Quod res intendunt naturaliter assimilari deo in hoc quod est causa.
Ex his autem apparet quod res intendunt divinam similitudinem etiam in hoc quod sunt causae aliorum.
Tendit enim in divinam similitudinem res creata per suam operationem.
Per suam autem operationem una res fit causa alterius. Ergo in hoc etiam res intendunt divinam similitudinem, ut sint aliis causae.
Adhuc. Res tendunt in divinam similitudinem inquantum est bonus, ut supra dictum est. Ex bonitate autem dei est quod aliis esse largitur: unumquodque enim agit inquantum est actu perfectum.
Desiderant igitur generaliter res in hoc deo assimilari, ut sint aliorum causae.
Amplius. Ordo ad bonum boni rationem habet, ut ex dictis est manifestum.
Unumquodque autem per hoc quod est causa alterius, ordinatur ad bonum: bonum enim solum causatur per se, malum autem per accidens tantum, ut ostensum est. Esse igitur aliorum causa est bonum. Secundum autem quodlibet bonum ad quod aliquid tendit, intendit divinam similitudinem: cum quodlibet bonum creatum sit ex participatione divinae bonitatis.
Intendunt igitur res divinam similitudinem in hoc quod sunt aliorum causae.
Item. Eiusdem rationis est quod effectus tendat in similitudinem agentis, et quod agens assimilet sibi effectum: tendit enim effectus in finem in quem dirigitur ab agente. Agens autem intendit sibi assimilare patiens non solum quantum ad esse ipsius, sed etiam quantum ad causalitatem: sicut enim ab agente conferuntur effectui naturali principia per quae subsistat, ita principia per quae aliorum sit causa; sicut enim animal, dum generatur, accipit a generante virtutem nutritivam, ita etiam virtutem generativam. Effectus igitur tendit in similitudinem agentis non solum quantum ad speciem ipsius, sed etiam quantum ad hoc quod sit aliorum causa. Sic autem tendunt res in similitudinem dei sicut effectus in similitudinem agentis, ut ostensum est. Intendunt igitur res naturaliter assimilari deo in hoc quod sunt causae aliorum.
Praeterea. Tunc maxime perfectum est unumquodque quando potest alterum sibi simile facere: illud enim perfecte lucet quod alia illuminare potest. Unumquodque autem tendens in suam perfectionem, tendit in divinam similitudinem. Per hoc igitur unumquodque tendit in divinam similitudinem, quod intendit aliorum causa esse.
Quia vero causa, inquantum huiusmodi, superior est causato, manifestum est quod tendere in divinam similitudinem per hunc modum ut sit aliorum causa, est superiorum in entibus.
Item. Prius est unumquodque in se perfectum quam possit alterum causare, ut iam dictum est. Haec igitur perfectio ultimo accidit rei, ut aliorum causa existat.
Cum igitur per multa tendat res creata in divinam similitudinem, hoc ultimum ei restat, ut divinam similitudinem quaerat per hoc quod sit aliorum causa.
Unde dionysius dicit, III cap. Caelestis hierarchiae, quod omnium divinius est dei cooperatorem fieri: secundum quod apostolus dicit, I corinth. 3-9: dei adiutores sumus.