," Devorabit. " Glossa, damnabit, id est, damnandos et devorandos esse ostendet. Job, xx, 26 : Devorabit eum ignis qui non succenditur.
" Et si quis, " ut Antichristus, vel alius, " voluerit eos laedere, " scilicet morte corporali occidere, " sic, " id est, simili sententia. Glossa, vel spirituali simili sententia, " oportet eum occidi, " id est, occisione condemnari. Isa. XI, 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium, etc.
" Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum : et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. "
Hic agitur de potestate eorum. Et de- terminatur potestas eorum in tribus, scilicet, in clausione caeli ne pluat super terram. In conversione aquarum in sanguinem, ibi, " Et potestatem habent. " In percussione terrae per plagam multiplicem, ibi, " Et percutere terram. "