IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Arguit ab auctoritate Sanctorum negative et variis rationibus, non dari characterem.
Hoc etiam confirmatur, quia Augustinus, qui tantum tractavit ex intentione de Baptismo, utpote in 6. lib. de Baptismo contra Donatistas, et in uno volumine de unico Baptismo, et praeter haec multa super Joannem, et aliqua in aliquibus capitibus de fide ad Petrum, non tacuisset de charactere, si ipse fuisset immediatus et necessarius effectus Baptismi.
Et si dicas, non negat: Respondeo, ad propositum sufficit, quod non affirmet, quia tantae investigationis supponitur, quod si character fuisset proxima res Baptismi, alicubi expressisset; nunc autem in Baptismo non distinguit, nisi Sacramentum, hoc est aliquid visibile extra, et rem Sacramenti, scilicet gratiam: nec unquam fictum dicit recipere aliquam rem Sacramenti, sed tantum Sacramentum, nec unquam initerabiiitatem Baptismi ostendit ipse propter talem characterem impressum.
Consimiliter etiam de consecrat. distinct. 4. colliguntur auctoritates Sanctorum de Baptismo, nec videtur verisimile, quod nullus eorum locutus fuisset de charactere, si fuisset effectus ita necessarius Baptismi ; et quod videtur multum ponderis habere, Magister Sententiarum nusquam de charactere illo secundum istum intellectum locutus est, cum tamen ipse diligenter auctoritates Sanctorum de materiis, quas tractat, compilaverit.
Secundo principaliter arguitur sic, et redit in eamdem virtutem, scilicet quod pluralitas non est ponenda sine necessitate, et argu itur sic: Nihil frustra ponendum est in operibus Dei et naturae, quia Deus et natura nihil faciunt frustra: sed character secundum istum intellectum, si ponatur, frustra ponitur ; ergo, etc. Probatio minoris, primo comparando ad effectum principalem Baptismi qui est gratia: secundo ad effectus illos qui attribuuntur characteri, scilicet assimilare, distinguere, etc.
Quantum ad primum, arguitur sic: si requiritur ut dispositio ad gratiam, aut ergo ex parte suscipientis, aut ex parte agentis. Non ex parte suscipientis, quia anima non habens actuale peccatum est summe disposita ad suscipiendum gratiam ; nec ex parte agentis, quia agens est infinitae virtutis.
Et si dicas, quod requiritur ut dispositio permanens ad effectum inducendum, quandoque posterius tempore, qui non statim inducitur, utpote ad hoc, quod fictus baptizatus postea recipiat effectum Baptismi) contra hoc arguitur ut prius. Aut enim pro illo posteriori, quando recipit effectum ultimum Baptismi, character requiritur ut dispositio ex parte susceptivi, aut ex parte agentis: et stat ratio ut prius.
Arguitur ad hoc etiam specialiter, quia sine tali signo posset Deus assistere Baptismo, vel baptizato ad causandum effectum Baptismi, recedente fictione, sicut astitisset in ipso Baptismo, si prius non fuisset fictus. Et confirmatur, quia effectus Baptismi non datur illi, qui ponitur habere characterem, nisi vere poeniteat; sed per veram poenitentiam sine tali forma characteris gratia daretur.
Quantum autem ad alios effectus, qui attribuuntur characteri, probatur propositum, quia sine forma inhaerente posset baptizatus assimilari baptizato, et distingui a non baptizato, per hoc quod recipit Baptismum, sicut patet in multis aliis, quia professus in religione, assimilatur alteri professo, et distinguitur ab alio non professo, non per aliquam formam sibi inhaerentem post professionem, sed quia talem actum habuit in praeterito.
Eodem modo de tertio effectu, scilicet quod ponitur signum configurativum Christo, sive obligativum: potest enim aliquis esse obligatus alicui, et ita configuratus sibi, quantum ad obligationem configurandi, sine omni forma inhaerente, sicut ille, qui fecit homagium alicui domino, post homagium obligatur sibi ad fidelitatem servandam, et ita ad quamdam configurationem, et professus ex professione tenetur conformari seu configurari Praelato suo, et tamen nec faciens homagium, nec profitens recipit aliquam formam absolutam, quae sit signum configurandi.
