CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De divisione justitiae specialis, et proprietatibus partium dividentium.
Ejus autem justitiae quae secundum partem dicitur, similiter et ejus justi quod secundum hanc justitiam est, duae sunt partes et species, quarum una quidem est species quae est in distributionibus, sive honoris quae in titulis et de-, monstrationibus, sive in pecuniis quae accipitur in praemiis, sive in aliis quaecumque partibilia sunt et distribuuntur politica distributione his qui communicant eadem urbanitate. In omnibus enim talibus contingit et in aequale habere et aequale, proportione habita ad dignitatem qua communitati contulit : contingit autem sic habere aequale, et inaequale unum civem habere ab altero. Alia autem species est, quae est in commutationibus, qua res possessa ab uno civem commutatur in alterum : in talibus enim communicationibus una quaedam species justitia directiva est.
Commutationum autem talium duae sunt partes : quaedam enim sunt volun- tariae, quaedam autem involuntariae. Voluntariae quidem, ut exemplariter dicatur, sunt tales, puta venditio, emptio, mutatio, fidejussio, in qua fidejussor.
obligat se ad solvendum. Usus, sicut locatur usus domus, vel usus possessionis pro certo pacto. Depositio, sicut deponitur depositum fidei commissum ad servandum. Conductio, sicut conducitur jumentum et servus vel alia res. In omnibus enim his quod unius est, aliquo modo transit ad potestatem alterius. Tales autem communicationes voluntariae sunt dictae : quia principia earum sunt in ipsis commutantibus singularia conscientibus in quibus est actus.
Involuntariarum autem commutationum duae sunt partes : quaedam enim sunt occultae, et quaedam manifestae. Occultae sunt, puta furtum in rebus, quod alienae rei contrectatio est invito domino, et a furno nominatur Graeco nomine, quod Latine sonat nigrum sive occultum. Moechia, in qua uxor in abusum transit alterius. Veneficium, in quo corpus ab altero trahitur ad nocumentum. AdminBookmark quae productio et suspensio est in futurum, et dicitur a AdminBookmark quod praeter, et AdminBookmark quod est duco, is, sicut quando in termino condictio non solvitur quod promissum est, et sicut est occulta servi seductio ut a domino recedat, et sicut est occisio in dolo a quo sibi quis non cavet, et sicut est falsum testimonium et mendacium perniciosum. In his enim omnibus quod est unius, transit ad alterum involuntaria commutatione, secundum quod involuntarium dicitur per ignorantiam. Manifestae autem sunt commutationes involuntariae ab involuntario dictae per violentiam, puta verberatio, captivitas, vinculum, mors violenter illata, rapina quae est violenta ablatio possessionum, orbatio quae est oculorum extractio, accusatio injusta apud principem, et universaliter injuriatio violenta. In omnibus enim his necesse est esse quoddam directivum justum si respublica stare debeat inter cives. Patet
igitur, quod duae sunt speciales justitiae, quarum una in distributionibus, altera autem in commutationibus est directiva.