De quarto effectu, scilicet quod ponitur signum rememorativum ipsius Sacramenti, arguitur sic: Quia, aut respectu Sacramenti ponitur tale signum rememorativum, propter excellentiam Sacramenti in se: aut propter aliquam habitudinem ad alios, qui ex signo cognoscant signatum. Non primo modo, quia excellentiora sunt fides et charitas, quam suscepisse Baptismum, et tamen ista non habent aliquod signum rememorativum postquam infuerunt. Nec secundo modo, quia, aut in comparatione ad Deum, vel ad proximum. Non ad Deum, quia Deus sine omni signo inexistente cognosceret istum suscepisse Sacramentum, et fuisse baptizatum. Non ad proximum, quia vel ad beatum in gloria, ad majorem gloriam habentis tale signum, vel damnatum in inferno, ad majorem confusionem non habentis tale signum. Neutrum est dare, quia major gloria est beato habuisse actum charitatis, quam suscepisse Baptismum, et major confusio est damnato cecidisse a charitate quam a susceptione Baptismi, et tamen charitatis seu actus meritorii, nullum ponitur signum rememorativum in beato, nec in damnato.
Specialiter autem arguitur de beatitudine, quia si signum istud esset in habente ad specialem excellentiam in gloria, sequeretur quod solus Sacerdos inter omnes Christianos posset habere talem excellentiam in gloria, quia Sacerdos habet omnes characteres. Sequeretur etiam quod Christus careret ista excellentia gloriae, quia ipse non fuit baptizatus Baptismo Christi. Baptismus autem Joannis non impressit characterem, nec fuit Sacerdos sacerdotio, ut confertur in ordine sacerdotali, quia non fuit ab aliquo ordinatus. Pari ratione, nec confirmatus confirmatione sacramentali, Sequitur etiam quod sancti Patres et beata Virgo, quia non habuerunt istud signum, non habent illam excellentiam in gloria.
Praeterea tertio arguitur ex parte hujus doni in se, quia non videtur probabile, quod alicui, qui non tantum est in peccato mortali, sed in illo actu peccat mortaliter, Deus conferat donum suum: et hujus probatio est, quia Dei perfecta sunt opera, Deuter. 22. et ideo nullum curat quem non perfecte curat; impium enim est a Deo imperfectam sperare veniam: nullum ergo donum suum dat alicui actualiter tunc peccanti mortaliter. Sed fictus in suscipiendo Baptismum,peccat mortaliter,quia facit irreverentiam Sacramento: ergo Deus ex virtute hujus actus, in quo peccat mortaliter,non dat sibi aliquod donum speciale.
Item, omne donum Dei datum homini, aut est gratum faciens, vel gratis datum, sic intelligendo hoc, quod est gratum faciens, vel actualiter vel dispositive. Quod brevius dici potest,quod Deus nullum donum dat alicui, nisi vel propter bonum ejus, vel propter bonum Ecclesiae. Illud quod ponitur character, non est donum gratis datum, sive propter bonum Ecclesiae, cujusmodi donum est linguarum, et illa de quibus loquitur Apostolus 2. ad Corinth. 9. quia istud nulli valeret, nisi tantum habenti. Patet etiam, quod nullus effectus utilis Ecclesiae sequitur. Sed nec donum gratum faciens, quia per istud donum persona non constituitur in aliquo gradu acceptationis respectu Dei, nec etiam tale donum confertur sine gratia et charitate, quia Deus perfecte sanat.
Ultimo arguitur ex isto modo essendi, qui ponitur characteris, quia ponitur indelebilis, et hoc sic: Nulla forma inest animae, quam non potest Deus delere, quia minus est delere quam creare, vel saltem non includit contradictionem formam creatam in anima deleri ab anima ; ergo si character sit indelebilis, nulla talis est forma in anima baptizati.
Secundum istam opinionem, patet responsio ad duas auctoritates adductas ad aliam partem quaestionis, quia male adducuntur, et omnino non secundum intentionem auctorum, sicut patet in prima ratione istius opinionis.
Ad rationem pro illa parte de indelebilitate, respondeo quod non est Sacramentum initerabile, propter hoc quod imprimat effectum indelebilem, sed ex ordinatione divina, sicut dictum est in praecedenti quaestione.
Ista etiam ratio potest duci ad oppositum. Magis enim est Sacramentum initerabile, si nullam formam imprimat, quia quantumcumque imprimeret illam, deleri posset. Si autem solum ponitur initerabile, quia transit in praeteritum, tunc salvatur simpliciter ratio indelebilis, quia Deus de potentia absoluta non posset facere praeteritum non praeteriisse, nam si fugias ad formam impressam, cum quaelibet sit delebilis, non habetur simpliciter initerabilitas. Sed si dicatur actum praeteritum esse signum, cum ille actus praeteritus non possit deleri, id est, non fuisse, sequitur quod ista sit ratio simpliciter initerabilitatis.